Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

LITTERIS APOSTOLICIS NOSTRIS*

IMMUTATUR TITULUS PRAEFECTURAE APOSTOLICAE OLIM DE HPYENG-AN NUNC DE PENG-YANG.

Ad futuram rei memoriam. — Litteris Apostolicis Nostris sub Anulo datis die XVII m. Martii an. MDCCCCXXVII, vicariatu apostolico de Seoul in Corea dismembrato, novam praefecturam constituimus apostolicam, quam tunc de Hpyeng-an nuncupavimus. At cum Missiones opportune vocari videantur non secus ac regiones civiles in quibus eaedem sunt constitutae: Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium tenore, apostolicaem in Corea praefecturae memoratae, quam iam de Hpyeng-an vocavimus, ex nunc et in posterum, suis iisdem finibus quibus nunc constituta est, de Peng-yang nomen facimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII m. Martii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 59

3-594

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana