Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE CATHOLICO*

PRAEFECTURA APOSTOLICA NIGERIAE INFERIORIS IN AFRICA OCCIDENTALI IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR TITULO NIGERIAE MERIDIONALIS.

 

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut sollicito studio praestemus Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris divinitus fungimur. Iamvero ut fructus uberiores in Praefectura Apostolica Nigeriae Inferioris in Africa Occidentali divini Verbi praedicatio in dies ferre valeat, cum, attentis etiam sacrarum aedium multiplicitate, aucto institutorum fideliumque numero, ac populi pietate in praedicta Missione feliciter progrediente, opportunum visum sit consilium enunciatam Praefecturam in Apostolicum Vicariatum erigere, Nos, omnibus rei momentis attente perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae, infra scripta sunt idcirco decernenda existimavimus. Nimirum ut fidelium illarum regionum spirituali bono satius provideamus, apostolica Nostra auctoritate, praesentium tenore, Praefecturam Apostolicam Nigeriae Inferioris in Africa Occidentali in Vicariatum Apostolicum erigimus, actualibus limitibus servatis, illique nomen facimus Nigeriae Meridionalis. Non obstantibus Constitutionibus et sanctionibus apostolicis, ceterisque omnibus speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XVI aprilis MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 429-430

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana