Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

IUSTITIAM ET PACEM
PONTIFICIA COMMISSIO A IUSTITIA ET PACE
CERTA AC DEFINITA ORDINATIONE DONATUR

PAULUS PP. VI

 

IUSTITIAM ET PACEM promovere omnesque partes socialis hominum convictus lumine ac fermento evangelico imbuere Ecclesia, quasi munus sibi a Domino mandatum exsequens, semper est annisa. Concilium autem Oecumenicum Vaticanum II, rationem ducens spei et facultatis variae, aetatis nostrae propriae, necnon aerumnarum et peculiarium difficultatum, huiusmodi officium in novo lumine posuit (Cfr. Gaudium et Spes, 90). Ut autem eiusdem universalis Synodi optato satisfieret, Commissio Litteris Apostolicis «Catholicam Christi Ecclesiam» die VI mensis Ianuarii anno MCMLXVII motu proprio per Nos datis, est instituta legibusque ordinata. Quod quidem factum est experimenti gratia atque ad quinquennium «nam munerum exercitatio rerumque usus opportunas immutationes suadere poterunt» (AAS 59 (1967) 28). Quod munus in alterum lustrum est a Nobis prorogatum.

Re quidem vera fatendum est Commissionem per hos decem annos sedulo studuisse doctrinae et praeceptionibus Constitutionis pastoralis a verbis «Gaudium et Spes» incipientis aliorumque documentorum ecclesiasticorum easque ad effectum deduxisse. Sic igitur factum est, ut vox Ecclesiae quasi nuntia verae iustitiae et pacis in hominum convictus salubriter exsonaret.
Quoniam vero quaestiones huic Commissioni expendendae tam perplexae sunt et cum aliis saepe conectuntur, a multis iam poscitur, ut eius munera accuratius definiantur; quo eveniat, ut hoc Apostolicae Sedis ministerium efficaciore in dies modo officia sibi credita valeat implere.

Dum ergo praedictae Commissionis proposita et compagem certa ratione statuimus, magnum momentum iustitiae pacisque ab Ecclesia fovendae ac tuendae iterum aperte edicere volumus. Quocirca eiusdem Commissionis sodales studiose oportet quasi auscultando cognoscant, quid quoad res sibi tractandas fieri contingat, quid homines, pro variis temporum rerumque adiunctis, circa easdem appetant; quaestiones perpendant affulgente sibi luce Evangelii et Magisterii Ecclesiae; quasi fructum huiusmodi considerationum in medium proferentes, Populum Dei illuminent et excitent, ut magis conscius fiat officiorum vitae vere christianae, ad haec quod attinet.

Haec vero sunt eiusdem Commissionis egregia proposita et principia practica: eius videlicet est studia exercere actioni inservientia,quae ipsa ad navitatem pastoralem evangelizationis referantur; praesto esse Ecclesiae membris et institutis ea mente, ut haec a Commissione accepta consilia et impulsus in operositatem, qua se teneri noverint quaeque vim testimonii christiani habeat, valeant transferre; sic agere, ut ad progressionem ac renovationem homines accendantur, qua in re fidelitas erga supremam Ecclesiae auctoritatem sit primaria mentium directio et pignus efficacitatis; bisce denique omnibus operam dare respectu habito oecumenismi.

Neque obliviscendum est continuam velocemque mutationem necessitudinum inter homines et gentes efficere, ut novae semper quaestiones vel facies quaestionum oriantur, quod spectat ad iustitiam, pacem, populorum progressionem et hominum iura. Quapropter Commissio, ut par sit huiusmodi rerum humanarum naturae, implicatae simul et mutabili, congruenti indiget ordinatione.
Quae cum ita sint, Nos, cunctis rite et mature perpensis auditisque viris peritis, haec, quae sequuntur, circa Pontificiam Commissionem a Iustitia et Pace singillatim statuimus atque decernimus.

I.

Pontificia Commissio a Iustitia et Pace est Apostolicae Sedis ministerium, cuius est expendere altiusque pervestigare, quoad doctrinam atque rem pastoralem et apostolicam, quaestiones ad iustitiam et pacem pertinentes, eo consilio, ut Populum Dei excitet, ut hic illas quaestiones plane intellegat et conscius reddatur muneris sui et officii circa iustitiam, populorum progressionem, promotionem humanam, pacem, hominum iura. Eius est exquirere, quibus modis, proprie vereque christianis, conferri possit ad illas quaestiones solvendas, et membra Populi Dei permovere ad christianum testimonium perhibendum et ad actionem, bisce rebus consentaneam, suscipiendam.

II.

Ut haec efficere valeat, Commissio oportet:

1. imprimis altius pervestiget doctrinam socialem Magisterii Ecclesiae, eam opportunis adhibitis instrumentis late diffundat detque operam, ut eadem in cunctis humani convictus gradibus et ordinibus ad usum deducatur;
 
2. in unum colligat brevique comprehendat studia ad populorum progressionem, pacem, iustitiam, hominum iura spectantia, rationem habens ingenii cultus, morum, educationis, rei oeconomicae et socialis, ea ex doctrina theologica aestimet ac deinde inquirat, quomodo ea, quae collecta sunt, adiuvare valeant actionem pastoralem et officium, quo christiani impensius se astringant variis in condicionibus sive locorum sive nationum sive internationalis consortionis;
 
3. notos faciat fructus studiorum, scriptionum collectarum et inquisitionum omnibus institutis Ecclesiae, ad quae res pertinet et a quibus omnia scitu utilia colligat; nominatim, ad haec quod attinet, Commissio continenter et organico, ut aiunt, modo cum Conferentiis episcopalibus agat; per has vel de earundem consensu certiora reddat cunctisque, quibus potest, viribus adiuvet instituta ad has easdem quaestiones investigandas condita — Commissiones a Iustitia et Pace nationales aliasque — quae secundum statuta a Conferentiis episcopalibus definita aut approbata operantur;

4.
dicasteria aliaque Apostolicae Sedis ministeria, quorum huiusmodi quaestiones intersunt, constanter contingat, ea mente ut illa de rebus adiumento suo praesto sit in compositione aptarum dispositarumque agendi rationum; praedicta vero instituta vicissim sententiam Commissionis exquirere possunt de cunctis rebus, quae ad Commissionem a Iustitia et Pace spectant; huic demum ordinaria sit necessitudo cum Secretaria Status seu Papali, quae ei aptas tradet normas directorias;

5. sociata opera cum iisdem Dicasteriis ministeriisque, fructus studiorum suppeditet aliis coetibus vel institutis intra fines Ecclesiae exsistentibus, veluti Ordinibus et Congregationibus religiosis, consociationi us catholicis internationalibus; eodem modo se gerat cum coetibus et personis, quae sint extra limina Ecclesiae et cum quibus Apostolicae Sedis Dicasteria ministeriaque suetam habeant necessitudinem, cuius modi sunt aliae Ecclesiae et communitates christianae, religiones non christianae, consociationes vel procurationes, quae ad idem hoc propositum assequendum operam conferunt;

6. cognoscere studeat repulsas iustitiae, iurium humanorum laesiones, iniustitias, quae in concretis rerum condicionibus accidant, atque modo obiectivo et pleno de iisdem se certiorem facere; significet christianam solidamque coniunctionem cum iis, qui propter iniustitiam dolent, quotiescumque gravitas condicionis vel factorum id suadeat et postquam ipsi cum Secretaria Status de quavis declaratione vel inceptu convenit.

III.

Pontificia Commissio a Iustitia et Pace constat a Patribus Cardinalibus, Episcopis, clericis et laicis a Summo Pontifice ad quinquennium nominatis; ei moderatur Cardinalis Praeses, cui auxilium praebent Secretarius et Subsecretarius. Consultores clerici et laici, qui in doctrina et actione socialibus Ecclesiae vere sint versati, item a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur.

IV.

Membra Conventui Generali intersunt, qui semel in anno agitur, nisi peculiaria adiuncta aliter suadeant, ut cognitione rerum, in quibus sint praecipue periti, suaque experientia pastorali conferant ad magna illa veluti lineamenta operis efficienda, quod Commissioni est propositum. Consultores scripto de argumentis, quorum scientia excellant, crebro interrogentur, aut advocentur, ut minoribus coetibus studii causa congregatis socientur. Congressus Commissionis rite cogitur, prout necessitas operis faciendi id postulat.

V.

Normae, quae Constitutione Apostolica «Regimini Ecclesiae Universae» et Ordine servando in Dicasteriis Sanctae Sedis continentur, Pontificiae Commissioni a Iustitia et Pace applicantur, nisi aliter statuatur.
Quaecumque vero a Nobis bisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma et rata esse iubemus, contrariis quibusvis non obstantibus.
 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Decembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

 

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana