Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BRACARENSIS

*

REVISIO ET APPROBATIO NOVI BREVIARII

 

Sedis huius Apostolicae, ut quae Iuris Liturgici suprema Moderatrix est, solemnis semper cura fuit, ut Ecclesiae Catholicae sacri Ritus in sua ubique integritate persisterent, aut, sicubi forte ab ea declinassent, ad pristinam puritatem revocarentur [1]. Quae res necessario ex ipso consequitur Pastorali Officio, quod Romanae Cathedrae commissum est, sedulo invigilandi, « ut debita cum veneratione externus cultus erga « Deum exerceatur, ut sacra quae peraguntur mysteria augustiora fiant cedantque in magnam Christifidelium aedificationem, eorum in Deum «pietatem excitando et devotionis affectum» [2].

Pervigil haec cura tum vel maxime elucet, cum sacri ritus alii ab aliis differunt; nam horum varietas, si legitima sit, haud parum confert ad divini cultus splendorem amplificandum. Neque huiusmodi diversitas cum.fidei unitate non congruit, quin revelata divinitus dogmata multo vividius exprimit planiusque declarat: « Fidei enim unitas cum « legitimorum Rituum varietate optime consistit, ex quibus immo maior in Ecclesiam splendor et maiestas mirifice reduntat » [3] . Hinc effatum illud S. Leonis noni: « Nihil obsunt saluti credentium diversae pro loco et tempore consuetudines, quando una fides, per dilectionem operans « bona quae potest, uni Deo commendat omnes » [4] .

Etenim mirabili quadam consonantia e variis Liturgiis, adversus haereses, fides eruitur de fere singulis Ecclesiae Catholicae dogmatibus : unde factum est, ut theologi in Liturgiis uberrimum fontem theologicum agnoverint, ex quo Ecclesiae doctrina nobis abunde manifestatur. Huc etiam faciunt illa Decessoris Nostri, Leonis XIII, verissima dicta: [5] « Augusta, qua varia Rituum genera nobilitantur, antiquitas et praeclaro est ornamento Ecclesiae omni, et fidei catholicae unitatem affirmat. Quapropter vera Christi Ecclesia, sicut magnopere studet ea custodire inviolata, quae, utpote divina, immutabilia accepit; ita in usurpandis eorumdem formis nonnumquam concedit novi aliquid vel indulget in iis praesertim, quae cum venerabili antiquitate conveniat. Hoc etiam modo et eius vitae numquam senescentis proditur vis, et ipsa magnificentius Christi Sponsa excellit, quam Sanctorum Patrum sapientia velut adumbratam in effato agnovit Davidico: Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate... in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus » [6] .

Quae omnia quidem perpendentes, Romani Pontifices non solum non reprobarunt unquam sacros Ritus, qui ob eorum antiquitatem veneratione digni essent, quamdiu cum unitate fidei obsequium retinerent Apostolicae Sedi debitum; verum etiam eosdem semper voluerunt reverenter conservatos et fideliter in usum deductos in iis omnibus, quae non adversarentur novo ac legitimo alicui temperamento, ab eadem Apostolica Cathedra forte inducto, cui nempe, tamquam supremae Magistrae, Ritus omnes parere debent.

Haec cum ita sint, gratum omnino acceptumque Nobis est alacre illud studium, dignissimumque laude, quo motum videmus Venerabilem Fratrem Nostrum, Emmanuelem Vieira de Mattos, hodiernum Archiepiscopum Bracarensem, qui, votis obsecundas suorum Antecessorum et Cleri pariter praesentis, cui adeo cordi est antiquus et praecipua reverentia dignus Ritus Bracarensis, nullis nec curis nec laboribus pepercit, ut huius Ritus libri liturgici iterum typis ederentur; ita tamen, ut, retenta nativa forma, non solum non offenderent generales Liturgiae Catholicae leges, singulis in Ritibus servandas, verum etiam iisdem legibus omnino conformarentur, uti pie in Ritu ßracarensi ac perpetuo in usu fuit.

Ritus hic peculiaris, quo Ecclesia Bracarensis a remota gaudet antiquitate, inter praecipuos recensendus est gloriae titulos, quibus iure gloriatur Lussitaniae populus, tam egregie quidem de Ecclesia Catholica meritus, ut a Pontificibus Romanis fidelissimus sit appellatus. Quod gloriosum nomen Lusitani sibi promeruerunt, non solum ob singularem eorum pietatem ac devotionem in Sedem hanc Apostolicam, verum etiam ob eximia, quam semper posuerunt operam, in propagando late per orbem nomine et cultu christiaoo. Hinc etiam, veluti iustum fidei praemium, ius illud Patronatus Romana Sedes Portugalliae contulit in ecclesias, ubi tot inclyti Lusitaniae filii et sudores apostolicos et ipsum sanguinem profuderunt [7]; quo quidem iure, ad haec usque tempora, multis adhuc locis Religio dilatari pergit ac foveri, templa supellectili sacra ornari, piis quibusque operibus atque institutis subsidia suppeditari, una cum sacerdotibus in hoc saluberrimum ministerium incumbentibus.

Est igitur res Deo profecto acceptissima Nostroque simul paterno animo valde iucunda instituta haec, sub auctoritate Sedis Apostolicae, Ritus Bracarensis revisio et ab omnibus naevis, qui progressu temporis in eum irrepserint, accurata emendatio. Ita enim haec Lusitanis gloria purior constabit, maiorque exorietur virtus salutis et sanctificationis in clerum populumque Ecclesiae Bracarensis, cui ab omnipotenti Deo, intercedente Deipara Immaculata, praecipua Lusitaniae Patrona, caelestium munerum amplissimam imploramus copiam.

Iam inter capita, quae in hac typica editione Breviarii Bracarensis, qualis e Typographia Nostra Vaticana prodiit, in melius mutata fuerunt ac praecipuam merentur laudem, peculiaris facienda est mentio non solum de adhibita constantius lectione sacrae Scripturae, quae pia consuetudo in Ritibus omnibus per feliciores aetates sancte servata est, deque introducta nova Psalterii dispositione, a Decessore Nostro Pio X per Constitutionem Apostolicam Divino afflatu praescripta; verum etiam de servandis normis a Sede Apostolica constitutis, ubi concurrunt vel occurrunt Officia, deque expunctis in parte historica Breviarii Bracarensis quibusdam narrationibus, quae, a rerum veritate vel a probata Ecclesiae Bracarensis traditione abhorrebant. Diligentissima autem cura, quae in edendo Breviario Bracarensi adhibita est, pariter impendatur oportet adornandae novae editioni Missalis aliorumque librorum liturgicorum. Hac autem in re optimum spiritum Cleri Bracarensis eiusque venerabilis Ecclesiae cum Romana Cathedra intimam coniunctionem perlibenter agnoscimus.

Edito iam novo Breviario, evanescit apud Clerum Bracarensem difficultas, qua hactenus laborabat, suo proprio utendi Ritu ob exemplariorum penuriam. Quare nunc plene fit satis sacerdotum votis ac desideriis, qualia in novissima Synodo Bracarensi expressa fuerunt: quae quidem vota probantes omnino ac rata habentes, hisce Nostris litteris praecipimus ac mandamus, ut omnes et singuli qui ad Horas Canonicas in Archidioecesi Bracarensi tenentur, proprio hoc Nostraque auctoritate reviso Breviario utantur. Quae precum liturgicarum unitas in universo venerabili Clero Bracarensi magis magisque accendat ac foveat spiritum illum orationis, quo animatos admiramur binos Archidioeceseos Urbisque Bracarensis inclytos Patronos, sanctos Petrum de Rates et Geraldum.

Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus et specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae approbationis, decreti, concessionis, indulti et voluntatis infringere, vel ei, ausu temerario, contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo decimo nono, pridie Idus Maii, die Octava Solemnitatis sancti Ioseph, sponsi beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri anno quinto.

BENEDICTUS PP. XV

O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius

 

A. CARD. VICO
Ep. Portuen. et S. Rufinae S. R. C. Praefectus.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Lodovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 317-320

[1] Tridentina Synodus, Sess. XXII, de Missae Saerif., cap. 5, et sess. VII, de Sacram, in genere, Can. 12.

[2] Instr. S. C. de Prop. Fide, die 3 iul. 1830.

[3] Pius PP. IX, Litt. Apost. Romani Pontifices, die 6 iunii 1862.

[4] Epist. ad Michaëlem, Patriarch. Constantinopol.

[5] Litt. Apost. Orientalium dignitas Ecclesiarum, die 30 nov. 1894.

[6] Ps. XLIV, 10, 14-15.

[7] LEO PP. X, in Bulla Dum fidei constantiam animaeque devotionis affectum, die 4 iunii 1514; et in alia diei 3 novembris eiusdem anni Praeclarae devotionis et indefessum fervorem; quibus accedunt plura alia Romanorum Pontificum documenta, decursu saeculorum in favorem et laudem Lusitaniae concessa.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana