Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

EX QUO ECCLESIA*

VENERABILI DEI FAMULO OLIVERIO PLUNKET, ARCHIEPISCOPO ARMACANO
ET HYBERNIAE PRIMATI, MARTIRI,
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Ecclesia Christi regnum Dei inter homines propagare coepit eorumque fallaciis atque cupiditatibus doctrinam de fide et moribus, sibi divinitus traditam, obiicere atque opponere, necesse fuit invidiae flammam, ut Divinus Magister praedixerat, in eam excitari. Unde factum est ut, prioribus christiani aevi saeculis, fideles ex omni aetate, sexu atque ordine civium, ad tormenta et ad mortem ingenti numero rapti, sanguine effuso, inlustre pro divinitate Christi Ecclesiaque ab ipso instituta testimonium ediderint, idque tam eloquens, tam firmum atque prodigiis tam mirabilibus fultum, ut dici merito licuerit martyrum sanguinem fuisse semen christianorum. Neque, procedente tempore, divina vis atque virtus Ecclesiae eiusmodi caruit testimonio; nunquam enim defuerunt, qui catholicam fidem adorirentur, nec, contra, qui pro Christo et Ecclesia sanguinem et vitam libenter sancteque profunderent. Id quidem septimo decimo saeculo evenisse constat, cum haeresis in Anglia fureret, et rei publicae gubernatores fidei Hybernorum praestantissimae, sub specie civitatis tuendae, insidiaren tur, et continentis Hyberniae regiones populosque vastitate, caedibus everterent atque excruciarent. Quo tempore, cum morum sanctitate et studiosa gregis cura, tum martyrio fortiter facto, divinae Providentiae consilio, Hyberniae Ecclesiae, quae merito Sanctorum insula appellata est, venerabilis Dei Famulus Oliverius Prunket, archiepiscopus Armacanus et Hyberniae Primas, illuxit. Natus anno reparatae salutis MDCXXIX in oppido Loughcrew nuncupato, e nobili ac vetusta gente, et commissus, adhuc puer, Patritio Plunket, tunc abbati sanctae Mariae Dublinensis, postea vero episcopo ecclesiarum Ardaehadensis et Midensis, consanguinei sui curae et diligentiae adeo respondit, ut, prorsus adolescentulus, iam omnibus virtutibus ornatus et a iuvenilibus ludis alienus, insignia pietatis ederet exempla et salutis animarum studio flagraret. Quod vero iam tunc vocari se ad sacra ministeria animadverteret, cum Petro Francisco Scarampo, qui, pontificia functus legatione, anno MDCXLVII ex Hybernia revertebatur, et quibusdam aliis ex eadem regione adolescentulis, venerabilis Dei famulus, sextum ac decimum aetatis suae annum agens, Romam petiit, et, postquam rethoricae annum vacavit, in Ludovisianum Hybernorum Conlegium receptus est. Quam optimarum virtutum sedem ita animi ingeniique laudibus inde ab initio inlustravit, ut a condiscipulis praeceptoribusque suis tamquam conspicuum religionis, pietatis ac diligentiae exemplar celebraretur. Cum vero perdiligenter philosophiae et theologiae studiis vacasset, pari cum sedulitate canonici civilisque iuris disciplinae in romano athenaeo, quod vulgo Sapientia vocabatur, operam dedit. Integritate ac sanctitate morum praeibat sodalibus, cum iisque tam urbane humaniterque agebat ut omnium ad se animos alliceret. Studiorum curriculo absoluto, anno MDCLIV sacerdotio est auctus, sed, ob Cromwellianam catholicorum vexationem, qua impediebatur, quominus in Hy bernia in ad sacerdotalia officia explenda reverteretur, moderatorum iussu, Romae aliquot annos moratus est; quo tempore, non modo apud Oratorium sancti Hieronymi a Caritate sacri ministerii muniis se dedidit et totus erat in caritatis operibus erga proximum exercendis, sed etiam, sacrae theologiae in Collegio Urbaniano de Propaganda Fide tradendae doctor renuntiatus, officio sibi commisso, cum alumnorum profectu et plausu, perfunctus est. Eodem fere tempore inter Consultores sacrae Congregationis Indicis est cooptatus, et, anno MDCLXVIH, ad munus Procuratoris Episcoporum Hyberniae apud Sanctam Sedem obeundum ab iisdem Hyberniae Praesulibus delectus, tam laudabiliter apud Romanam Curiam egit, ut complurium Antistitum admirationem ac benevolentiam sibi conciliaverit, quos inter commemorare placet Benedictum Odescalchi, qui postea, nomine Innocentii XI, hanc summam Petri Cathedram feliciter sanctissimeque tenuit. Quod vero ipsi detulerant munus Hyberniae Episcopi, id innumerabilibus difficultatibus implicabatur ob miserrimam in Hybernia rei catholicae condicionem; at viriliter prudenterque Oliverius patriae suae malis ac necessitatibus occurrit, tum efficiendo ut pastores optimi episcopalibus sedibus, perdurante Cromwellii insectatione, viduatis, praeficerentur, tum hybernos abalienando a falsis fratribus, qui quandam Remonstrantiam hybernorum, pontificiae auctoritati penitus refragantem haereticaque lue infectam, vulgandam curabant. Cum autem interea Armachanus Antistes se ab archiepiscopatu abdicasset, fel. rec. Decessor Noster Clemens PP. IX, qui egregias Dei Famuli virtutes noverat eundemque prae ceteris aptum ad episcopatum gerendum habebat, motu proprio, anno MDCLXIX, die ix mensis iunii, illum archiepiscopum Armacanum itemque Hyberniae Primatem elegit. Cuius nuntius electionis mira ab Acta Benedicti PP. XV 237 omnibus laetitia exceptus est, et Praesulibus et clero totius Hyberniae pergratus accidit, uti ex gravissimorum eiusdem temporis testium epistolis comperitur. Eodem anno, die mensis novembris tricesimo, Oliverius est Gandavi, in episcopali sacello, ab illius civitatis Antistite, adstante hyberno Praesule Fernensi, episcopus sollemni ritu consecratus; statim vero ac consecrationem accepit, e Belgio primo in Angliam profectus est, postea in Hyberniam, quo mense martio anni MDCLXX tandem pervenit et, dioecesis suae fines ingressus, de pastorali munere rectissime obeundo sollicitum se summopere ostendit. Neque in Armachana tantummodo Ecclesia regenda et pascenda acquievit, sed ad bonam disciplinam, fere ubique in Hybernia collapsam, instaurandam et clerum ad sanctioris vitae normam revocandum sic proficiebat, ut ad id divinitus vocatus videretur. Plura igitur venerabilis Dei Famulus cum dioecesana tum provincialia concilia multis laboribus vigiliisque parare, summaque prudentia ac sollertia ad felicem exitum perducere; Concilii Oecumenici Tridentini decreta in Hybernia curare promulganda; curas cogitationesque in reverentia Romanae Cathedrae provehenda collocare; monita, mandata, epistolas, documenta cuiusvis generis, quae ad officium pastorale attinerent, incredibili sollertia edere. Quia vero in altissimo munere exercendo nec laboribus pepercit nec pericula metuit, nil mirum si acatholici omnes, et nonnulli etiam ex hybernis mali catholici, piissimo Pastori adversi atque intensissimi fuerunt, eiusque necem anhelantes, nullam insidiam, nullum conatum perdendi hominis praetermittebant. Quapropter, cum anno MDCLXXVIII, simulata ab haereticis catholicorum in regem coniuratione, rursus catholici divexarentur et, novis legibus latis, Episcopi et sacerdotes exilio mulctarentur, poenis praeterea in eos statutis, qui praestare récusassent iusiurandum quo regem dominum haberent in rebus quoque Fidei, acerrimi Servi Dei inimici facilem hanc occasionem nacti sunt eum perdendi, quamvis ipse, ad haereticos vexatores effugiendos, tutis in recessibus suae dioecesis prudenter lateret. At cum, accepto nuncio infirmitatis Midensis Episcopi, consanguinei sui, caritate permotus, clam Dublinum se contulisset, ut quem adolescens habuerat institutorem, eum inviseret extremusque morientem reficeret sacramentis, praetereaque, cum, eo vita functo, sacris operatus esset atque episcopalem iurisdictionem exercuisset, in ipsum carcerem Dublinensem coniectus est. Unde, septimo post mense, in ius ad urbem Dundalk nuncupatam vocatus, cum accusatores ausi non sint palam contra eum testimonium dicere, nullo crimine argui potuit; immo ipsi haeretici iudices eum condemnare noluerunt. Quare antea Dublinum, postea Londinum, contra mores leges 238 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale regni, ductus, inibi, die III mensis novembris anni MDCLXXX, sub arctiore custodia, in carcere Newgate, hieme rigente, est detentus. Die autem III maii et VIII iunii anni MDCLXXXI iudicium Londini iteratum est, in quo, etsi solita iudicialis forma servata est, quoquo tamen modo iustitiae defensionisque iura violata sunt. Iudices enim, odio catholicae Fidei flagrantes atque Archiepiscopo infensissimi, non modo venerabili Dei Famulo patronum, qui eius causam ageret, atque inducias ad testes ex Hybernia arcessendos denegarunt, verum etiam hostili animo testes quoque ex officio productos subornarunt, virosque iuratos, fraudibus adhibitis excitatoque in religionem odio, ad iniustam prorsus sententiam ferendam impulerunt. Ex ipsius quidem processus tabulis apertissime patet non perduellione vel alio eiusmodi crimine, cum nullo id fundamento veritatis niteretur nullamque veri similitudinem prae se ferret, Famulum Dei reapse condemnatum esse; sed propter episcopalem et primatialem in Hybernia dignitatem Fideique catholicae firmissimam professionem, quam ceterum fictione tantum iuris Anglicani proditionem voeabant. Morte damnatus die xv mensis iunii anni MDCLXXXI, Dei Servus Deo gratias egit quod martyrio pro Fide coronaretur: et ad crudelissimum supplicium paravit se tranquillo invictoque animo. Ex quibusdam epistolis e carcere datis colligitur quam heroicis animi affectionibus et qua constantia ad patiendum pro Christo intenderet; scribebat enim: «Fortem servo animum mortis terrore carentem»; «Cupio dissolvi et esse cum Christo »; « quod alios in Hybernia hortatus sum verbo, « aequum est ut eosdem firmem exemplo ». Ecclesiae refectus Sacramentis e supplicii loco ingentem populi multitudinem allocutus est, omnesque acatholicos quoque com movit, declaravitque sese, perduellionis seu proditionis culpa vacuum, gratias iudicibus agere, veniam a Deo pro inimicis suis exposcere, catholicam Fidem firmiter constanterque retinere. Calendis iuliis anni MDCLXXXI dirissimum facit martyrium; suspenditur enim, vivens adhuc exenteratur, in quatuor partes tandem dissecatur. Post mortem, regis venia, venerabilis Dei Famuli disiecta membra, ut iam ipse exoptaverat, composita sunt in coemeterio sancti Giles Londini; postea vero ad theutonicum coenobium Ordinis sancti Benedicti in Lambspring delata, inibi anno MDCXCIII in monumento condita sunt, quod in hypogaeo exstructum erat. At corpus in coenobium anglicum benedictinum civitatis Downside nuncupatae anno MDCCCLXXXIII translatum est; caput vero iam ab anno MDCCXI Droghedae in Hybernia incorruptum asservabatur apud moniales sancti Dominici. Catholicorum ex Hybernia et Anglia pietas erga venerabilis Dei Famuli reliquias statim exarsit, nec unquam deferbuit: vix enim tertio post anno ab eius morte, rogaverunt liceret lumen incendere ad Servi Dei sepulchrum, et, usque ab anno MDCLXXXIV, sacra Congregatio de Propaganda Fide hybernis archiepiscopis Casheliensi atque Armacano mandavit ut de causa mortis Famuli Dei rite inquirerent. Cum autem veneratio erga venerabilem Dei Famulum Oliverium Plunket temporis decursu magis magisque percrebresceret, apud sacrorum Rituum Congregationem illius Beatificationis et Canonizationis causa est instituta; absolutisque iis omnibus quae in huiusmodi iudicio erant necessario pertractanda, disceptari coeptum est super martyrio et causa martyrii venerabilis Servi Dei, nec non de signis seu miraculis. Quod, ut rite fieret, die xiv mensis iulii anni MCMXIV Congregatio antepraeparatoria, die XIX mensis iunii anni MCMXVII Congregatio praeparatoria, et tandem die v mensis februarii anni MGMXVIII Congregatio generalis habita est, rebusque omnibus acerrimo iudicio investigatis, Nosmetipsi, die XVII mensis martii anni MCMXVII, edito decreto, de martyrio et causa martyrii venerabilis Dei Famuli Oliverii Plunket constare sollemniter declaravimus ulteriusque proinde in casu procedi posse. Cum vero nihil, secundum sacri fori instituta, iam superesset, nisi ut Patres Cardinales Sacrae Rituum Congregationi praepositi, ceterique de more consulendi rogarentur num tuto procedi posse censerent ad sollemnem venerabilis Servi Dei beatificationem, in generali conventu die XVI mensis aprilis anni MCMXVIII, coram Nobis habito, tum iidem S. R. E. Cardinales, tum qui aderant Praelati et Consultores, unanimi consensu tuto procedi posse responderunt. Nos vero in re tanti momenti Nostram aperire mentem cunctati sumus, ut enixis precibus supernum antea lumen posceremus. Quod quidem cum fecissemus, Dominico intra Octavam Ascensionis die, idest xn mensis maii eodem anno, religiosissime litato Eucharistico Sacrificio, adstantibus venerabilibus fratribus Nostris Antonio S. R. E. Card. Vico, Episcopo Portuensi et S. Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, et Vincentio S. R. E. Card. Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino, Sacri Conlegii Decano causaeque relatore, et Reverendis Dominis Alexandro Verde, eiusdem S. Rituum Congregationis a secretis, et Angelo Mariani, Fidei promotore, sollemniter ediximus tuto procedi posse ad sollemnem venerabilis Servi Dei Oliverii Plunket beatificationem. Quae cum ita sint, precibus permoti venerabilium fratrum Episcoporum Hyberniae et Australasiae, auctoritate Nostra apostolica, concedimus ut idem venerabilis Oliverius Plunket beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lypsana seu reliquiae publicae venerationi proponantur, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae; itemque permittimus, ut imagines eiusdem Servi Dei radiis decorentur.  Praeterea, eadem auctoritate Nostra, concedimus, ut de eo quotannis recitetur Officium de Communi unius Martyris, cum lectionibus propriis per Nos adprobatis et Missa propria pariter per nos adprobata celebretur, servatis rubricis, dumtaxat tamen in dioecesibus Hyberniae atque Australasiae nec non in Ecclesiis atque Oratoriis Conlegii aliorumque Institutorum Hybernorum in hac Alma Urbe Nostra exsistentium. Denique largimur ut sollemnia beatificationis venerabilis Dei Famuli Oliverii Plunket, servatis servandis, in dioecesibus supradictis Hyberniae atque Australasiae celebrentur, nec non in templo Conlegii Ludovisiani Hybernorum intra annum ab iisdem sollemnibus in Basilica Vaticana rite peractis. Non obstantibus constitutionibus atque ordinationibus apostolicis ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta ,sint et sigillo Cardinalis Praefecti obsignata, eadem prorsus fides in disceptationibus, iudicialibus quoque, habeatur, quae voluntatis Nostrae significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die xxm tnensis maii, anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 235-240

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana