Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI

Venerdì, 3 marzo 1972

 

Venerabiles Fratres,

Conspectus vester, qui post paucos menses Nobis praebetur, ex quo novissimus coetus Synodi Episcoporum est celebratus, non modico Nos afficit gaudio; propter necessitudinem enim tunc contractam libet eos iterum videre, qui operis socii fuerunt diligentes atque sollertes. Salutamus ergo vos, qui novum Consilium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum efficitis et ad primum conventum - post praedictum coetum - hic apud Petri sedem agendum venistis. Gratias quoque agimus vobis, quod, posthabitis cotidianis muneribus, quae vos urgent, huc congregari voluistis ad pertractandas res, quae totius communitatis catholicae intersunt, cum probe conscii sitis vos «sollicitudinis universae Ecclesiae participes esse» (Decr. Christus Dominus, 5). Persuasum sit vobis Nos peculiare studium conferre ad labores vestros et proposita vestra accurate esse ponderaturos, siquidem libenter ad ea attendimus, quae Fratres Nostri in Episcopatu pro bono totius Ecclesiae suadeant.

Cum vos hic intuemur, sacram Hierarchiam, toto terrarum orbe diffusam, videmus a vobis dignissime quodam modo repraesentari: etenim, ut notum est, duodecim Sodales istius Consilii Vestri a Patribus peracti coetus Synodi, cum iam finem caperet, sunt electi, ac quidem tres ex Africa, tres ex America, tres ex Asia-Oceania- Australia, tres ex Europa. His Nosmet ipsi tres addidimus ad rationem «Ordinis Synodi Episcoporum celebrandae recogniti et aucti».

Vestrum est ea, quae in memoria Synodi sessione acta sunt, perpendere atque etiam ea excutere, quae a nonnullis Patribus proposita sunt, ut methodus in Synodo servanda expeditior et efficacior redderetur.

Sed non solum respiciendum est vobis ad ea, quae gesta sunt, sed id etiam prospiciendum, quod ad futurum coetum synodalem pertinet. Hac ex parte multum tribuatur oportet suggerendis argumentis, quae maius momentum habeant ad hodiernam vitam Ecclesiae atque adeo digna esse videantur, quae a Nobis tractanda committantur Sodalibus Synodi, cum iterum in unum convenient.

Quod ad secundum coetum nuper celebratum attinet, non dubitamus iterare verba, quibus eum breviter descripsimus, scilicet eum fuisse eventum felicem (Cfr. L’Osservatore Romano, 24 dec. 1971). Etenim doctrina de sacerdotio, ac nominatim de sacro caelibatu altius est pervestigata ac nova quadam impulsione illa sunt considerata, quae ad iustitiam in mundo provehendam spectant. Neque oblivisci licet modum, quo eiusdem Synodi Sodales in labores incubuerint, scilicet fraternitatis sensum, officii conscientiam, libertatem.

Haec omnia spem bonam nobis omnibus iniciunt. Vestra igitur annitente diligentia et experientia rerum peractarum docente, hoc institutum vere ecclesiale, id est Synodus Episcoporum, futuro tempore effectus consequetur, ut confidimus, etiam salubriores.

Hac mente ducti, vos, Venerabiles Fratres, sincera complectimur caritate ac vobis vestrisque operibus ex animo benedicimus.

                                               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana