Index   Back Top Print

[ LA ]

INCONTRO DI PAOLO VI
CON I VESCOVI E I SACERDOTI DELLA NAZIONE MAGIARA
A CHIUSURA DELLE CELEBRAZIONI PER IL
MILLENNIO DELLA CHIESA CATTOLICA IN UNGHERIA

Lunedì, 22 maggio 1972

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Perlibenter vos consalutamus, qui una cum agmine peregrinatorum, primo post bellum, quod per orbem terrarum saevierat, ex Hungaria Nobis dilecta hanc Urbem petivistis Nosque cupivistis adire.

Laetitiae ergo materiam praebet haec familiaris congressio inter Nos, quibus supremum servitium apostolicum est creditum, et vos, Venerabiles Fratres in Episcopatu, necnon vos, dilecti filii, qui estis presbyteri. Sed in hoc conventu non solum gaudium est declarandum, sed Nostrum etiam est aliquot verba hortatoria, quae ex animo paterno et amanti erumpant, quaeque ad vos confirmandos pertineant, proferre.

Primo quidem vita sacerdotalis menti occurrit, quae, dummodo sit sancta, integra et exemplo aliis praeluceat, semper fuit et est fundamentum cuiusvis actionis apostolicae. Hac ipsa aetate quam verissima sunt verba Sancti Pauli Apostoli: «Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus» (1 Cor. 4, 9). Oportet meminisse virtutes, quibus sacerdos ornetur, aut defectus, quos committat, non solum ipsimet prodesse aut obesse, sed etiam in totam Ecclesiam redundare: egregia scilicet eius facta totam communitatem ecclesialem locupletare, culpas autem huic damna inferre, bonam eiusdem existimationem evertere, eam minus credibilem reddere. Itaque vitae suae exemplo sacerdos oportet id testificetur, quod docet. Praeterea huiusmodi exemplo potissimum vocationes excitantur, quibus Ecclesia et in Hungaria magnopere indiget.

Ardenter etiam monere vos liceat, ut unitatem servetis, illam dicimus unitatem, quam Christus Dominus in novissima Cena instanter expetivit, rogans: «Ut omnes unum sint» (Io. 17, 21). Quae quidem unitas in fide innititur, qua credimus Ecclesiam divinitus esse exortam et Spiritum Sanctum ei indesinenter adesse.

Haec autem unitas vos imprimis iungat huic Apostolicae Sedi et beati Petri Successori. Firma cum fiducia eidem Apostolicae Sedi haerete, quae in tota sua agendi ratione nihil aliud intendit, quam omnium Ecclesiae filiorum ac partium ideoque et ipsum vestrum bonum.

Unitas, de qua loquimur, insuper Episcopos arcte inter se consociet, quatenus hi, de caritate, sinceritate, maxime vero de fidelitate erga Deum et munus suum solliciti, consonant in actionibus suis, in sermonibus, in uno se gerendi modo quod attinet ad promovendas Ecclesiae utilitates ac iura tuenda. Cum enim sacri Pastores unam veluti compaginem efficiunt, spirituale robur augetur.

Demum haec unitas inter Episcopos et clerum iugiter vigeat. Quod ad hoc spectat, iuvat verba Concilii Vaticani Secundi afferre: «Omnes quidem presbyteri sive dioecesani sive religiosi, unum sacerdotium Christi cum Episcopo participant et exercent . . . quare unum constituunt presbyterium atque unam familiam, cuius Pater est Episcopus» (Christus Dominus, 28). Iamvero, ut probe novistis, familia aliqua tunc est in unitate composita, cum parentalis auctoritas benevolenter vigilanterque exercetur eique respondet oboedientia, reverentia, obsequium et amor. Eodem profecto fundamento nitatur oportet vera illa communio inter Episcopum et clerum.

Haec vero unitas, quae propter defectus humanos in consueto vitae cursu interdum non sine magno labore servatur, ut experientia constat, in extraordinariis temporum adiunctis fieri potest multo difficilior, sed est tunc quam maxime necessaria et spiritualium fructuum ferax. Oramus ergo vos, ut, fideles erga vocationem vestram, a Deo acceptam, hanc ipsam unitatem custodiatis, eam defendentes ab insidiis, quae ipsi imminent, virtutesque sacerdotales constanter exercentes, potissimum autem studium se devovendi seu «spiritum sacrificii», qui dicitur, ad effectum deducentes.

Non dubitamus, quin hoc unitatis sensu illos etiam fratres vestros in sacerdotio prosequamini, quibus varias ob causas non datur, ut in vinea Domini laborent. Episcopi et sacerdotes non patientur illos derelinqui, sed caritatis officiis iis magnanimiter auxilia praebebunt.

Munus pastorale non paucis impedimentis et difficultatibus est hodie obnoxium. Periculum vero gravissimum propterea impendere potest, quod operariis eiusdem vineae languore afficiuntur animisque deficiunt. Sunt, qui ob tot asperitates et angustias se impotentes et impares esse sentiant. Contra hoc omnino nitendum est actione rei consentanea atque exspectatione sortis melioris, quae e spe christiana oritur.

In hoc pastoralis navitatis campo res peculiaris nos sollicitat, id est institutio religiosa. Quemadmodum scitis, pastores animarum conscientiae officio tenentur hanc omnibus tradendi atque de eiusdem necessitate illos monendi, qui eam neglegunt. Confidimus vos diligenter omnem operam daturos esse, ut haec institutio religiosa in patria vestra progrediatur. Sine dubio non desunt difficultates, quae munus pastorale, ad hoc quod attinet, quandoque maxime arduum reddunt; sed non licet eiusmodi difficultatum excusatione uti ac fortasse inertiae se dedere. Oportet fides ac zelus exardescant, quibus sacerdotes permoveantur, ut omnia adhibeant subsidia pastoralia atque etiam omnes facultates arripiant, quae in sociali rerum dispositione, in Hungaria vigente, actioni sacerdotali patent. Neque oblivisci licet partes praecipuas et pernecessarias, quae in filiorum institutione familiae sunt agendae.

Quoniam de familia mentionem iniecimus, facere non possumus, quin de instituti familiaris discrimine loquamur, a quo etiam dilecta patria vestra non est immunis. Ut exemplum afferamus, in commentario quodam periodico Budapestinensi nuper recensitus est numerus notarum, abortuum, divortiorum, necnon interemptorum sui, id est eorum, qui mortem sibi consciverunt. Haec animos nostros tangere debent. Quodsi, ut accepimus, publicae auctoritates huic rerum statui occurrere conantur, Ecclesia in eadem provincia, quae cum disciplina morali arctissime conectitur, impensissime debet operari.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Sollemnia, ob millennariam memoriam Sancti Stephani Regis apparata, quasi coronare statuistis in hac Urbe Roma, unde ut e fonte religio catholica in Hungariam manavit. Ad Petri sepulcrum vos contulistis, ut novas hauriretis vires et confirmaremini in proposito fideliter vivendi secundum vocationem, quam Deus vobis est largitus. Nos vehementer optamus rogamusque omnium bonorum Largitorem, ut, nova veluti Pentecoste illucescente, Ecclesia catholica in Hungaria spirituale quoddam fermentum evadat, quo cuncta vigescant et provehantur.

Haec habuimus , quae, sincera caritate ac pastorali sollicitudine ducti, vobis diceremus. Denique Benedictionem Apostolicam, copiosorum munerum Spiritus Sancti pignus, vobis, qui adestis, et universis sacerdotibus, sodalibus vestris, qui, in patria degentes, mente sunt peregrinationis vestrae comites, impertimus.

                                        



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana