Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE
DEI SERVI DI MARIA

Sabato, 12 ottobre 1974

 

Dilecti Filii,

Periucundum sane nobis, vel inter urgentiores horum dierum curas, evenit, ut vos, Praepositos et Sodales Ordinis Servorum Mariae, coram admittere possimus libenterque iubeamus salvere.

Inde enim ab integro fere mense generale agitis Capitulum, quod ad accommodatam religiosae vestrae disciplinae renovationem – opus numquam intermittendum! - pertinet, eidemque celebrando sedem in urbe Roma elegistis, ea potissimum de causa, ut Nostram adire domum Nobisque in praesentia significare observantiam ac reverentiam profiteri, data opportunitate, liceret. Dum igitur salutare laudamus inceptum, facere non possumus, quin vestrum cuique itemque Sororibus Congregationum Servorum Mariae paternum, gratulabundum, bene memorem animum declaremus.

Quas iam habuistis disceptationes de argumento, huic Capitulo ad excutiendum proposito, eae profecto confirmant vos etiam, ut cetera Instituta religiosa, illum constanti nisu cursum tenere, quem Concilium Vaticanum II demonstravit ac summopere commendavit in Decreto Perfectae Caritatis. Renovationis iter, longum fortasse ac laboriosum, a sapientibus bisce normis atque suasionibus nedum deerret, ad eas semper redeat tamquam ad certas iudicandi notas, eas contempletur, eas persequatur, eas in rem, id est in vitam nostril temporis, traducat oportet. An notissimus nunc locus est Nobis afferendus, qui dicit: Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem, et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones? (Perfectae Caritatis, 2) Quodsi hoc opus sub impulsu Spiritus Sancti et Ecclesia duce (Cfr. ibid.) perficiendum est, si eius ipsa inchoatio apertam plane et iteratam erga Ecclesiae magisterium fidelitatem secumfert, si efficacior et impensior Evangelii hodie testificatio postulatur, vester est honor, vestrum est munus haec omnia praestare, dum summo studio intenditis ad praeclara ac praevalida exempla Virginis Mariae, quippe cui Ordo vester peculiari, ut patet, ratione sit dicatus.

Facile Nostram mentem subeunt, ea quae scripsit B. Benedictus XI, Decessor Noster, in Litteris quibus regulam et institutiones Familiae vestrae confirmavit: Devotionis afectu, quem geritis ad B. Mariam Virginem gloriosam, assumitis vobis vocabulum ab eadem, vos Servos, eiusdem Virginis humiliter nominando (Cfr. Bullarium Romanum; Romae MDCCXLI; t. III, p. 11, pag. 107).

Revera, quotiescumque Ecclesia, suae vi auctoritatis, religiosa probat Instituta, non tantum ad canonici status gradum atque dignitatem ea provehit, verum ut statum Deo consecratum publice exhibet (Lumen Gentium, 45). Talis autem consecrationis status, iuxta traditam continuatamque doctrinam, a religiosis viris plane immolationem exigit, nempe sacrificium et quasi holocaustum vitae, quae iisdem ad Christi imaginem est conformanda, qui semetipsum obtulit hostiam Deo Patri pro omnibus hominibus. Peculiari praeterea consecrationi, quae propria status religiosi est, aptissime convenit sincera et cogitate facta repudiatio omnium mundi blanditiarum et illecebrarum, ut quis propius Christum virginem, pauperem, oboedientem sequatur (Cfr. Perfectae Caritatis, 1, 3), ad eam spiritus communionem instaurandam, in qua omnes tamquam fratres «Domino deditos ac donatos» sese existiment. Ita sane fiet, ut religiosae Communitates unam omnino familiam efficiant, in nomine Domini coadunatam et artissima vitae apostolatusque consuetudine coagmentatam. Inde pariter sequitur, ut sentiendi et agendi habitus, qui saecularibus indulgeant formis et religiosae vitae, ut aiunt, saecularizationi faveant, nullo modo sint veri nominis renovatio, sed potius ad progredientem neglectionem religiosi charismatis adducant, immo etiam ad inclinationem et lapsum religiosarum institutionum.

Haec autem interior consecratio, de qua breviter locuti sumus et per quam pietatem nostram atque vivendi rationem ad huius aetatis postulata componimus, eo facilior, potior, certior evadet, quo libentius scilicet animum atque cogitationem ad divina exempla convertemus, quae Pater caelestis intuenda atque imitanda exhibet.

Atque in primis Christum, ut diximus, omnis humilitatis, dilectionis, paupertatis, integritatis exemplar, cuius omnimodas virtutes tum Evangelia loquuntur abunde, tum sacrae Litterae docent, tum Ecclesia cotidie exaltat. At, deinde, Mariam, Dei Matrem, cuius vos esse servos tempus in omne gloriamini, iure rati intemeratae Christi Parenti servire, atque per illam Deo, regnare esse.

Verum enimvero Familia vestra sub obtutu tantae Virginis nata est, iniquis Ecclesiae et Rei publicae temporibus, in quibus irae, simultates, discordiae urbes lacerabant quibusque remedium aliud nullum adhiberi posse videbatur, quam tam castae Matris religio per animos propagata. Et praeterea Ordo vester si tam crevit, id sane est etiam beatissimae Virginis Mariae beneficio tribuendum: et pietati, videlicet, et amori, et studio singulari erga illam, maxime Perdolentem, et, in vicem, eius patrocinio; ut haud longe absimus, ut credamus affectum in Christi Matrem, sicut beatos Conditores vestros ad sanctitatem formavit, ita etiam tot egregiorum virorum animum finxisse, qui Clara fama vixerunt et multa ab illa, ceu fonte, hauserunt.

Et studium dicimus meditandi verbi Dei singulare (Cfr. Luc. 2, 19; 2, 51), et caritatem erga proximum vivacem et amabilem (Cfr. Luc. 1, 39 ss.; Io. 2, 1 ss.); et assensionem voluntati Dei firmissimam, sive ad honores Eam divinae maternitatis vocabat (Cfr. Luc. 1, 26 ss.); sive legis antiquae ab Ea impletionem exigebat (Cfr. Luc. 2, 22); sive cum Ipsa, omni humana spe atque gaudio destituta, redemptionis consilia consociabat (Cfr. Luc. 2, 33).

Nimirum Virgo Maria, Deo purum et integrum animum offerens, nullisque affectibus terrestribus concipiens, atque in absolutissimae virginitatis condicione vivens, nos exemplo suo tam trahit, ut de quovis certamine certae victoriae occasionem det.

Oboedientia, insuper, qua Religiosus voluntate sua se abdicat, summa necessitudine illum cum Virgine Matre coniungit, quae Dei iussa aequissimo semper animo excepit et prompte fecit. Et quae in Nazareth respondit: Fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. 1, 38), in Cana Galilaeae ait : Quodcumque dixerit vobis, facite (Io. 2, 5).

Atqui Virginis laus praecipua et gloria sub Cruce, stellae matutinae instar, resplenduit, ubi cum Filio patitur, offert, commoritur animo. Quod est etiam uniuscuiusque nostrum, praecipue vero Religiosorum iter gradiendum.

Dilecti Filii, in hac nostra societate multi docti, sed heu parum Sanctorum, quibus homines egent. Non enim verba, structurae hae vel illae, improbationes acerbae Ecclesiam idoneam faciunt ad salvandos homines, sed mera sanctitas, id est nuda voluntatis humanae voluntati divinae adhaesio perpetua, ceu gratiae gutta distillans, animos molliens.

Ad hanc vos, Patris voce hortamur, et una vobiscum Sodales omnes Ordinis Vestri, tanta luce clari et tam utilis Ecclesiae. Accedit Apostolica Benedictio Nostra, quam non solum praesentibus largimur benignissime, sed et absentibus et Provinciis atque Congregationibus, quorum nomine adestis. Eadem et Dei benevolentiam conciliet et caelestia gaudia impetret.

                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana