Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER POTIORES*

CURIALIS AEDES S. ANDOCHII, IN CIVITATE SEDELOCO, DIOECESIS DIVIONENSIS, TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter potiores sacras aedes, quibus Divionensis dioecesis cohonestatur, iure meritoque accensetur parochialis ecclesia ad sancti Andochii, prope Sedelocum, quae regionis illius civium insigne ac vetustissimum exstat pietatis monumentum, in memoriam erecta Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi et Felicis martyrum, qui, in Galliam ab Oriente appulsi, Christi fidem, quam nunciaverant, effuso sanguine asseruerunt, et antiqua iam a primis Ecclesiae saeculis populi religione percelebris, a Karolo Magno Ecclesiae Regiae titulum obtinuit. Postea, temporis iniuria fatiscens, de integro restituta, a Decessore Nostro Callisto PP. II, die xxi mensis decembris anni MCXIX, sollemni ritu Deo iterum dicata est. Per longam annorum seriem innumerae fidelium peregre adeuntium turmae templum illud lustrarunt, pluribusque idem privilegiis atque indulgentiis Romani Pontifices auxerunt. Ad immanem usque rerum publicarum perturbationem, quae per Galliam, saeculo decimo octavo exeunte, debacchata est, frequens canonicorum Ordo divinis ibi laudibus concinendis operam praestitit; atque etiam in praesens ipsa ecclesia, supradictorum martyrum relliquiis insignis et sacra supellectile abunde praedita, nec non pretiosis artis operibus excellens, curis committitur parochi, qui cum suis vicariis ceteroque clero divini cultus decori diligentissime consulit. Haec animo repetens, cum venerabilis frater Mauritius, episcopus Divionensium, enixas Nobis preces adhibuerit, ut, hoc anno, quo octavum sese vertit saeculum ex quo a Decessore Nostro Callisto II ecclesia ipsa consecrata, uti supra diximus, fuit, ad Basilicae eam gradum promovere dignemur; Nos quidem, tantis permoti memoriis, votis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quare, collatis consiliis cum W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Sacris tuendis Ritibus praepositis, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium tenore perpetuumque in modum, parochialem ecclesiam sancti Andochii, civitatis Sedeloci, dioecesis Divionensis intra terminos, auspicata occasione octavi centenarii reditus ab enunciata ipsius consecratione, ad Basilicae Minoris dignitatem evehimus, illique omnia privilegia atque honorificentias tribuimus, quae Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die x novembris MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 1, pp. 9-10

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana