Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIEI 15 APRILIS 1907,
DE TRISTI CONDITIONE ECCLESIAE IN GALLIA*

 

Venerabiles Fratres,

 

Festivitas dominicae Passionis, quae nuper adfuit nobis,inter exultationes spiritualium gaudiorum, iterato veluti documentonos monuit Ecclesiam Christi sponsam, in humanaeregenerationis opere prosequendo et in colluctatione quam ideo habet adversus mundum tenebrarum harum, non ad solatia in hisce terris vocari, sed ad aerumnas atque labores. Audivimus scilicet ipsum Caput nostrum de se asserens: Nonne haec oportuit pati Christum....? (Luc. XXIV, 26) . Quo autem praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis: quod utique non tantum de victoriae laetitia, verum etiam credendum est de labore certaminis. — Haec porro est, Venerabiles Fratres, quae Nos erigit fides atque inter aspera rerum sustentat; ut, fidentes non in Nobis sed in Deo, parati simus,in apostolatus munere sancte integreque implendo, pressuras omnes ac tribulationes perpeti. — Neminem autem vestrum latet, inter multiplices quae abundant passiones Christi in Nobis, conditionibus, in primis, vehementer Nos angi, quibus Galliarum Ecclesia asperioribus utitur in dies; quae quidem eo magis Nos habent anxios, quo intensiore gentem nobilissimam caritate complectimur. Vere enim dolores eius dolores esse Nostros testamur; sicut et gaudia illius gaudiis Nostris adnumeramus. — Profecto, qui gentem illam nunc moderantur, non hoc contenti quod pacta et conventa iustissima suo marte resciderint, quod Ecclesiae bona per vim eripuerint, quod veteres solidasque Gallorum glorias repudiarmi; eo omnem operam intendunt, ut e popularium suorum animis religionem evellant penitus; id autem ut assequantur, extrema quaeque et urbanitati gallicae prorsus nova audent, iure quolibet tum privo tum publico iniuriosissime violato. Hinc porro egregios Galliarum Episcopos et clerum, inde vero Apostolicam ipsam Sedem calumniati, suspiciones animis inseruisse student mutuamque fiduciam convellere, ut, si fieri queat, illorum ac Nostram, in Christi fide Ecclesiaeque iuribus vindicandis firmitudinem frangant. — Praeterea, cavillatane apertissima, gallicae instituta gentis inductamque rei publicae formam cum atheismo confundere nituntur cumque omnigena divinorum oppugnatione; eo scilicet spectantes ut quemlibet interventum Nostrum in religionis apud suos negotiis, quem a Nobis officii sanctitas exigit, iniustitiae convincane simulque populis suadeant Nos, dum Ecclesiae tuemur iura, popularis regiminis adversari formam, quam equidem et agnovimus semper semperque observavimus. — Deo utique grates sunto, quod scrutati iniquitates nunc etiam defecerunt scrutantes scrutinio (Ps. LXIII, 6). Enimvero ea Antistitum sacrorum fuit inter se concordia plane mirabilis, ea eorumdem et cleri ac fidelium cum Apostolica Sede coniunctio, ut ad illos pervincendos nihil astus ac fallaciae adversariorum valuerint. — Id autem, Venerabiles Fratres, Nobis est caussa cur laetiora speremus, diesque salutis Gallorum Ecclesiae atque genti tot malis afnictae adfuturos. Nos equidem adamatae gentis persequi bonum nullum plane tempus intermittemus; quod adhuc fecimus, faciemus porro; caritatem invidiae, erroribus veritatem, probris ac maledictis obiiciemus veniam; desiderantes unice assiduoque gemitu exorantes ut qui tam obfirmate atque acriter utilitates suae gentis laudesque veras proculcant, desinant tandem religioni sanctissimae invidere: datâque Ecclesiae libertate, quotquot sunt, non modo catholicarum partium, verum etiam humanitatis quomodocumque atque honestatis amatores, communi Nobiscum bono patriaeque suae prosperitati adlaborent.

Haec, Venerabiles Fratres, communicanda vobiscum voluimus, ut simul moeroris Nostri ac fiduciae participes habeamus. — Iam ad amplissimum Collegium vestrum supplendum libet animum adiicere. Quam ob rem viros aliquot eximios creare Cardinales decrevimus; qui omnes in episcopalibus muneribus aut legationibus gerendis diligentia, integritate, rerum usu praestiterunt. Hi autem sunt:

ARISTIDES CAVALLARI, Patriarcha Venetiarum.

GREGORIUS MARIA AGUIRRE Y GARCIA, Archiepiscopus Burgensis.

ARISTIDES RINALDINI, Archiepiscopus tit. Heracliensis, Nuntius Apostolicus in Hispania.

BENEDICTUS LORENZELLI, Archiepiscopus Lucanus.

PETRUS MAFFI, Archiepiscopus Pisanus.

ALEXANDER LUALDI, Archiepiscopus Panormitanus.

DESIDERATUR MERCIER, Archiepiscopus Mechliniensis.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

ARISTIDEM CAVALLARI

GREGORIUM MARIAM AGUIRRE Y GARCIA

ARISTIDEM RINALDINI

BENEDICTUM LORENZELLI

PETRUM MAFFI

ALEXANDRUM LUALDI

DESIDERATUM MERCIER

cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii  et Spiritus Sancti.

Amen.

 


*AAS, vol. XL (1907), pp. 259-262.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana