Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUZIONE DEL PAPA PAOLO VI
ALLA 116° CONGREGAZIONE DEL CONCILIO

Venerdì, 6 novembre 1964

 

Pro certo habetote, dilectissimi Nobis, crebro Nostris esse in votis adesse coetibus Oecumenici Concilii, quod in hac sacra aula Vaticanae Basilicae celebratis.

Cum vero firmiter statuissemus saltem alicui uni ex generalibus vestris Conventibus praesidere, hunc delegimus praesentiae Nostrae diem, quo in schemate Missionum disceptatio vestra versatur. Hoc quidem ut praeoptaremus, certe suasit Nobis singularis gravitas et magnitudo argumenti, ad quod nunc mentes et animos convertitis.

Nobis, beatissimi Petri Successori, ac vobis Apostolorum Successoribus, nunc potissimum instanter insonat divinum mandatum: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Marc. 16, 15), e quo efficiendo iusso salus mundi pependit et pendet. Huic sacrosanctae Synodo praeter alia perinsigne constituitur consilium, ut ad Evangelium largius et efficientius evulgandum nova muniantur itinera, novae rationes excogitentur, nova contentio alacris instimuletur.

Hoc, quod vestris in manibus est Schema, ubi de huiusmodi quaestione pertractatur, cum perpendissemus, multum, immo plurimum invenimus - sive materies, sive argumentorum pondus, sive edisserendi ordo spectatur - quod dignum laude Nostra existimaremus. Quapropter opinionem profitemur facile fore, ut, quamvis fortasse arbitremini hoc nonnullis in partibus perpoliendum et excolendum esse, idem adprobationem vestram consequatur. Librata ibi consilia, enucleata opera, definitae viae et rationes tantae rei causa utinam actuosam vim exserant ad Regnum Dei in terris incensiore cum studio provehendum; utinam evangelicae sationi spes messis inde paretur uberrima.

Perplacet praesertim Nobis, quod constanter hoc deposcitur, ut Ecclesia universa missionalis sit, ut singuli etiam fideles animo et re, quantum fieri possit, missionales evadant. Qui inenarrabili fidei dono sunt praediti, qui illuminatione gloriae Evangelii collustrati sunt, qui regale sacerdotium et gens sancta Ecclesiae filii numerantur, maximas semper Deo gratias de tanto accepto munere agant, preces, pietatis officia, stipem perquam liberalem afferentes in adiumentum scilicet et levamen eorum, qui praecones sunt Evangelii. Quocirca, cum nihil sit hominibus salutarius et Dei gloriae congruentius quam in fìdem diffundendam pro virili parte anniti, missionali apostolatui, qui praestantia et efkacitate excellentissimus est, nobili cum certatione devotionis studium, providentiam largitatum, misericordiam donorum dispensent. «Munerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas dicens: Date et dabitur vobis» (Luc. 6, 38 - S. Leo Magnus, Sermo XVII, 11, P.L. 54, 181). Verumtamen Evangelicus ager, etsi diligenter excolitur, tantummodo rorante Dei gratia, novalium felici fecunditate vestitur. Quam ob rem eleemosynis et piis operibus roboratae, ascendant ferventiores ad Deum, pro missionalibus precationes: «Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni fiducia loqui verbum Dei, ut sermo tuus currat et clarifìcetur, et omnes gentes te agnoscant solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum» (Missa de Fidei propagatione).

Antequam brevi sermoni finem imponimus, benevolentissima voluntate salvere iubemus Patres Oecumenici Concilii, qui in missionalibus finibus pro Christi Regno adlaborant; et sicut ad ipsos, cogitatio Nostra grata, gratulabunda bono cum omine ita advolat ad eorundem sacerdotes, ad missionales sodales utriusque sexus, ad christianae doctrinae institutores, ad eos qui ibidem adiutricem operam navant, ad eos qui provida beneficia collocant et salutaria fovent incepta.

Haec flagrantissima vota Apostolica Benedictio Nostra confirmet, quam vobis universis peramanter impertimus.

«Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae» (Ps. 66, 8).

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana