Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

ORDO A DIVO*

SEIUNCTIS A BEURONENSI CONGREGATIONE ABBATIIS DE MARETIOLO
ET REGINAE CAELI DE LOVANIO ITEMQUE E SEPARATA, A CONGREGATIONE BRASILIENSI, ABBATIA SANCTI ANDREAE DE « ZEVENKERKEN » PROPE BRUGAS, NOVA EFFORMATUR CONGREGATIO BENEDICTINA
TITULO ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ordo a divo Benedicto fundatus, nimirum a Patriarcha Monachorum Occidentalium, iugiter per saecula ab illius erectione ad nostra usque tempora, eximiis tum de Ecclesia Dei, tum de civili societate meritis inclaruit. Coenobia illius, piorum monachorum sanctimonia et virtutibus celeberrima, tutum, licet inter barbarorum incursiones, humanis Uteris et disciplinis atque artibus asylum praebuerunt; neque in dubium vocari potest gravi illa tempestate in universam fere Europam sapientiae lumen e Benedictinis claustris emicuisse. Iure igitur meritoque Romani Pontifices Nostri Decessores erga Ordinem sancti Benedicti grati animi sensus exhibere maturarunt atque Abbatias Ordinis singularibus privilegiis nobilitarunt, auxerunt. Nos quidem, hoc sapienti ducti consilio, ea decernere satagimus quae in Ordinis enunciati Congregationum bonum atque emolumentum cedant, cumque, ob temporum vicissitudines et mutatum plurium Europae nationum statum, in praesens contingat ut Abbatiae Benedictinae de Maretiolo et Reginae Caeli de Lovanio ad Congregationem Beuronensem pertinentes, nec non Abbatia Sancti Andreae de Zevenherken, prope Brugas, ad Congregationem Brasiliensem pariter Ordinis sancti Benedicti iuncta, enixas Nobis preces porrexerint, ut separatae a Congregationibus quibus hucusque unitae erant, in unam novam Congregationem efformandam, ex impetrata Apostolica venia, coire queant, Nos optatis his annuendum, quantum in Domino possumus, existimavimus. Quae cum ita sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi de Religiosis praepositis auditoque suffragio dilecti filii Abbatis Primatis Ordinis sancti Benedicti, cui rite commissum est negotium omnia rei adiuncta perpendendi, haec quae sequuntur Apostolica Nostra auctoritate per praesentes statuimus. - I. Abbatiae sancti Benedicti de Maretiolo et Reginae Caeli dé Lovanio e Congregatione Beuronensi separantur in perpetuum; pariter in perpetuum Abbatia sancti Andreae de Zevenkerken e Congregatione Brasiliana seiungitur. - II. Hae tres Abbatiae unam in posterum Congregationem Ordinis sancti Benedicti efformabunt, quae praesentium Apostolicarum Litterarum .vi canonice erigitur sub titulo Annuntiationis Beatae Mariae Virginis, eandemque volumus ad Confoederationem Benedictorum nigrorum, aequo iure ac ceteras Congregationes, pertinere. - III. Tam Congregatio Beuronensis, quam Congregatio Brasiliensis, per praesens dismembrationis actum, nullum omnino detrimentum in suis iuribus ac privilegiis, qua Congregationes, referant, iisque piene uti antea fruantur - IV. Monachis et conversis Abbatiarum praedictarum, qui novae Congregationi nomen dare noluerint, fas siet ut, intra sex menses a praesentium Literarum Nostrarum publicatione, transeant in ea Monasteria quae ipsi sibi elegerint ex Abbatiis Congregationis cui hucusque adhaeserunt, impetrato consensu Abbatis et praepositi Conventus ac Monasterii ad quod transire velint, servatisque ceteris de iure servandis. - V. Qui ita transire voluerint professi votorum simplicium bona sua sine fructibus maturatis ad novum Monasterium transferant. Bona vero, si quae Monasterio professionis eorum legitime dono dederint, huic remaneant. Si quod in hoc negotio oriatur dubium vel difficultas, res componatur inter Abbates aut ad sacram Congregationem de Religiosis deferatur. - VI. Professi qui in propria Monasteria, lege obstante civili, redire nunc prohibeantur, et in aliud Monasterium transire nolint, aut ibi non recipiantur, in Monasteriis Congregationis respectivae degant, donec reditus eis pateat. Sed pro eorum sustentatione Monasterium professionis, quod ad victum et vestitum, aequam compensationem praestare teneatur si religiosi laboribus impares existant aut extraordinariis expensis indigeant. - VII. De communi aerario Congregationis Beuronensis Monasteriis modo ab ea separatis pars pecuniae numeretur, quae, debitis solutis, eis obtingit. - VIII. Suffragia pro defunctis, quae hucusque communia erant, in posterum quaelibet Congregatio pro suis tantum persolvat; unum tantum pro duobus fundatoribus Congregationis Beuronensis in separatis ab ea Monasteriis Maretiolensi et Lovaniensi retineatur et legatur memoria erectionis Abbatiae Beuronensis. - IX. Abbatia Monialium sanctae Scholasticae de Maredret a Congregatione Beuronensi independens esto, et dilecto filio Abbati Primati Ordinis interim subiecta remaneat, quousque ab hac Sancta Sede aliquid definitive statuatur. Haec statuimus, edicimus, mandamus, decernentes praesentes Literas firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque omnibus speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XX februarii MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 102-104

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana