Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUZIONE DI PAOLO VI
NELLA SALA DELLE CONGREGAZIONI
SULLA DISCIPLINA PENITENZIALE DEI FEDELI


Giovedì, 21 ottobre 1965

             

Venerabiles Fratres,

Laeto sane animo coram excipimus ac libenter salutamus vos hic adstantes, qui Praesidum Episcopalium Conferentiarum munere fungimini.

Invitationi vestrae respondere cupientes, Nos hodie huic intersumus coetui, quem alii deinceps subsecuturi sunt, in quibus argumenta maximi momenti tractabuntur. Haec Nostra praescntia iam per se vobis palam ostendat, quam magnum pondus quantamque existimationem huic vestro conventui censeamus esse tribuenda.

Quaestio, quae nunc vestrae considerationi proponitur, respicit legem de abstinentia atque ieiunio. Ad rem quod attinet, volumus in primis oblatam opportunitatem nancisci, Nostri iucundi animi sensus testandi ob magnae molis et diligentiae opus, a Sacra Congregatione Concilii sedulo peractum, cui quidem munus demandatum est apparandi textum, qui examini vestro nunc subicitur. Peculiari autem modo gratam Nostram voluntatem proferre gaudemus eiusdem Sacrae Congregationis tum Praefecto tum Secretario, scilicet dilecto Filio Nostro Petro Cardinali Ciriaci et venerabili Fratri Petro Palazzini; qui quidem nullis curis et laboribus pepercerunt, ut quaestio, de qua agitur, omni ex parte examinaretur et opportuno in lumine collocaretur.

Nunc autem a vobis postulatur, ut mentem vestram super huiusmodi textum aperiatis, atque ad illum perpendendum perficiendumque, qua sapientia atque experientia polletis, adiutricem operam conferatis.

Plane fore confidimus, ut hoc officium expleatis maxima illa diligentia, quam argumenti gravitas profecto postulat; idque facietis, plena libertate fruentes atque prae oculis habentes tantummodo Dei gloriam animarumque bonum, quae cum hoc peculiari ecclesiasticae disciplinae capite arcte conectuntur.

Super vos et super labores vestros caelestium gratiarum copiam a Divino Paraclito imploramus, quarum pignus esto Apostolica Nostra Benedictio, quam vobis singulis universis peramanter in Domino impertimus.            

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana