Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI CAPITOLI GENERALI DEI CISTERCENSI E DEI PASSIONISTI

Lunedì, 14 ottobre 1968

 

Monaci Cistercensi

Paterna cum benevolentia atque sincero cum oblectamento vos hodie coram excipimus ac veluti amplectimur, dilecti Filii e sacro Ordine Cisterciensi, qui Romae, superioribus diebus, Capitulum Generale Speciale ad normam vestrarum constitutionum concelebrastis. Salvere iubemus Abbatem Generalem, Dominum Sighardum Kleiner, assiduam, egregiam probandamque operam Sacro Consilio pro Religiosis Sodalibus et Institutis Saecularibus navantem; et cum illo salvere iubemus venerandos Abbates sive singularum Congregationum Praesides, sive coenobiorum Moderatores atque Delegatos. Dum autem vos alloquimur, commotis animi Nostri oculis conspicere videmur universam Familiam vestram, quae ubique terrarum religiosae perfectionis edit testimonium, Deum unite inquirendo, eius amorem investigando atque, urgente eius caritate, studio et labore, ministerio verbi et oratione, commissis hominum animis comparando salutem. Vobis igitur cunctisque fratribus vestris, qui in divinum cultum et in prolatandum Iesu Christi Evangelium strenui, alacres, laeti, incumbunt, impensas gratias agimus atque animum addimus ad fortia et sancta quaeque sustinenda.

Nobilissima sane a Sanctis Conditoribus vestris accepta hereditas vos manet servanda, quam Bernardus Claravallensis operibus, sermonibus et potissimum exemplis vitae tam mirum in modum illustravit, ut vobis in primis simulque universae Ecclesiae praestantissimus fieret magister. Considerantibus Nobis hanc hereditatem, simulque historiam vestram, tot spectatissimis viris et egregie factis in Ecclesiae bonum et incrementum cohonestatam, perpendentibus, obversatur veluti imago cuiusdam civitatis, quae, «in se compacta tota» (Ps. 121, 3), et caelestis illius Jerusalem in exemplum constructa, «celsa de viventibus saxis ad astra tollitur» (cfr. Off. Dedic. Eccl.): viventia haec saxa vos estis, Sanctorum Roberti Molesmiensis, Alberiti et Stephani filii, et divi Bernardi alumni, qui, Regula a Sancta Benedicto tradita firmiter innixi, «coedificamini in habitaculum Dei in Spiritu» (Eph. 2, 22)! Salvete igitur filii et fratres Nostri, quorum opera et studio magnum illud gloriosumque Cistercii nomen hoc etiam nostro tempore fulget!

Capitulum Generale speciale, sicut ceterae Religiosae Familiae, indixistis, ut, Oecumenici Concilii Vaticani II monitis obtemperantes, renovationi consuleretis religiosae vitae; nunc autem, post illud expletum, a Nobis verba quaedam certe exspectatis, quae vos in suscepto itinere confirment. Quod ut libentissime faciamus, etiamsi opportunum tempus plane non sufficiat, nil aliud vobis aptius proponere putamus, quam ut ad patrimonium illud vestrum, de quo locuti sumus, fidelissime servandum hortemur. Meministis sane, id primum a Concilii Patribus esse propositum: ii enim, in ipso Decreti limine a verbis incipiente «Perfectae caritatis», religiosae vitae renovationem asseverarunt «et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporis condiciones» complecti (ib. 2). Quibus verbis id innui videtur, scilicet huiusmodi aptationem minime dari posse, nisi ad primigena illa cuiusque familiae lineamenta redintegranda et in rem deducenda redeatur. Quid igitur vestra accepta hereditas a vobis poscit? Sicut optime scitis, ut cum Deo arcte et assidue coniungamini, ut Evangelium in animis disseminetis, ut simplicitatem Benedictinae Regulae persequamini, tum in Sanctis legibus observandis, tum divinae Liturgiae promovendo nitorem, tum in vera Jesu Christi paupertate sectanda, tum operando manibus vestris ut victum vobismetipsis comparetis atque benefacta in pauperiores conferatis. Haec conditores Vestri primum voluerunt, ut collapsam fratrum disciplinam fortiter restituerent, haec votis commendarunt, hortantes ut humanam Iesu Christi naturam sanctissime coleretis, in qua divinae caritatis origo et flamma in sua fonte ostenditur atque hauritur, utque pariter eius Matrem Virginem tamquam amantissimi filii coleretis, et Corpori eius Mystico toti addiceremini.

Haec vobis proposita sunt, haec nostro etiam tempore intacta et incorrupta servari debent. Quae si uno verbo complecti cupimus, vos omnes ad christianam perfectionem vocamini, impellimini, urgemini. Hanc oportet totis persequamini viribus, ad hanc omnibus nervis contendatis, quia quicumque in hac via desides constiterint, regrediuntur. Liceat Nobis Sancti Bernardi Vestri sententiam proferre, qui epistulam scribens ad Abbates vestros Suessione, in coenobio Divi Medardi, sub Abbate Gaufrido congregatos, haec hortabatur: «Recedam a me et a vobis qui dicunt: "Nolumus esse meliores quam patres nostri", tepidorum et dissolutorum se filios protestantes. Quorum memoria in maledictione est, quia manducaverunt uvas acerbas, quibus dentes filiorum obstupuerunt (cfr. Jer. 31, 29). Aut si Sanctis et bonae memoriae patribus gloriantur, imitentur certe sanctitatem, quorum indulgentias dispensationesque pro lege defendunt. Quanquam sanctus Elias, "Non sum, inquit, melior quam patres mei": et non dixit se nolle patribus esse meliorem. Vidit Iacob in scala Angelos ascendentes et descendentes, nunquid stantem quempiam, sive sedentem? Non est stare omnino in pendulo fragilis scalae; neque in incerto huius mortalis vitae quidquam in eodem statu permanet. Non habemus hic manentem civitatem, nec futuram adhuc possidemus, sed inquirimus (cfr. Hebr. 13, 14). Aut ascendas necesse est, aut descendas: si attentas stare, ruas necesse est. Minime pro certo est bonus, qui melior esse non vult: et ubi incipis nolle fieri melior, ibi etiam desinis esse bonus» (Ep. XCI, 3).

Quodsi flagranti hoc Christianae perfectionis desiderio et studio ducamini, ad illam caritatem perfectum in modum vosmetipsos vestraque omnia conformabitis, quae a prima Constitutione ut peculiaris lex vobis commissa est; illam dicimus «Chartam Caritatis», quam Decessor Noster Callistus II apostolica auctoritate probavit atque recenti instituto Vestro tradidit servandam. Caritas igitur vestrum huiusmodi perfectionis studium informet: ea enim una est, quae vos in suscepto munere constantes atque fideles custodiat, ea una liturgicas preces, quasi earum halitus et anima, admodum efficaciter comitatur easque ad Dei et Agni thronum perfert, ea una vos cum Christo arctissime coniungit. Iure merito igitur Sacrosanctum Concilium omnibus christifidelibus perfectionis caritatem suasit, ut eam «Deo dante, vivendo teneant atque perficiant» (cfr. Const. Lumen gentium, 40); eamque praesertim religiosis sodalibus inculcavit, gravissimis sane verbis, quae iterare placet: «Religiosi ergo, suae professioni fideles, omnia propter Christum dimittentes (cfr. Mc. 10, 28), Ipsum tamquam unum necessarium (cfr. Lc. 10, 42) sequantur (cfr. Mt. 19, 21), Eius verba audientes (cfr. Lc. 10, 39), de iis quae Eius sunt solliciti (cfr. 1 Cor. 7, 32).

Quapropter cuiuslibet instituti sodales, Deum prae omnibus et unite quaerentes, contemplationem, qua Ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico, quo operi Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur, coniungant oportet.

Qui evangelica consilia profitentur, Deum qui nos prior dilexit (cfr. 1 Io. 4, 10) ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cfr. Col. 3, 3), unde profluit et urgetur proximi dilectio in salutem mundi ecclesiaeque aedificationem. Hac caritate etiam ipsa praxis consiliorum evangelicorum animatur et regitur» (Decr. Perfectae caritatis, 5-6).

Habetis igitur, dilecti filii, sanctissima monita, quae vobis in memoriam reducunt, quid quantumque Ecclesia nostro etiam hoc tempore a vobis postulet. Certam sane concipimus spem, fore ut, post celebratum vestrum Generale Capitulum, Cisterciensi universae Familiae novum veluti ver illucescat, quo flores fructusque suavissimi percipiantur, quibus Ecclesia sancta laetificari pergat. Divina auxilia vobis impensissime adprecamur, dum horum auspicium, et paternae voluntatis pignus, Apostolicam Benedictionem peramenter impertimus, quam ad omnes Sodales vestros, ad eorum opera et incepta, praesertim in peramplo missionali campo, pertinere percupimus.

Religiosi Passionisti

Nunc autem vos alloquimur, dilecti filii e Congregatione Clericorum excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi, qui una cum benemerentissimo Generali Praeposito Vestro, Theodoro Foley, huc frequentes convenistis, ut Beati Petri Successori fidem, caritatem et observantiam vestram iterum iterumque obtestaremini. Vos quoque ex omnibus orbis regionibus Romae coadunati estis, ut in celebrandum Capitulum Generale Speciale incumberetis, cuius prior Sessio exeunte hoc mense finem capiet, in alteram vero postea cogemini.

Magnum quippe solacium Nobis comparatis, qui laetanti animo Deo optimo maximo gratias agimus ob huiusmodi florentissimum religiosae pietatis sanctissimorumque propositorum exemplum, a tot Religiosis Familiis praebitum. Vos igitur gratulatione prosequimur, vobis Nostram dicimus benevolentiam atque existimationem.

Etenim vos, monita et vitae rationem repetentes Legiferi Patris Vestri, Sancti Pauli a Cruce, ceterorumque Sanctorum, qui istam Congregationem fulgentia sicut sidera illustrarunt, hinc divinarum rerum contemplationi vacatis, quam cotidie alitis Liturgia, aeternorum bonorum meditatione, et sacrarum disciplinarum studio, ita ut ab omnibus iis rebus abhorreatis, quae plenae Dei caritati obstant; hinc vero apostolicam vivendi formam fideliter persequimini. Quapropter, quod ad vos etiam attinet, necesse prorsus est, ut caritatis perfectioni totis viribus studeatis, sine qua opera vel maxima nihil aliud fiunt, quam «aes sonans aut cymbalum tinniens» (cfr. 1 Cor. 13, 1). Vos igitur ad hanc currendam viam paterna sollicitudine hortamur, Iesu Christi Passio, quae vestrum est splendens vexillum atque propria singularisque sanctitatis nota, ad omnia sustinenda exstimulat pro Christi nomine et gloria, atque pro hominum salute, eius Pretioso Sanguine redemptorum. Ad id sane reducitur princeps illa renovationis norma, quam Concilii Patres Religiosis Familiis proposuerunt, hisce verbis: «Cum vitae religiosae ultima norma sit Christi sequela in Evangelio proposita, haec ab omnibus institutis tamquam suprema regula habeatur» (Decr. Perfectae caritatis, 2). Christum vos sequimini Cruci affixum, Christum truci affixum hominum considerationi proponitis: in Eum igitur conspicentes, ab Eo vires et spiritum haurientes, in susceptum onus incumbere pergatis, ut Vestri muneris efficacitas atque optatae renovationis Vigor numquam remittant. Qua in re, Iesu Christi gratiam certe scitis vobis numquam fore defuturam.

Quo autem haec uberior usque et affluentior in vos descendat, preces Nostras pro vobis ad Deum fundimus, atque, supernorum munerum auspicem, Apostolicam Benedictionem vobis iteramus, eamque omnibus quoque vestris Sodalibus impertimus, qui ubique terrarum Christi crucem praedicant eiusque virtutem strenui annuntiant. «Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu Vestro, fratres. Amen» (Gal. 6, 18).

                                            



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana