Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

ROMANAE DIOECESIS
DE ATTRIBUTIONE BENEFICIORUM
ECCLESIASTICORUM IN URBE

PAULUS PP. VI

 

ROMANAE DIOECESIS regimen postulat ut, primariis principiis a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo circa disciplinam beneficiorum ecclesiasticorum pro universa Ecclesia mutatis, etiam in Nostra hac Romana dioecesi eadem disciplina cum Sacrae Universalis Synodi pastoralibus principiis componatur. Quod in primis fiet ad Auctoritatem quod attinet, cuius munus sit huiusmodi beneficia conferre.

Ad hoc tempus, peculiare in Urbe obtinebat ius, iuxta quod variae personae, praeter Romanum Pontificem, pleraque beneficia potestate ordinaria seu vi sui muneris conferre poterant. Nunc vero oportet hoc ius ad sensum eiusdem Concilii ita permutetur, ut, ad Sacri Concilii optata, etiam in Urbe actio Summi Pastoris Romanae Ecclesiae proxime animadvertatur. Has ob causas, facultates hac de re adhuc aliis concessae adimendae videntur, ut posthac Romanus Pontifex unus in Urbe omnia beneficia conferat, salvis praescriptis, quae in subsequentibus articulis statuuntur.

Quam ob rem his Litteris motu proprio datis Apostolica Nostra auctoritate eas, quae sequuntur, normas decernimus, quae tamdiu valebunt, quoad novus Codex Iuris Canonici promulgabitur.

1. Summus Pontifex, qua Romae Episcopus, libere de beneficiis ecclesiasticis suae dioecesis statuit. Quapropter abrogantur peculiares normae hucusque vigentes circa attributionem beneficiorum in Urbe, salvis tamen praescriptis artt. 2 et 5 huius legis.

2. Attributio igitur omnium beneficiorum fiet directe ab ipso Romano Pontifice. Quod autem attinet ad beneficia paroecialia, quae cum alio beneficio non paroeciali conexa non sint, servetur praescriptum Romanae Synodi (cf. art. 103).

3. In hac lege nomine beneficiarii comprehenduntur canonici, mansionarii, et cappellani his aequiparati.

4. Qui beneficium ecclesiasticum non curatum in Urbe consecutus fuerit, non idcirco Romanae dioecesi ascribitur; minime obstante praescripto c. 114 C. I. C. ;(1) salvo tamen art. 3, par. 5 Litterarum Apost. Ecclesiae Sanctae, motu proprio datarum die VI mensis Augusti a. MCMLXVI.(2)

5. Sancta Sedes retinet Conventiones initas cum aliis Civitatibus de attributione quorundam beneficiorum in Urbe.

6. Cardinales Archipresbyteri pro sua quisque Patriarchali Basilica et Cardinalis Urbis Vicarius pro Basilicis sive Patriarchalibus sive Minoribus sive Collegiatis nomina Summo Pontifici proponere possunt sacerdotum, pastorali studio fidelique Ecclesiae ministerio praestantibus, quibus vacans beneficium ab Ipso attribuatur.

7. Quoties propositum erit beneficium conferre sacerdotibus ex aliena dioecesi provenientibus, requirentur notitiae et consensus scripto datus proprii Ordinarii; salvo praescripto Constitutionis Apostolicae Etsi Nos a S. Pio X datae die I mensis Ianuarii a. MCMXII, art. 26.(3)

8. Nemo sibi ius ullum vindicare potest sive beneficium aliquod primo adipiscendi, sive ex beneficio inferiori ascendendi ad beneficium superioris gradus.

9. Vim suam retinent praescripta die XXV mensis Ianuarii anno MCMXXVIII a Sacra Congregatione Concilii edita, atque postea confirmata, quibus statuebatur ne cui liceret canonicatum et beneficium in Capitulis Patriarchalibus aliisque Capitulis Urbis et extra Urbem cumulare super officium ordinarium, vel extraordinarium dummodo stabile, in Dicasteriis Romanae Curiae, in Vicariatu Urbis, nec non in Officiis Coetibusque de quibus in Constitutione Apostolica Regimini Ecclesiae Universae nn. 132-133,(4) aliisque quibuslibet, ab officiis Sanctae Sedis bonis administrandis quavis ratione dependentibus. Quocirca ipso facto vacabit beneficium, quo is gaudeat qui officio ordinario, vel extraordinario dummodo stabile, potiatur, de quo supra. Itidem officium amittet clericus, qui beneficium in Urbe aut extra Urbem consecutus fuerit.

10. Qui vero nunc simul beneficium simul officium tenent, ad normam can. 4 C.I.C. utrumque possidere pergent.

11. Quoties gravi de causa derogandum sit normae ad n. 9 statutae, beneficiarius vicenas centesimas partes (20 %) reditus seu praebendae menstrui beneficii minoris cedere debet ad normam proximi n. 12. Haec autem centesima portio augebitur pro ratione auctae praebendae beneficii superioris gradus iuxta Instructionem, quae proxime edetur ab Administratione Patrimonii Sanctae Sedis.

12. Deductiones, factae ex praebendis beneficiariorum, destinantur sacerdotibus egentioribus, qui in Romana dioecesi sacrum ministerium exercent.

13. Ad has deductiones faciliores reddendas administratio competens Sanctae Sedis, acceptis notitiis de singulorum beneficiariorum praebendis, praedictam portionem ab ipsa mercede singulis mensibus solvenda detrahet.

14. Quoad sacerdotes qui olim ad Ordinem vel Congregationem religiosam aut Institutum aliquod pertinuerunt, normae iuris canonici de hac re serventur.

15. Modus procedendi in attributione beneficiorum hic erit 

a) In Basilicis Patriarchalibus.

Facta a Romano Pontifice nominatione ad beneficium quodlibet, documentum conficiet Secretaria Status idque tradet Cardinali in Urbe Vicario, qui idem exsequatur. Cardinalis Vicarius nominationem Cardinali Archipresbytero nuntiabit et exemplar documenta primigenii ad eum transmittet. Cardinalis Archipresbyteri autem erit per se vel per delegatum in possessionem beneficii electum ad omnes iuris effectus immittere.

Is tamen modus procedendi non servatur in Basilica Vaticana, ob peculiarem condicionem in eadem proprii Cardinalis Archipresbyteri.(5) In hoc enim casu Secretaria Status documentum nominationis beneficiarii tradet Cardinali Archipresbytero, qui per se vel per delegatum immittet beneficiarium in beneficii possessionem.

b) In Basilicis Minoribus et Collegiatis.

Facta a Romano Pontifice nominatione ad quoddam beneficium, Secretaria Status documentum conficiet idque tradet Cardinali in Urbe Vicario pro opportuna exsecutione. Cardinalis Vicarii erit eandem nominationem notam facere Cardinali titulari Ecclesiae aut eius Vicario, ad quem etiam exemplar documenti primigenii transmittet. Cardinalis autem titularis aut eiusdem Vicarius in possessionem deinceps immittet beneficiarium, idque vel per se vel per delegatum.

16. In quovis Capitulo eligatur, nisi iam exstet, secretarius qui, praeter alias obligationes in propriis constitutionibus definitas, etiam officio devinciatur certiorem faciendi Vicariatum Urbis, simul ac beneficium aliquod quavis de causa vacaverit. Vicariatus Urbis vero Secretariae Status singulis vicibus rem nuntiare debet.

Secretarius vero Capituli Patriarchalis Basilicae Vaticanae nuntium Secretariae Status directo tradet.

17. Omnes beneficiarii obligatione conscientiae tenentur officia choralia in propriis constitutionibus statuta diligenter implendi. Qui sine iusta causa decies continuo vel vicies per intermissiones ab officio chorali abfuerint, praeter amissionem distributionum inter praesentes, beneficio privari possunt, postquam iisdem a Praeposito Capituli monitio in scriptis antea facta fuerit. Secretarius Capituli de absentiis illegitimis beneficiariorum in fine cuiusque anni ipsum Capitulum et Cardinalem in Urbe Vicarium certiores facere debet, nisi agatur de Capitulo Patriarchalis Basilicae Vaticanae, cuius Secretarius ipsum Cardinalem Archipresbyterum de eadem re monebit.

18. Omnes beneficiarii parati sint auxilium praebere quibuslibet apostolatus operibus in ecclesia in qua beneficio fruuntur, praesertim si illi ecclesiae cura animorum est adnexa.

19. Volumus ut hae Litterae ab hoc ipso die, quo datae sunt, valere incipiant.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

 


(1) Cf. I Syn.. Rom., art. 21 b.

(2) Cf. A.A.S. 58 (1966) p. 760.

(3) Cf. A.A. S. 4 (1912) pp. 10-11. 

(4) Cf. A.A.S. 59 (1967) p. 927.

(5) Cf. Benedicti XIV Const. Ap. Ad honorandam, die XXVII mensis martii, anno MDCCLII edita.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana