Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONCISTORO PER LA NOMINA DI TRENTA NUOVI CARDINALI

ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI
DURANTE IL CONCISTORO SEGRETO

Lunedì, 5 marzo 1973

 

Venerabiles Fratres Nostri, Sanctae Romanae et Catholicae Ecclesiae Cardinales Episcopi, Presbyteri atque Diaconi, congregati hodie in nomine Domini ad hoc celebrandum Consistorium, mentes nostras intendamus oportet in ipsum venerandum coetum, quem vosmet efficitis, quemque nomine Sacri Cardinalium Collegii appellare consuevimus. Secundum historiam Ecclesiae et ius canonicum illud eius Membris munus mandatur, ex quo Summo Pontifici adsint ut praecipui consiliarii et cooperatores, eum adiuvantes ad apostolicum officium regendae Ecclesiae implendum. Ita fit, ut iidem Cardinales quasi Senatum constituant, qui Successori Petri assistit, quem apostolum Christus voluit esse «perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum» (Lumen Gentium, 18). Quapropter hoc ipsum Sacrum Collegium quodammodo dici potest «pars corporis nostri», ut in antiquis documentis ecclesiasticis scriptum invenimus (Cfr. WERNZ, II, 459); atque iam notam et nunc accuratius definitam indolem induere potest eximii «Presbyterii» Romanae Ecclesiae, in medio quidem et in comparatione collegii Episcoporum, cuius amplissimam potestatem in hierarchica communione exercendam cum potestate Nostra ut Pastoris universalis Concilium Oecumenicum recens peractum dilucide exposuit.

Quodsi hoc institutum ecclesiasticum, Presbyterium dicimus, ab eodem Concilio ut instrumentum ad implicatum munus pastorale Episcoporum adimplendum aperte memoratum est, id ipsum Nobis videtur modo certo atque recte disposito comprobare causam cur Nostrum et vestrum Collegium exsistat et variam eius et uniformem compositionem, quae ex libera et sola electione, quam perficit Romanus Pontifex, oritur. Hoc etiam dignitatem confirmat, qua idem Sacrum Collegium ornatur et, quibus fruitur, praerogativas, quarum prima est, cum Apostolica Sedes vacat, electio successoris Episcopi Urbis Romae atque adeo Romani Pontificis, altera vero eo pertinet ut vestras Ecclesias peculiari ratione repraesentetis. Hae enim per vosmet ipsos - quemadmodum tituli cardinales vobis attributi symbolice ostendunt - unitatem et «catholicitatem» Ecclesiae universalis originaliter et significanter participant, hic, ubi ex voluntate Christi eadem apparet ut «Mater et Caput».

Ne ergo admirationem moveat, quod Nos, exemplum Ioannis XXIII, Decessoris Nostri recolendae memoriae, secuti, opportunum duximus, ut Sacri Cardinalium Collegii traditum numerum nonnihil augeremus in idem cooptando nova Membra, eaque dignissima, quorum nomina, vobis iam cognita, mox e tabulis publicis legemus. Cum enim Ecclesiae compages dilatata sit et incrementis amplificata, expedit ut, ad decorem et adiutorium non solum totius collegii Episcoporum sed etiam Nostrum, ipsi Patrum Cardinalium Collegio Vigor accrescat.

Hoc sane moti consilio, eiusdem Collegii Membra hodie sic adaugemus, ut numerum attingat, qui usque adhuc numquam est effectus. Verumtamen visum est Nobis normam statuere, quod ad Cardinales attinet, qui iure fruuntur Romanum Pontificem eligendi; scilicet decernimus, ne numerus Purpuratorum Patrum facultate praeditorum illam electionem participandi centum viginti personas transgrediatur. Exoptamus praeterea, ut huiusmodi norma, probe perpensa, diutinam vim habeat utque in apostolico officio Successores Nostri eam velint servare.

In indice Cardinalium, quem brevi, ut dictum est, proferemus, non continentur hodie nomina Patriarcharum Ecclesiarum Orientalium. Hoc etiam propterea evenit, quod desiderio, a quibusdam ex ipsis significato, satisfacere voluimus. Nihilominus, occasionem nanciscemur magis in dies utendi eorum consiliis, quae magni aestimamus, atque fraterna eorundem cooperatione; quin immo quaestionem nobiscum ponimus, num conveniat opportunitatem expendere eorum opera fruendi, quam ad electionem Summi Pontificis forsitan possint conferre.

Item Nobiscum quaerimus, num expediat facultatem considerare associandi Sacro Cardinalium Collegio, ad tanti ponderis munus, illos, quos Synodus Episcoporum, e totius orbis sacrorum Pastorum corpore veluti manans, elegit - iis non exceptis, qui a Romano Pontifice designantur - ut, in ipsam Synodum repraesentantes, Consilium Secretariae Generalis eiusdem Synodi constituerent.

Sed antequam nomina novorum Cardinalium recitemus, nolumus omittere quominus illos commemoremus Collegas vestros, qui tempore proxime praeterito ex hac vita ad patriam migrarunt, sui desiderium et vitae exemplum, grata recordatione dignum, relinquentes.

Inter eos liceat Nobis meminisse nomina trium Cardinalium vita functorum, ad quos ipsa cogitatio Nostra pie et amanter advolat: Cardinalem dicimus Eugenium Tisserant, qui multos annos Decanum Sacri huius Collegii egit, virum non uno nomine bene meritum et illustrem, et a quo ordinationem episcopalem accepimus; Cardinalem Iosephum Pizzardo, qui impigra navitate innotuit, et a quo ad ministerium huius Apostolicae Sedis sumus adsciti; Cardinalem denique Angelum Dell’Acqua, qui fuit Noster Vicarius Generalis pro Romana Dioecesi, et, cum sacrae peregrinationis causa Lapurdi commoraretur, elapso mense Augusto repentina morte abreptus est. Horum ceterorumque Cardinalium, qui de vita exierunt, gratam memoriam retinemus iisque religiosa suffragia impertimus.

Sed alia res eaque singularis est Nobis nunc vulganda: volumus enim vos revocare ad nuntium, quod in superiore Consistorio, acto die vigesima octava mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, edidimus circa duo Membra in Sacrum Collegium cooptata, quorum nomina tunc «in pectore» reservavimus.

Nunc vero primum illorum renuntiare gaudemus: Venerabilem Fratrem Stephanum Trochta, Episcopum Litomericensem in Cecoslovachia. Hunc in Collegium vestrum adlegere statuimus non solum ut merita eiusdem Pastoris fidelis animarumque studio incensi palam agnosceremus, sed etiam ut amoris affectum testaremur, quo inclitam regionem illam, cuius ipse est filius, prosequimur quamque pluribus de causis carissimam Nobis habemus.

Ne statim vero tunc eius nomen patefaceremus, retinuit Nos, quod Iosephus Cardinalis Beran, venerandus ille Praesul, adhuc vivebat, quamquam gravi morbo erat correptus, ex quo non post multum temporis mortuus est; qui quidem, etsi extra patriae fines degebat, titulum servabat praeclarae archidioecesis Pragensis; retinuerunt Nos potissimum desiderium et spes, quae Sedes Apostolica neque tum deposuit neque deponit in praesenti, eo spectantia, ut interim conatus proficerent suscepti ad recte componendam Ecclesiae in Cecoslovachia et regimen canonicum dioecesium ibidem existentium.

Quoniam his diebus proxime praeteritis, per nominationem et ordinationem quattuor Episcoporum illius regionis, ad huius rei exitum, inchoatum quidem ideoque non absolutum, pervenimus - spe autem tenemur fore, ut optata Nostra mox progressione quadam ad effectum feliciter deducantur - laetantes hoc nuntium proferimus, quod, ut nihil dubitamus, laetitiam ac delectationem praebebit non modo catholicis sed etiam universo populo Cecoslovachiae.

Alterum etiam in animo fuit eligere egregium Ecclesiae ministrum, qui de ea optime meruit fidelitate, diuturnis cruciatibus et acerbitatibus, quarum illa, id est fidelitas, erat origo; fuit ipse quasi regnum et lumen huiusce fidelitatis tot Episcoporum, sacerdotum, religiosorum, religiosarum et fidelium Ecclesiae Dacoromanae ritus Byzantini. Loquimur de Venerabili Fratre Iulio Hossu, Episcopo Claudiopolitano- Armenopolitano, qui die vicesima octava mensis Maii anno millesimo nongentesimo septuagesimo e vita discessit.

Hic autem, cum de proposito Nostro certior factus esset, Nos enixe rogavit, ne id exsequeremur, causas afferens, quae tantam dignitatem testabantur et virum ostendebant insigni exemplo sui ipsius prorsus immemorem, nec non Ecclesiae suae servitio modo animos commovente deditum, ut officio Nos obstringi sentiremus optatis eius obsequendi saltem sic ut eius in Cardinalium Collegium cooptationem tunc non annuntiaremus.

Nunc vero, cum is morte decesserit ex hominum conspectu, apud quos grata eius memoria ac triste desiderium adhuc vigent, paene obligari Nos putamus, ut universa Ecclesia, maxime Ecclesia Dacoromana, hanc voluntatem Nostram cognoscat, unde solacium capiat et animorum hauriat confirmationem, itemque intellegat quibus de causis idem propositum Nostrum non prius quam hodie enuntietur.

Nunc autem recensere iuvat lectissimos Praesules, quos ob cuiusque promerita, dignos existimavimus, qui amplissimo Collegio Vestro in hoc Sacro Consistorio aggregarentur:

Hi sunt:

ALBINUS LUCIANI, Patriarcha Venetiarum;
ANTONIUS RIBEIRO, Patriarcha Lisbonensis;
SERGIUS PIGNEDOLI, Archiepiscopus titulo Iconiensis;
IACOBUS ROBERTUS KNOX, Archiepiscopus Melburnensis;
ALOISIUS RAIMONDI, Archiepiscopus titulo Tarsensis;
HUMBERTUS MOZZONI, Archiepiscopus titulo Sidetanus;
AVELARIUS BRANDÃO VILELA, Archiepiscopus Sancti Salvatoris in Brasilia;
IOSEPHUS CORDEIRO, Archiepiscopus Karachiensis;
HANNIBAL MUÑOZ DUQUE, Archiepiscopus Bogotensis;
BOLESLAUS KOMINEK, Archiepiscopus Vratislaviensis;
PAULUS PHILIPPE, Archiepiscopus titulo Heracleopolitanus;
PETRUS PALAZZINI, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Cappadocia;
ALOISIUS APONTE MARTÍNEZ, Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis;
RADULFUS FRANCISCUS PRIMATESTA, Archiepiscopus Cordubensis;
SALVATOR PAPPALARDO, Archiepiscopus Panormitanus;
FERDINANDUS IOSEPHUS ANTONELLI, Archiepiscopus titulo Idicrensis;
MARCELLUS GONZÁLEZ MARTÍN, Archiepiscopus Toletanus;
LUDOVICUS IOANNES GUYOT, Archiepiscopus Tolosanus;
HUGO POLETTI, Archiepiscopus titulo Aemoniensis seu Civitatis novae;
TIMOTHEUS MANNING, Archiepiscopus Angelorum in California;
PAULUS YOSHIGORO TAGUCHI, Archiepiscopus Osakensis;
MAURICIUS OTUNGA, Archiepiscopus Nairobiensis;
IOSEPHUS SALAZAR LÓPEZ, Archiepiscopus Guadalaiarensis;
AEMILIUS BIAYENDA, Archiepiscopus Brazzapolitanus;
HUMBERTUS S. MEDEIROS, Archiepiscopus Bostoniensis;
PAULUS EVARISTUS ARNS, Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia;
IACOBUS DARCY FREEMAN, Archiepiscopus Sydneyensis;
NARCISSUS JUBANY ARNAU, Archiepiscopus Barcinonensis;
HERMANNUS VOLK, Episcopus Moguntinus;
PIUS TAOFINU’U, Episcopus Apianus.

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et sollemniter renuntiamus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Praesules, quorum nomina modo protulimus.

Ex his ad ordinem Diaconorum pertineant:

SERGIUS PIGNEDOLI,
ALOISIUS RAIMONDI,
HUMBERTUS MOZZONI,
PAULUS PHILIPPE,
PETRUS PALAZZINI,
FERDINANDUS IOSEPHUS ANTONELLI.

Ceteros vero pertinere volumus ad Ordinem Presbyterorum.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

                                   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana