Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AL II «CURSUS RENOVATIONIS CANONICAE
PRO IUDICIBUS ALIISQUE TRIBUNALIUM ADMINISTRIS»

Mercoledì, 13 dicembre 1972

 

Dilecti filii,

Iuvat nos ex animo salutem vobis impertire, qui in hanc Urbem convenistis, ut operam daretis alteri «cursui renovationis canonicae pro iudicibus aliisque Tribunalium administris», a Nostra Universitate Gregoriana sollerter instituto. Quod quidem inceptum feliciter progredi videmus, ut ipsa praesentia vestra testatur: sunt enim inter vos vicarii generales, iudices, defensores vinculi, advocati aliique regionalibus iudiciis addicti, ac quidem ex Europa, America, Africa.

Hoc gaudii bonaeque spei praebet materiam, ac vota facimus, ut e seminibus, quae hic iaciuntur, laetissimi fructus ad utilitatem Ecclesiarum particularium, in quibus mandata vobis munera obitis, exoriantur.

Nos visendi causa adire voluistis hanc Apostolicam Sedem, cui supremum magisterium, atque adeo praecipua legum latio et custodia, a Christo Domino sunt commissa. Hoc opportunitatem Nobis dat vim et momentum iuris canonici breviter perpendendi; id enim, ut probe novistis, his temporibus saepe in discrimen vocatur. Num auferendum est? Sunt quidem nonnulli, qui eo progrediantur, ut Ecclesiam carere velint huiusmodi instituto.

Sunt autem et alii, qui id obtrectent, spernant, neglegant, immo nocivum arbitrentur. Hi errores a falsis opinationibus proficiscuntur, quae circa doctrinam de Ecclesia a quibusdam disseminantur, quasi haec sit solum charismatica ideoque legum vinculis, ut aiunt, non coercenda. Aliis autem nimius ille «iuridismus», quem vocant, sic praeponderare videtur, ut pars spiritualis Ecclesiae extenuetur; quapropter illi ius ipsum impugnant. Alii denique, amorem extollentes, affirmant leges cum eo non congruere posse, quasi iustitia, in iure fundata, non sit et ipsa virtus, cum caritate coniuncta, et reapse colenda.

Vos plane intellegitis haec omnia a vero esse prorsus aliena et fundamentum compaginis ecclesiasticae subvertere. Libet sententiam iterare, de doctrina Concilii Vaticani Secundi depromptam: «Unicus Mediator Christus Ecclesiam suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit . . . Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata . . .» (Lumen Gentium, 8). Cum ergo sit societas visibilis, Ecclesia necesse est potestatem et officium habeat leges condendi et curandi, ut iis obtemperetur. Membra autem Ecclesiae obligatione conscientiae devinciuntur iisdem legibus obsequendi. Utrique, auctoritas et fideles, hoc modo Deo eiusque Ecclesiae deserviunt. Quod quidem ius est fundamentum naturale huiusce societatis visibilis, quo rectus eius ordo constituitur et sine quo perturbatio, confusio, modus ad cuiusvis arbitrium se gerendi irrepunt.

Ius autem canonicum est ius societatis visibilis quidem, sed supernaturalis, quae verbo et sacramentis aedificatur et cui propositum est homines ad aeternam salutem perducere.

Ipse conditor Dominus Iesus Christus voluit, ut eadem sic disponeretur et compaginaretur; quod ex verbis eius patefit, velut ex his, quibus Apostolos est allocutus: «Amen, dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo» (Matth. 18, 18); vel: «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . . docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Ibid. 28, 18-20).

S. Paulus in prima Epistula ad Corinthios verum tractatum de hac re, divino afflante Spiritu, composuit (Cfr. etiam 1 Thess. 5, 12-13).

Ex his consequitur, ut iuridica ordinatio et compages Ecclesiae ad Revelationem pertineant ideoque aboleri nullatenus possint, et ut doctrina iuris canonici sit disciplina cum theologia solido consociata foedere.

Notum est praeterea Apostolos ius ecclesiasticum re vera exercuisse; satis est memorare Apostolum gentium, qui quendam gravissimo crimine foedatum, iudicavit in eumque animadvertit (Cfr. 1 Cor. 5, 3-5), et negotia seu lites inter ipsos fideles seu «sanctos» voluit expediri (Ibid. 6, 1).

Quapropter sive e Revelatione sive e iuris exercitatione, quae apud Apostolos cernitur, liquet ius canonicum esse ius sacrum, prorsus distinctum a iure civili. Est quidem ius generis peculiaris, hierarchicum, idque ex ipsa voluntate Christi. Id totum inseritur in actionem salvificam, qua Ecclesia opus redemptionis continuat. Quae cum ita sint, iuridica instituta societatis civilis nequeunt sine discrimine in Ecclesiam transferri.

Quis denique ignorat ingens opus traditionis, quo factum est, ut per saeculorum decursum mirabile quoddam erigeretur monumentum, collectanea dicimus legum, quibus Ecclesia ut provida mater pro temporum necessitatibus bono fidelium consulere studuit?

Reverenter ergo intuemur illud veluti aedifìcium ordinationis, legibus innixae, qua haec societas visibilis simul et spiritualis regitur. Oportet autem ius canonicum instrumentum efficax et vitale evadat; quapropter animis penitus figamus hortationem Concilii Vaticani Secundi: «in iure canonico exponendo . . . respiciatur ad mysterium Ecclesiae» (Optatam totius, 16). Renovato ergo spiritu opus est in iure canonico docendo et - hoc etiam addatur - ad usum deducendo, ita ut eiusmodi actio numquam careat vigore pastorali, quo serviatur populo Dei.

Si quid vero pro humana fragilitate minus rectum gestum est in legibus ferendis et applicandis, id humiliter libenterque emendare conemur. Eo profecto contendamus, ne charisma et ius, quorum utrumque ex uno supremo fonte, qui est Deus, provenit, sibi invicem adversentur, sed ut, illo impellente et hoc protegente, christiana familia proficiat in peregrinatione terrena et finem sibi praestitutum, aeternam beatitatem, consequi valeat.

Haec habuimus, quae vobis, iuris canonici studiosis et peritis, pro ipso iure canonico diceremus. Deum denique rogantes, ut vobis gratiae suae lumine et robore propitius adsit, singulis, qui adestis, nominatim etiam professoribus vestris, Benedictionem Apostolicam, amantis animi Nostri testimonium, in Domino largimur.

                                   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana