Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL «CONGRESSO
DEI TRADUTTORI DEI LIBRI LITURGICI»


Mercoledì, 10 novembre 1965

              

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Vos omnes qui, pro mandato munere operam dantes liturgicis textibus in vulgares sermones convertendis, hos dies Romae estis congregati, ut de rebus, quae vestra maxime intersunt, una tractetis et disceptetis, ex animo iubemus salvere, Romam, ad Petri sedem, rediistis, unde totum opus, ad quod alacres incumbitis, id est renovatio Sacrae Liturgiae, praesertim quod ad populi participationem attinet, initium sumpsit. Ad fontem estis reversi, unde aquas limpidas et salubres hauriretis.

Probamus sane propositum eiusmodi Conventus agendi, nam versio textuum illorum in vernaculas linguas est res tantae prudentiae, tanti momenti, tantae difficultatis, ut solum collatis consiliis inter omnes, ad quos pertinet, utiliter expediri videatur, utque non cuiusvis arbitrio relinqui possit et ea de causa opus exspectationi Ecclesiae et fidelium fortasse non respondeat.

Quantae molis id negotium esset, expertus est ipse Sanctus Hieronymus, in hac arte facile peritissimus; ait enim: «Si ad verbum interpretor, absurdum resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine et in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse» (Interpret. Chron. Euseb. Pamph., Praef.; P.L. 27, 35).

Ut vobis cunctis persuasum est, nequaquam reapse tot sunt liturgiae quot sunt sermones, quibus Ecclesia in sacris ritibus utitur, sed una et eadem est ac manet vox Ecclesiae divina mysteria celebrantis et Sacramenta administrantis, licet linguarum varietate exprimatur.

Eo autem quod haec sollicita Mater, per magisterium Oecumenici Concilii Vaticani Secundi, filios suos vocavit, ut, sui muneris in Corpore Christi conscii, liturgicas preces et actiones naviter participarent, atque eam ob rem textus, antiquitate, pietate, pulchritudine, diuturno usu venerabiles, in patrios eorum sermones illa sivit converti, manifestum est summum oficium et gravissimum onus eorum, qui eosdem textus interpretantur. Versiones, quae ante promulgatam Constitutionem de Sacra Liturgia hic atque illic editae erant, eo pertinebant, ut fideles ritus lingua Latina celebratos intellegerent; erant videlicet subsidia populi, veteris huius linguae ignari. Nunc autem versiones factae sunt partes ipsorum rituum, factae sunt vox Ecclesiae.

Etsi sermo vulgaris, cui nunc locus est in Sacra Liturgia, omnium, etiam parvulorum et rudium, captui debet esse accommodatus, semper tamen, ut probe nostis, dignus sit oportet rebus celsissimis, quae eo significantur, diversus a cotidiana loquendi consuetudine, quae in viis et foris viget, talis, ut animi sensus tangat et corda Dei amore inflammet. Neque eadem est, ut patet, lingua, qua interpretes reddere debent locos e Sacra Scriptura, verbum divinum continente, depromptos, orationes, hymnos. Qui igitur huic se dant operi, callere debent et linguam Latinam christianam et sermonem vulgarem, qui cuiusque est proprius. Musicae etiam artis est interpretibus ratio habenda atque adeo verba, quae canuntur, modulationi, secundum indolem et naturam cuiusque gentis, ita aptentur oportet, ut animi ope canticorum facilius et ardentius Deo adhaereant.

Itaque acri ingenio et impigro studio curae omnes eo intendantur, ut communitas liturgica possit probare vestem elocutionis, mundam singulisque partibus congruentem, et «pulchrum intrinsecus rerum corpus invenire» (cfr. S. Hieron. op. cit.; 36). Quodsi venustas et ubertas Romani eloquii, quo per saeculorum decursum in Ecclesia Latina Deo est supplicatum ac tributum laudis gratiarumque actionis persolutum, propter utilitates pastorales sunt ex parte amissae, tamen vestra opera, sapienti ac diligenti, non dissimilis nitor orationis et sententiarum gravitas in versionibus textuum liturgicorum splendescant.

Hac insuper oblata occasione impellimur, ut paterno animo omnes, ad quos spectat, de rebus nonnullis moneamus, quae non ad interpretandi officium et artem sed ad usum potius pertinent.

Imprimis videtur esse in memoriam revocanda norma, a Dilecto Filio Nostro Iacobo Cardinali Lercaro, Consilii ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia sedulo Praeside, huius nomine edita per epistulam die sexta decima mensis Octobris anno millesimo sexagesimo quarto datam, qua quidem norma cautum est, ut, quod attinet ad linguam vernaculam in Liturgiam inducendam, transitus ad novam rerum condicionem per gradus et cum prudentia fieret, ac praecipue ut in regionibus, ubi una eademque lingua viget, unitas textuum liturgicorum servaretur atque adeo multiplex interpretatio, quae gravitati ac dignitati illorum officeret, vitaretur.

Cum praeterea Sacra Liturgia universa moderationi Hierarchiae sit obnoxia (cfr. Const. De Sacra Lit. art. 22, §§ l-2; A.A.S. 56, 1964, p. 106), omnes, sive singuli, sive coetus, sive praecipua in Nationibus instituta rei liturgicae accurandae et provehendae, sive commentarii, quibus idem est propositum, in unaquaque regione plane pendeant ex Hierarchia. Competentis auctoritatis est huiusmodi arctioris necessitudinis vincula definire de iisque statuere. Summo igitur studio est annitendum, ut hac etiam in re omnium sit una voluntas, una actio quemadmodum unus est finis, ad quem contenditur, una perfectionis imago, quae mentibus obversatur et ad quam assequendam tot fiunt conatus.

Est demum animadvertendum textus liturgicos, a competenti auctoritate approbatos et ab Apostolica Sede confirmatos, tales esse, ut religiose debeant servari. Nemini ergo licet eos ad suum arbitrium mutare, minuere, amplificare, omittere. Quodsi Ecclesia in re liturgica Matrem se praebet benignam ac liberalem, ut filii sui sacros ritus «actuose, conscie, pie» queant participare, tamen ea, quae legitime sunt constituta, iam vim habent legum ecclesiasticarum, quibus e conscientiae officio omnes obsequi debent; idque vel magis, cum de legibus agatur, quibus actio omnium sanctissima regitur.

Neque ulli licet experimenti causa res novas in Liturgiam inducere, quod in grave damnum cedere potest divini cultus vel Christifidelium; siquidem ad normam Constitutionis de Sacra Liturgia (cfr. art. 40, 2; A.A.S. cit., p. 111) unius Apostolicae Sedis est huiusmodi experimenta permittere.

Haec habuimus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, quae ad vos, interpretes Ecclesiae in sacris ritibus iubilantis, supplicantis, docentis, diceremus; ac vota suscipimus, ut perarduum sed nobilissimum opus, ingenio ac diligentiae vestrae creditum, ad Dei gloriam atque in veram utilitatem verumque profectum vertat populi Dei. Cuius rei auspex sit Apostolica Benedictio, quam vobis, qui coram adstatis, et cunctis sociis vestris libenter in Domino impertimus.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana