Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA SACRA ROMANA ROTA
PER L’INIZIO DELL’ANNO GIUDIZIARIO

Venerdì, 4 febbraio 1977

 

Dilecti Filii,

Iucundus est Nobis conspectus vester, grata haec opportunitas agendi vobiscum, qui magni ponderis munus in Ecclesia impletis. Libenti etiam animo audivimus ea, quae venerandus Decanus vester, verbis usus egregiis, modo est locutus.

Dum ergo initium fìt anni iudicialis, dum vos contuemur, qui studiose et impigri ad commissum vobis officium iuris dicendi incumbitis, argumentum Nobis pertractandum esse videtur, quod vestra non paulum interest. Argumentum dicimus, quod, affulgente nova quasi luce Concilii Vaticani Secundi, diligentius est considerandum quodque in Codice iuris canonici, qui nunc recognoscitur, locum obtinet: scilicet quaestio de protectione iustitiae perfectiore reddenda.

Est etiam animadvertendum idem argumentum ad aetatem hanc, qua vitam degimus, arctius referri. Non est enim qui ignoret spatium iurium hominis hodie magis magisque amplificari, eo quod dignitas eiusdem hominis in clariore lumine ponatur. Haec extensio iurium vim habet etiam ad novum Codicem iuris canonici, cuius recognitio non esse potest sola emendatio prioris, quatenus res in aptum ordinem rediguntur, iis additis, quae inducenda visa sunt, atque iis omissis, quae non amplius vigent, sed instrumentum vitae Ecclesiae quam maxime accommodatum post celebratum Concilium Vaticanum Secundum evadat oportet.

Etenim Codex iuris canonici recognoscendus eo spectat, ut illa, quae praedicta universalis Synodus modo generali proposuit, vitae iuridicae Ecclesiae applicentur; quod fit ope praescriptorum normarumque, quibus ordo ex parte inferantur atque serventur in omnibus partibus magnae illius communionis, quam Ecclesia efficit.

Concilium eo pertinet , ut tota vita eiusdem communionis, in fide et caritate efficaciter ordinata sit et pacifica, et ut haec ipsa vita veluti subsidium evadat, quod tandem aliquando omnibus pastoribus et fidelibus reconciliationem afferat, id est pacem cum Deo, pacem inter ipsa membra communionis, pacem cum universis Christianis, quin immo cunctis cum hominibus bonae voluntatis. Ea ergo, quae Concilio sunt proposita, non licet censeri quasi seorsum dicta et cum aliis non conexa, sed veram normam constituunt, qua haec pax cum Deo, necnon pax Christi inter fideles ipsos et cum ceteris hominibus a Deo petenda, non solum vigeat, sed etiam ordo et pax communionis amni ope ad rem apta perficiantur, protegantur, serventur. Hac de causa finis Concilii non postremo quidem loco sed potius ratione quam maxime necessaria etiam vitam iuridicam postulat; immo inter subsidia pastoralia, quibus Ecclesia utitur, ut homines ad salutem perducat, est ipsa vita iuridica.

Verumtamen hae normae, quibus vita communionis ut pacificus convictus iuridice efficaci ratione ordinatur, non sunt - ut neminem latet - propter se ipsas, quasi finis earum in iisdem contineatur, sed potius instrumenta sunt, quibus bona, a Deo Ecclesiae concredita, fidelibus modo ordinario et ordinato obveniant iisdemque, ut diximus, imprimis pax cum Deo et pax inter se conferatur.

Si ergo in communione Ecclesiae hanc pacem assequimur ut opus iustitiae, hoc ipsum opus, ipsa vita iuridica Ecclesiae, huic iustitiae satis facere debet, et ipsa vita iuridica tam excelsa sit oportet, ut re vera eius ope pax Christi nobis possit impertiri.

Hinc vero consequitur ius Ecclesiae vere esse indolis spiritualis, ipsum reapse a Spiritu Christi, a Spiritu Sancta, informari oportere. Quam quidem ratione ductum, Concilium postulavit, ut ius Ecclesiae esset instrumentum eius vitae spiritualis, renuens seiunctionem inter Spiritum et ius, inter Ecclesiam pneumaticam, ut aiunt, et Ecclesiam indolis institutionalis, quemadmodum appellant; siquidem in ipso mysterio Ecclesiae continetur institutio, ac quidem hierarchica, variis gradibus distincta in Populo Dei.

Haec ergo exterior et iuridica Ecclesiae structura non solum non obest vitae eius interiori, seu spirituali, ipsique Ecclesiae, quatenus est mysterium, sed etiam praesentiae et moderamini Spiritus Sancti inservit eaque fovet et tuetur.

Hoc affirmandum esse videtur: Concilium, quasi nova impulsione ductum, extulisse donum Spiritus Sancti in baptismate datum (Cfr. Lumen Gentium, 14 et 11), ut donum, fidelibus libertatem spiritualem tribuens, qua vitam christianam agere possint modo Christianis digno (Cfr. Rom. 8, 21).

Sed iura fundamentalia baptizatorum non sunt efficacia neque exerceri possunt, nisi quis officia ipso baptismate cum illis conexa agnoscat, praesertim, nisi persuasum sibi habeat eadem iura in comunione Ecclesiae esse exercenda; immo haec iura pertinere ad aedificationem Corporis Christi, quod est Ecclesia, ideoque eorum exercitationem ordini et paci convenire, non autem licere, ut detrimentum afferant.

In communione Ecclesiae bona spiritualia per celebrationem Liturgiae et administrationem sacramentorum semper praebentur, quibus pax Christi infirmitatem humanam continenter corroborat. Communio ergo Ecclesiae, ut iam diximus, omnino praedita est structura iuridica, immo ea indiget; sed talis iuridica structura omnino peculiaris est, quia naturam sacramentalem Ecclesiae participat.

Concilium voluntatem suam extollendi naturam spiritualem iuris Ecclesiae eo potissimum confirmavit quod fundamentum et fontem sacramentalem potestatis hierarchicae in claro lumine posuit. In ipsa enim consecratione episcopali donum Spiritus Sancti confertur, qui, in Episcopis praesens, totam vitam communionis Ecclesiae per illos sustentat et alit. Profecto, in ordinatione episcopali munera pastoralia tribuuntur sanctificandi, docendi, regendi, quibus iidem, in persona Christi pontifìcis, magistri, pastoris agentes, instrumenta fiunt Spiritus Christi pro ipsorum ministerio in communione Ecclesiae (Cfr. Lumen Gentium, 21).

Magisterium etiam ac regimen in communione Ecclesiae constant officiis et iuribus, quorum natura est supernaturalis - spiritualis, diversa ab omni potestate mere humana. Itaque vita Ecclesiae - quae magna ex parte per sacerdotium hierarchicum peragitur in cunctis, quae sunt peculiaria et propria Ecclesiae - natura sua spiritualis est, salutem fidelium operatur, afferens pacem Christi, quae non potest non esse opus iustitiae, ac quidem iustitiae divinae eademque de causa dignitatis altissimae.

Pastores ergo eo contendant oportet, ut navitas sua, etiam iuridica, sit pastoralis, a Spiritu infarinata, necnon ut iustitiam, cui pax Christi ut finis est proposita, prae oculis habeant. «Spiritum nolite exstinguere» (1 Thess. 5, 21), etenim «Spiritus ubi vult spirat» (Io. 3, 8). Spiritus Sanctus munera sua pastoribus et fidelibus tribuit, ut ad Corpus Christi aedificandum operam conferant. Verum est quidem omnia probanda esse (Cfr. 1 Thess. 5, 21); attamen probanda sunt, dummodo cor pateat cuivis germanae operazioni Spiritus Sancti. «Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis» (Apoc. 2, 7).

II

Itaque protectio iustitiae in novo Codice iuris canonici potissimum continebitur, ut illum ipsum finem Concilii ostendat, ex quo labor iuridicus - non quidem supervacaneus sed omnino necessarius in Ecclesia secundum Dei voluntatem - habeatur subsidium pastorale informatum iustitia, cuius ope tandem aliquando pax Christi praebeatur, licet interdum, propter humanam infirmitatem, quae ab Ecclesia non est aliena, norma firmiter debeat applicari. In eadem enim Ecclesia oportet «omnia . . . honeste et secundum ordinem fiant» (1 Cor. 14, 40). Quapropter non est locus obiectioni ex conscientia, quae oboedientiam ecclesialem dissolvat (Cfr. Ibid. 14, 17; 4, 21).

Deinde protectio iustitiae in novo Codice exhibebitur, eo quod ex huius Codicis ratione idem labor iuridicus habebitur apertius indole spirituali indutus, quoniam a natura sacramentali Ecclesiae promanat et exercetur in communione Ecclesiae, quae, multis membris constans, unitatem constituit in Spiritu Sancta, qui cunctis membris in baptismate confertur, necnon membris ex ordine hierarchico in sacramentali ordinatione tribuitur ad pascendum Populum Dei. Quocirca in novo Codice periculum vitabitur funestae illius separationis inter Spiritum et institutionem, inter theologiam et ius, quia ipsum ius et potestas pastoralis theologice intelleguntur ad pacem Christi impertiendam, quae opus est iustitiae, non humanae sed divinae.

Praeterea protectio iustitiae in novo Codici inerit, quia, ut Concilium impensius docuit, communio Ecclesiae a fidelibus et pastoribus simul constituitur, ita ut fideles, sacerdotio communi praediti et communicationibus et consiliis cum pastoribus in bonum Ecclesiae operantes, non tantum subditi habentur, sed etiam cooperatores ordinis hierarchici, cui obsequiosum auxilium praestant in omnibus eius gradibus.

Demum protectio iustitiae in novo Codice locum obtinebit, quia vita iuridica non apparebit quasi dominans omnibus partibus vitae Ecclesiae, sed tamquam elementum magni momenti, inserviens vitae ipsius communionis, relinquens simul singulis fidelibus necessariam libertatem responsabilem, ut aiunt, et ad aedificandum Corpus Christi pertinentem, nisi unitas et pax totius communionis Ecclesiae postulent arctiores limites ita ut mutuus nexus ac bonum totius communionis facilius obtineantur. Novus Codex vere ipsi Ecclesiae catholicae destinatur, quae hodie per toto mundum est diffusa. Quam ob rem varietas et bona formarum civilis cultus, in diversis partibus orbis terrarum exsistentia, plenibus agnoscenda sunt et accipienda, salva unitate fidei necnon unitate communionis eiusque hierarchiae in summis principiis quoad institutiones fundamentales; quae unitas per magisterium et regimen supremi Pastoris visibiliter et viva semper est et operatur pacem Christi, quae opus est iustitiae divinae.

III

Iis, quae diximus, ducuntur principia, quae Codicis iuris canonici recognitionem dirigant (Cfr. Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, pp. 77-85; Ibid., « Relatio circa Principia quae Codicis Iuris Canonici recognitionem dirigant » , pp. 86-91). Secundum haec - de rebus acturi sumus, quae adhuc expenduntur - in legibus eiusdem Codicis elucere debet spiritus caritatis, temperantiae, humanitatis et moderationis, quibus ab omni iure humano novus Codex distinctus sit oportet. Ut finis totius legislationis proponitur auxilium vitae spirituali fidelium afferendum, quae agenda est potius ex proprio conscientiae officio seu responsabilitate quam vi praeceptorum. «Ne igitur normae canonicae officia imponant, ubi instructiones, exortationes, suasiones aliaque subsidia, quibus communio inter fideles foveatur, ad finem Ecclesiae obtinendum sufficientia appareant; neve leges irritantes actus vel inhabilitantes personas facile Codex statuat, nisi earum obiectum magni momenti sit, et bono publico ac disciplinae ecclesiasticae vere necessarium» (Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, pp. 79 ss.).

Praeterea eadem principia videntur requirere, ut congrua potestas discretionalis pastoribus ac fidelibus relinquatur, quemadmodum factum esse perhibetur in Constitutione Apostolica «Paenitemini» (Cfr. Ibid. p. 80). Patet vero usum potestatis spiritualis sacramentaliter collatae non ad arbitrium exerceri posse. Unicuique ergo fideli iura, quae lege naturali vel divina positiva habentur, agnoscenda sunt ideoque tuenda (Cfr. Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, p. 82). Immo, «proclamari idcirco oportet in iure canonico principium tutelae iuridicae aequo modo applicari superioribus et subditis, ita ut quaelibet arbitrarietatis suspicio in administratione ecclesiastica penitus evanescat» (Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, p. 83).

Verumtamen «haec finalitas obtineri solummodo potest mediantibus recursibus sapienter a iure dispositis ut ius suum, quod quis ab inferiore instantia laesum reputet, in superiore restaurari efficaciter possit» (Ibid.).

Admittuntur in novo Codice etiam recursus quoad actus administrativos in tribunali administrativo. Qua quidem ex parte praesumitur et requiritur moderatio, ne ea, quae defensioni iustitiae destinentur, in contrarium vertantur. Etenim defensio iustitiae non esset vere talis, si impedimentum afferret expeditae exercitationi regiminis pastoralis, quod ad ordinem et pacem communionis est prorsus necessarium. Item dicendum est iudicium seu processum esse per se quidem publicum, tamen ipsam iustitiam requirere posse, ut secreto sit agendum. Similiter recurrenti modo ordinario omnes rationes sunt manifestandae, quae contra ipsum proferuntur; sed hac etiam in re bonum pacis contrarium potest suadere (Cfr. Ibid.).

Reductio poenarum ad eas, quae prorsus sint necessariae, sine dubio satis generaliter non sine ratione postulatur, ac quidem ita, ut poenae pro more sint ferendae sententiae. Sed etiam huic rei statuendi sunt limites ex consideratione vitae realis et quidem propter ordinem et pacem communionis (Cfr. Ibid. p. 85).

Quae adhuc exposuimus, concludentes, haec possumus affirmare: protectionem iustitiae maxime ideo haberi arbitramur quod indoles spiritualis vitae Ecclesiae extollitur. Etenim eadem indoles efficit, ut etiam vita iuridica sit subsidium pastorale eiusdem Ecclesiae ad pacem continenter tribuendam et servandam,. Hoc autem requirit, ut mentes pastorum et fidelium in exercitio iuris et potestatis intentione pacis impellantur, quasi hac sint informatae. Ne optima quidem legis latio finem suum consequi potest, nisi homines, qui eam ut normam sequuntur, eius finem amplectantur. Si ergo pax Christi est opus iustitiae, haec pax, quae est divina ideoque omnem intellectum humanum excedit, universa membra communionis ecclesialis - id probe in Domino speramus - nova semper effusione repleat, ut efficax evadat in cunctis, quae pastores et fideles agunt in vita iuridica eiusdem communionis, eaque reddat pastoralia ita ut protectio iustitiae divinae atque humanae reapse efficiantur.

Haec igitur, dilecti Filii, vobis perpendenda proponimus, quae etiam Concilii Vaticani Secundi spiritualem ac doctrinalem ubertatem aperte demonstrant . Haec oculis vestris obversentur in mandato vobis munere exsequendo, quatenus ex illis novus quidam mentis habitus efficitur. Nos autem Christum Dominum, Principem pacis, enixe deprecamur, ut vobis lumine suo propitius adsit et sic operositas vestra iuridica in bonum totius communionis ecclesialis feliciter cedat. Haes ominati, Benedictionem Apostolicam vobis singulis universis amanti animo impertimus.

                                   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana