Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SYNODUS EPISCOPORUM

DISCORSO DI PAOLO VI
ALL'INIZIO DEI LAVORI NELL'AULA SINODALE

Sabato, 30 settembre 1967

 

Deo Patri Omnipotenti, per Iesum Christum, Filium eius, Dominum nostrum, in Spiritu Sancto Paracleto, gratias habemus, quod id Nobis dat, ut primam hanc Synodi Episcoporum sessionem celebremus, cum ad sanctissimi nominis sui gloriam, tum ad sanctae catholicae Ecclesiae utilitatem, et ad subsidium salutiferi eius muneris in toto terrarum orbe exsequendi.

Itaque simul vobis, venerabiles Fratres, salutem iterum dicimus, simul, omnium levamenti causa, votum ingeminamus, ut novum huiusmodi Institutum - Synodum Episcoporum dicimus - valeat ad confirmanda artiusque astringenda fidei, caritatis sollertiaeque pastoralis vincula, hinc inter apostolicum munus Nostrum et omnium catholicorum Episcoporum munus, hinc inter universos Episcopos et Familias Religiosas. Primum enim omnium hoc Institutum eo conditum est, ut in catholica Hierarchia inque pastorali Ecclesiae regimine sive unitas habeatur sive consociata voluntas. Altera deinde causa huius condendi Instituti collocanda est in auxilio, in consilio, in suffragio, quae Nos ab Episcopatu maiora accepturos esse speramus in apostolico ministerio sustinendo. Quodsi id in utilitatem officio Nostro primatiali cedit quod ad Ecclesiae suae universae commodum ministeriumque Christus Petro Apostolo atque post eum legitimis eius successoribus in hac Romana Sede tradidit, non minus tamen in honorem vertitur Collegii Episcoporum; quod hac de causa cum Romano Pontifice in universalis Ecclesiae cura quodam modo consociatur.

Ex quo sequitur ut, quamvis Synodus Episcoporum idem putari nequeat atque Concilium Oecumenicum, cum et compositione et auctoritate et finibus Concilii propriis careat, eiusdem tamen imaginem quodammodo refert, sensum rationemque exprimit, atque, si Deus dederit, eius praecipua dona, sapientiam et caritatem impetrat.

Etenim vos, Venerabiles Fratres, multiplicibus partibus fungimini. In primis vices agitis vestrarum Ecclesiarum, quarum principium et fundamentum estis unitatis, uti Nos, ex Dei voluntate, unitatis principium et fundamentum sumus sive huius Romanae Ecclesiae, sive universalis Ecclesiae, sive totius Episcopatus et multitudinis fidelium (Cf. Conc. Oecumenicum Vaticanum II, Const. Lumen Gentium, n. 23; A.A.S. LVII, 1965, p. 27); vos propter ea angelos (Apoc. 2 sqq.) vestrarum Ecclesiarum, libentissime accipimus vobisque salutem dicimus. Deinde vos, magna ex parte, personam agitis Conferentiarum Episcopalium, a quibus membra huius Synodi delecti estis; quod quidem mandatum vestrum id efficit, ut per vos eaedem Conferentiae hic praesentes legitime habeantur, earumque optata et rerum usus huc afferantur. Partes vobis concreditae veluti dignitatem induunt et auctoritatem horum Institutorum ecclesiasticorum, hoc est Conferentiarum Episcopalium, quas Concilium Oecumenicum promorit earumque munera descripsit, adeo quidem ut, quemadmodum eae aptae videntur ad congruam et opportunam potestatis partitionem in regimen ecclesiasticum inducendam, et ad fovendam quandam formarum multiplicitatem in vita Ecclesiae exprimenda, quae Ecclesiae loci traditionem et indolem plane addecet, ita pariter conferant ad firmandam illam recte ordinatae compaginis unitatem, quae Christi Ecclesiae propria est nota. Quare a Nobis ratio habenda erit sententiarum, quae a Conferentiis vestris prolatae sunt, et quarum vos interpretes esse debetis. Hoc tamen, uti patet, neque detrahit de supremo et communi officio, quo astringimini, semper obtemperandi auctoritati Sacrarum Scripturarum, germanae Ecclesiae traditionis eiusque legitimi magisterii; neque impedit quominus nos omnes, in disceptationibus huius Synodi, mature perpendamus opiniones et argumenta, quae forte afferantur. Denique vos partes agitis universi catholicae Ecclesiae corporis hierarchici, quod invicem personam gerit Christi Domini, qui Ecclesiae sanctae unicum supremum Caput invisibile est, et a quo omnis caelestis gratia in nos proficiscitur, et omnis potestas nobis datur. Affirmari etiam potest, vos quodammodo ipsius populi christiani personam gerere, non quasi illinc mandatum vestrum suam vim et auctoritatem repetat, sed quia vos, cum Christi legatione fungamini apud populum christianum, eius necessitates et optata comperta habetis eiusque spirituali bono et saluti prospicitis.

Quare, Venerabiles Fratres, si officium a vobis in hac Synodo Episcoporum explendum suapte natura est consultivum (cf. Litt. Apost. Motu Proprio datae, Apostolica Sollicitudo, art. 11; A.A.S. LVII, 1965, p. 776), illud tamen magnum pondus et momentum habet, sive apud Nos, qui ad hanc consultationem vos advocavimus, quique in quibusdam casibus suffragiis vestris vim deliberativam tribuemus, sive etiam apud Ecclesiam universam, quae vos agnoscit magistros, testes, et pastores populi Dei in gravissimi et peculiaribus adiunctis celsissimi Vestri ministerii.

Expedit nos omnes ad ea conformari, quae simplici exposuimus modo, cum opus in Synodo patrandum incohamus, neque est cur eius definitionem accuratius circumscribamus et perpoliamus, eam videlicet amplificantes, quae in pernotis Statutis describitur. Non pauci enim sunt homines doctrinis excolendis vel nuntiis pervulgandis dediti, qui inquisitionem in rationes iuridicas huius Instituti audeant transferre ut suo arbitrio formam et munus eidem tribuant, quae putent congruere cum novis quibusdam notionibus, ad ius constitutivum Ecclesiae pertinentibus. Nobis vero in praesenti satis est animadvertere novum hoc Institutum, quasi in Ecclesiae medio positum, sensui illi unitatis mutuaeque operae inter Sedem Apostolicam atque Episcopos et Moderatores maiores Familiarum Religiosarum convenire, quem Concilium expertum est et provexit; atque hanc Synodum favere divulgandis notitiis rebusque usu cognitis circa vitam Ecclesiae, nec non opportunitatem praebere Praepositis Dicasteriorum Curiae Romanae et variarum iurisdictionum ecclesiasticarum Rectoribus inter se conveniendi ac disceptandi de certis quibusdam argumentis, quae omnium intersint, ac demum eandem Synodum efficere, ut ii, qui onus atque munus magisterii et moderationis pastoralis in Ecclesia gerunt, in statu quodam vigilantiae et operositatis versentur, quemadmodum horum temporum condiciones postulant.

Hic, sine ulla mora, operis huius Synodi proprii, initium facere possemus, nisi de quibusdam rebus, pro officio Nostro, praefandum esse Nobis videretur.

Primo quidem deprehenditur absentia quorundam Sodalium Synodi, quorum alii, ne ei intersint, adversa valetudine, alii a civilibus potestatibus impediuntur, utpote a quibus legitimam commeatus facultatem non acceperint. Priores salvere iubemus, quos laetis omnibus ac memori benevolentia complectimur; alteris pariter, praesertim Purpurato Patri Stephano Wyszynski, Gnesnensi et Varsaviensi Archiepiscopo, et, una cum ipso, Cardinali Carolo Wojtyla, Archiepiscopo Cracoviensi, ceterisque Poloniae sacrorum Antistitibus, qui mutua consiliorum conspiratione Romam petere sine Primate noluerum, salutem plurimam ex animo dicimus. Neque tamen abstinere possumus, quin aperte conqueramur ob impedimenta, eorum tam innoxio itineri illata, itemque ob iniustas condiciones in quibusdam Nationibus Ecclesiae positas: Nationes dicimus, ubi legitima Ecclesiae libertas etiam nunc intercipitur, ubi ipsa immeritis suspicionibus, animorum coercitionibus, vel lege statutis, et acribus semper religionis impugnationibus lacessitur.

Vobis, Venerabiles Fratres, in comperto est, quam aspere catholica vita in suis maximi momenti necessitatibus, ad rerum temperationem et perfunctionem attinentibus, artetur, et quam consulto in angustias inque periculum gradatim pereundi adducatur. Discriminis hora, diuturni atque gravis discriminis, haud paucis christianis communitatibus instat, eaque mundum admonet, iustitiae illud ac libertatis institutum, hoc nostro tempore cuiuslibet civilis cultus proprium, nondum sincere ad effectum adductum esse quibusdam in Nationibus, ubi tales rei publicae gerendae praeponderant formae, quae vel nimis multa Civitatis auctoritati tribuunt, vel omnia in eiusdem Civitatis potestatem redigunt, sanctamque religionem re impugnant. Quam ob rem, eo pluris eae civiles societates nobis aestimandae sunt, ubi Ecclesiae praesentia et opera libere et honeste confirmari queunt. Hanc ob causam eo magis animo coniunctos nos sentiamus oportet cum illis Fratribus nostris, quibus fidem aperte profiteri fas non est, quique tamen tacita malorum tolerantia et christiana animi fortitudine, saepe heroum virtutem attingente, Christo eiusque Ecclesiae adhaerere pergunt. Eorum haudquaquam obliviscemur, quotiescumque nostras fundemus preces; interim huius coetus vota atque recordatio ad illos Fratres unanima convolent.

Altera animadversio ad Fratres, adhuc a nobis seiunctos, pertinet. Ob Synodi Episcoporum canonicam et quasi domesticam indolem - cum Synodus quidam sit conventus, ratione et argumento suo internas catholicae Ecclesiae res spectans - fieri non potuit, ut, quemadmodum evenit cum Oecumenicum celebraretur Concilium, ipsi vocarentur ad eiusdem Synodi participandos coetus. Ad id vero quod attinet, duas res confestim dicere cupimus, quarum prima eo spectat ut, dum nostri peraguntur labores, ea numquam absit cogitatio quomodo hi nostri consessus eosdem christianos Fratres afficiant. Nam Synodi convocatio per se ipsa magnum habet momentum pro ea sane ratione qua eadem Synodus, Concilii vestigiis insistens, patefacit in catholicae Ecclesiae vita adhuc efficiens esse perantiquum illud synodorum Institutum, quo Orientis Ecclesiae tam egregie usae sunt, quodque novo modo, nostrae consentaneo aetati, firmiores reddet necessitudines inter Romanam Ecclesiam quae caritati praesidet, (cf. Ignatius Antiochenus; P.G. 5, 685), atque diversas locorum Ecclesias.

Praeterea nonnullae Ecclesiae christianae atque communitates ecclesiales, quae haud plena nobiscum communione fruuntur, studiose oculos in nos intendunt atque spe tenentur fore, ut huius Synodi deliberationes, viae quibus eae disseruntur, atque conclusiones ad quas pervenient, novas praebeant opportunitates ulterius progrediendi in colloquio oecumenico, quod iam initum est.

Persuasissimum habemus, Venerabiles Fratres, vos, semel traditae sannctis fidei (Iud. 3) fideliter haerentes atque ex ipsius thesauro nova et vetera haurientes (cf. Matth. 13, 52) hanc expectationem expleturos esse.

Quam ob rem Synodus plane intelleget singula argumenta pertractanda magni esse ponderis, non tantum ad internam catholicae Ecclesiae vitam quod attinet, sed etiam ad sanctam unitatis christianae causam.

Sed ut alterum a Nobis dicatur restat, bonumque est omen, observantiae semper et caritatis christianique sensus plenum, quo Nos in ipso huius Synodi Episcoporum exordio sive omnes christianas Ecclesias sive ceteras christianas communitates volumus prosequi, quibuscum etsi nondum perfecta optataque communio intercedit, multae attamen gravioresque rationes ad animos pertinentes revera devinciunt. Tale vero Nostrum est omen, ut ad expletam in fide atque in dilectione unitatem mutuo quodam itinere contendamus, quemadmodum Dominus noster Iesus Christus sua ipse voce docuit. Hoc autem iter bene iam sumus aggressi: nostis enim priorem partem catholicae Ordinationis Oecumenicae, quam in vulgus Directorium appellant, nuper esse evulgatam; nostis oecumenica iam nunc colloquia inter homines a quibusdam christiani nominis societatibus electos et catholicos a Nobis electos homines publice interseri; nostis denique superiore mense Iulio, non sine magna animi affectione ac spe, Nos iter Constantinopolim fecisse, ut ibi SS.mum D.num Athenagoram, orthodoxorum christianorum Patriarcham, inviseremus . . . Nos immo id referre iuvat, eundem venerabilem Virum ad Nos vicissim se esse adventurum, mense Octobri huiusce anni exeunte, nuntiasse. Tum profecto Vos, Venerabiles Fratres, nobili vestra corona alteram hanc occursationem cingere poteritis, quae sane sive Orientis sive Occidentis Ecclesiam suavi perfundit iucunditate miraque spe complet.

Nostram demum considerationem in pacem orbis terrarum intendimus. Pax enim Vestri conventus et vigilantiam et curam studiumque precandi effugere nequit, tantaque res, cum communi omnium utilitate coniuncta, eius praecipuas quasique maximas cogitationes in se convertit.

Non enim oblivisci possumus - ne in serenis quidem Synodi Nostrae sessionibus - hominum pacem gravi vulnere laborare infestisque insidiis peti. Adhuc enim in orientali Asia, quae ad meridiem vergit, luctuosum ac dolendum saevit bellum, dubiae vero indutiae Medii Orientis bellum exceperunt, contentiones nondum compositas minoraque bella hic atque illic pluribus in regionibus aspicimus, adeo ut, quamvis multa et probabilia ineantur consilia, nulla fere videatur esse securitas in orbe terrarum, unde necessario novos fore luctus novaque exitia praesentimus.

Verum non est haec hora, qua penitius in harum rerum causas atque remedia inspiciamus. Id tamen rursum volumus confirmare: pacem non solum esse bonum pernecessarium publicumque negotium, sed munus etiam et officium, quod vario sane modo ad omnes pertinet. Id ipsum in primis discipulos Christi commonemus, qui auctor fraternae inter homines exstitit sodalitatis, Dei paternitate innitentis, atque adeo Princeps est pacis. Eos porro iterum adhortamur, ut preces pro pace fundant, ut pacis causae inserviant, ut animos sive singulorum sive totius communitatis ad germanam fovendam pacem conforment. Quod enim nos pacis causa revera facere studemus, id non in verbis tantum externisve significationibus volumus consistat, sed pro viribus eo volumus contendat, ut pax confirmetur atque provehatur, quae numquam sit seiuncta ab institutorum publicorum iustitia et a civium populorumque libertate.

Nos igitur, in hoc etiam Coetu, eos, e quibus Nationum fortunae pendent, iterum rogamus, ut mente semper vigili in dolores et strages intueantur, quae ex usu manant armorum, ut animo numquam non constanti pactiones cum fide et aequitate ineant. Nemo umquam colloquia serere et conventiones renuat inire; unusquisque vero meritum honoremque negotia pro pace ad felicem exitum deducendi affectet.

Qui parati sumus ipsi ad omnia valentia et sincera pacis coepta fovenda, omnibus interea animum addimus quotquot sapienti et efficienti nisu concordiam necessitudinemque populorum promovent, et ad pacem tandem in civili humanaque consortione constabiliendam connituntur.

Equidem nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin vos idem ac Nos de egregiis hisce bonis sentiatis atque una Nobiscum, memores ac retinentes caritatis Christi, pariter excolatis praeclarum, pervigil amantissimumque studium pacis, inter omnes homines conciliandae.

Sed iam tempus est edicendi initium nunc fieri, in nomine Domini nostri Iesu Christi, primae huius Synodi Episcoporum. Nos igitur eius opus publice inchoamus, rogantes Purpuratum Patrem Eugenium Tisserant, Sacri Collegii Decanum, ut institutum coram vobis habeat sermonem.

                                                       



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana