Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AREQÜIPENSIS - AYACUQUENSIS
(CARAVELIENS.)
*

E DISMEMBRATIO ARCHIDIOECESI AREQUIPENSI ET DIOECESI AYACUQUENSI
 NOVA CONDITUR PRAELATURA «NULLIUS», «CARAVELIENSIS» NOMINE.

 

Quasi mater dulcissima, quae ad omnes singulorum filiorum necessitates benigne se accommodat, sancta Ecclesia providenti sollertique consilio curat ut filiis suis, toto orbe terrarum Christi sanguine caritateque inter se coniunctis, uberiora in dies multiplicentur subsidia, quo aeternam vitam securiore gressu assequantur. Cum igitur venerabilis Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Ehizaeanus et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede postulaverit ut, ad iis consulendum qui in peramplis Sedibus Arequipensi atque Ayacuquensi degunt, novam crearemus Praelaturam « nullius », libenter has preces admittimus, consiliumque probamus, sacrae religionis tuendae prorogandaeque utilissimum. Audito ergo quid de hac re sentirent venerabiles Fratres et Leonardus Iosephus Rodríguez Bailón, Arequipensis Metropolita, et Victorius Alvarez, Episcopus Ayacuquensis ; suppletoque eorum consensu, qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, summa potestate sequentia statuimus. Ab Arequipensi archidioecesi territorium separamus provinciarum vulgo La Unión, Condesuyos et Caraveli; a dioecesi vero Ayacuquensi partem civilis provinciae Lucanas distrahimus, videlicet regionem quae, ad meridiem vergens, intra fines vicariatus foranei vulgo Pusquio exstat, et universam civilem provinciam Parinococham ; ex quibus ita disiunctis terris novam condimus Praelaturam « nullius », Garaveliensem nuncupandam iisdemque limitibus cingendam ac provinciae civiles et vicariatus, quorum meminimus. Urbs Praelaturae caput ac Praelati domicilium erit Caraveli civitas ; ibique exstans curiale templum, S. Petro Apostolo dicatum ad praelati - ciae aedis gradum evehimus, cum iuribus et privilegiis huiusmodi templorum propriis ; quae pariter iura et honores Praelatis « nullius » translaticio more debentur, ea quoque Caraveliensi Praesuli concedimus, impositis tamen suetis oneribus et officiis, quorum praecipuum memoramus, esse scilicet eum eiusque Praelaturam Metropolitae Arequipensi eiusque archidioecesi posthac suffraganeos. Caraveliensi insuper Praelato imperamus, ubi primum fieri possit, Seminarium saltem elementarium curet exstruendum, ad puerorum disciplinam qui Christo suaviter invitante ad sacerdotium aspirent; quod postquam iuxta normas communis iuris et S. Congregationis de Seminariis Studiorumque Universitatibus erectum fuerit, ex eo optimos quosque adulescentes deligat eosque Eomam, in Pontificium Ephebeum Pianum Latinum Americanum, mittat, philosophiae ac theologiae doctrinis accuratius instruendos. Mensam praelaticiam constituent et Curiae fructus, et dos a civili potestate danda, et res et pecuniae a fidelibus oblatae et denique bonorum pars quae, facta divisione ad praescriptum canonis 1500 C.I.C., novae ob venient praelaturae. Quod autem ad clerum spectat, decernimus ut, simul atque eiusdem Praelaturae erectio ad effectum fuerit deducta, sacerdotes Sedi illi habeantur ascripti, in cuius territorio, hisce Litteris descripto, Ecclesiae beneficium aut officium optimo iure habeant; ceteri autem clerici, in cuius finibus legitime degant. Omnia acta et documenta, quae ad novam praelaturam quomodolibet respiciant, a Curia Arequipensi et Ayacuquensi ad Caraveliensem Curiam quam cito mittantur, ibique in tabulario diligenter custodiantur. Quod denique ad Caraveliensis praelaturae regimen, administrationem aliaque id genus attinet, volumus ea, quae sacri canones iubent, fideli obsequio servari. Decernimus denique ut haec Nostra iussa exsequenda curet venerabilis Frater Franciscus Lardone, quem diximus, cui omnes ad haec agenda necessarias potestates facimus, cuilibet delegandas, si opus fuerit, viro ecclesiastica dignitate pollenti; onusque imponimus peractae divisionis documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittendi. Quod si alius, cum haec agenda erunt, Apostolicae in Peruviana Republica Nuntiaturae praeerit, hic easdem et potestates habebit et obligationes sustinebit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 2, pp. 297-299

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana