Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIONIS SEDES*

BASILICAE MINORIS TITULO AC DIGNITATE DECORATUR TEMPLUM
SS. VIRONIS, PLECHELMI ET OTGERI IN MONTE S. ODILIAE,
VULGO «SINT- ODILIËNBERG», RUREMONDENSIS DIOECESIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Religionis sedes antiquitate aliisque laudibus non modicis insignis perhibetur esse Templum Sanctorum Vironis, Plechelmi et Otgeri, quod, in Monte Sanctae Odiliae, quem postea appellarunt, positum, quasi arx fuit, unde christiana Fides irradiantis luminis instar in meridianam Bataviae regionem est propagata. Sanctus enim Viro, episcopus, eiusque Socii in colle illo ad Ruram fluvium oratorium Beatae Mariae Virginis et monasterium Sancti Petri condiderunt, cui pietatis domicilio plurima deinde allata sunt incrementa, ita ut rerum divinarum splendore fortunisque maxime floreret. Inito vero saeculo XII cultus Sanctae Odiliae Virginis ibi exarsit, quo factum est, ut ab hac Caelite mons ille vulgo nuncuparetur. Cum deinde propter rerum ac temporum vicissitudines Templum et continentia aedificia dilapsa essent in ruinas, Canonici Regulares Sancti Sepulchri, eo saeculo XV ingressi, quod deletum erat, alacri animo restituendum curaverunt; ex quo in loco illo cultus divinus et religiosae vitae institutum laetum sumpserunt vigorem. Tamen, cum subsequente saeculo novatores in regione infense grassarentur, coenobium Montis Sanctae Odiliae iterum est graviter afflictum. Postquam auctoritate Pauli PP. IV, Decessoris Nostri, hierarchicus Ecclesiae ordo in finibus Neerlandiae nova ratione est constitutus, haec antiqua pietatis sedes est Templo principi Ruremondensi attributa. Iuvat quoque memorare post tot calamitates curialem Aedem, in qua Sancti Caelites Viro, Plechelmus et Otgerus sepulcro conditi esse dicerentur, communi Christifidelium studio et munificentia esse restitutam atque reliquias praeclarorum Virorum, quos diximus, anno MCCCLXI Ruremondam translatas, sollemni ritu in Montem Sanctae Odiliae revectas. Cum vero augescente Christifidelium pietate, eorum multitudinem Ecclesia capere non posset, huic adiuncta est accessio ea sane ratione, ut pristina Templi forma et species restituerentur. Coenobium quoque, curionis cura, reiectum est, in quod Virgines Canonicae Ordinis Sancti Sepulcri a Belgica sunt accersitae. Rebus igitur omnibus recte compositis, novissimo bello, quo orbis terrarum fere totus flagravit, haec sacra in Monte Sanctae Odiliae aedificia iterum gravissimis sunt damnis affecta; atque iterum, mitescente saeculo, hoc Ruremondensis dioecesis sacrarium in pristinum splendorem est revocatum. Hoc praeterea singularis pietatis monumentum, Romanorum Pontificum beneficio, indulgentiis est ditatum ac sacra affluit supellectile, quae elegantia et pretio commendatur; neque praetermittenda sunt artificiosa opera, quibus ei decus additur haud mediocre. Haec omnia reputans cum animo, Venerabilis Frater Iosephus Hubertus Villelmus Lemmens, Ruremondensis Episcopus, Nos rogavit ut hoc Templum, merito dilaudandum, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Templum Deo in honorem Sanctorum Vironis, Plechelmi et Otgeri dicatum et in Monte Sanctae Odiliae seu vulgo « Sint-Odilienberg », intra Ruremondensis dioecesis fines, positum, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter extare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

 GILDO BRUGNOLA
 a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 11, pp. 510-512

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana