Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

MARTYRUM RIGATA*

VENERABILES SERVAE DEI MARIA MAGDALENA FONTAINE ET TRES EIUS SOCIAE, EX INSTITUTO PUELLARUM CARITATIS SANCTI VINCENTII A PAULO, NECNON MARIA CLOTILDES ANGELA A SANCTO FRANCISCO BORGIA
ET DECEM EIUS SOCIAE, E MONIALIBUS URSULINIS DE VALENCIENNES,
AD BEATORUM CAELITUM HONORES EVEHUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum rigata sanguine vel ab ipsis suis primordiis Ecclesia Dei, exhibere postea ad nostra usque tempora nunquam destitit miranda exempla fortitudinis. Id evenit etiam in immani illa impiaque seditione quae, saeculo xvm iam ad finem vergente, Galliam universam per nefas exagitavit, avitamque illius praenobilis regionis fidem penitus exstinguere molita est. Etenim, ea grassante seditione, ad sempiternum Ecclesiae decus renovatae quidem sunt martyrum coronae et palmae, et sacrae Deo virgines, veterum fidei adsertorum facinora aemulatae, atrocissima quaeque pro Christo pati ipsamque cruentam vitae iacturam facere non dubitarunt. - Has inter, quindecim accensentur Virgines, quarum priores quatuor ad Societatem pertinent Puellarum a Caritate, nimirum sorores Maria Magdalena Fontaine, Maria Francisca Lanel, Teresia Fantou et Ioanna Gérard; undecim vero religiosae ex Ordine sunt Monialium Ursulinarum, eaeque nomen habent Maria Clotildes a sancto Francisco Borgia, Maria Scholastica a sancto Iacobo, Anna íosephina, Maria Ursula a sancto Bernardino, Maria Aloisia a sancto Francisco Assisiensi, Maria Laurentina a sancto Stanislao, Maria Augustina a sacro Corde Iesu, Maria Natalia a sancto Aloisio, Anna Maria, Maria Francisca et Maria Cordula a sancto Dominico. Harum primae quatuor in civitate Gameracensi, alterae vero Valencenis in catholicae fidei odium capitis damnatae alacri libentique animo supplicium perpessae sunt. Quamvis cum de martyribus agatur « sola mors sit in qua residet heroicitas » ideoque necessarium non sit « vitam ante actam inquirere », expedit tamen paucis verbis et summatim quasi delibare vitam harum christianarum heroidum, ut ex operibus fides earum agnoscatur. Quod attinet ad quatuor Puellas a Caritate, illis id sane obtigerat ex auspicato, ut Atrebatensi in urbe eandem illam religiosam domum incolerent, quam in vivis adhuc agentes et operantes sanctus Vincentius a Paulo et eius dilecta discipula vitaeque spiritualis filia Lodovica de Marillac erigendam curaverant. Piae communitati praeerat Maria Magdalena Fontaine, quae, adhuc adolescentula in Institutum Puellarum Caritatis cooptata, eos fecerat in virtute progressus ut domui regendae fuerit praeposita, quo in munere singularem prudentiam cum religiosa regularum observantia sociatam ostendisse constat. Imminente enim teterrima procella, sodales iuniores, magis periculo obnoxias, ad proprias familias iussit remeare vel ad exteras nationes confugere ; ipsa cum tribus probatis sororibus mansit Atrebati. Hae laborum et gloriosae passionis sociae fuerunt Maria Francisca Lanel, Maria Teresa Fantou et Ioanna Gérard, omnes in Gallia ortae et Instituti Caritatis benemerentissimae filiae, quae, non minus atque Antistita, tam legiferi Patris Vincentii a Paulo, quam Ordinis confundatricis Lodovicae genuinum nativumque hauserant spiritum. Et sane, licet inter civiles tumultus et pericula impendentia, nihil ipsae remisere de curis ac solatiis quae egenis atque aegrotis adhibere consueverant, immo constantius et alacrius inter omne genus asperitates in hoc praecipuo ipsarum professionis munere insistere perrexerunt. Monitae ut propriae saluti consulerent atque in tutiorem locum se reciperent, ne pauperes desererent, constanter recusarunt: donec semel iterumque id impositum eis fuit, quod incolumi conscientia salvisque religionis iuribus se praestare non posse pro comperto habebant. Adactae ad iusiurandum quod libertatis et aequalitatis vocabatur, impavidae virgines necti nescio pectore illud detrectarunt, ideoque in. vincula coniectae, in publicos carceres detrusae sunt. Cameracensem in civitatem traductae, dum in custodia degunt, in levamen et solatium concaptivorum caritatis apostolatum exercent, in iudicium raptae ac de iuramento praestando denuo atque instanter rogatae, veterum martyrum constantiam praeseferentes, denegarunt iugiter; eaque de causa capite damnantur. Continuo de his supplicium sumptum. Euntes ad mortem Rosarium et Laudes Virginis recitabant, et, quasi triumphum agerent, caelesti iucunditate perfusae, hymnum «Ave, maris stella» concinebant. Altera post alteram securi percussae, ad caelestis Sponsi complexum convolarunt; ultima letale pegma conscendit Antistita Maria Magdalena Fontaine. Haec, antequam securi submitteret caput, insigne protulit vaticinium; nempe se suasque sodales ultimas fore hostias patibuli, nuntiavit adstanti populo; et vaticinium probavit eventus. Religiosae enim ipsae sorores, novissimae revera fuerunt dirissimae illius insectationis victimae in urbe Cameracensi. Extremum hoc Puellarum Caritatis supplicium consummatum est die xxvi mensis iunii anno MDCCXCIV. - Quod si mentem convertamus ad Virgines Ursulinas, quae, eadem seditione debacchante, Valencenis martyrium fecerunt, haud minus insignia christianae virtutis et constantiae exempla inveniemus. Clotildes Iosepha Pailiot, septem ac viginti annos nata, quum Ursulinarum Valencenis asceterium ingressa est, in religione nomen assumpsit Mariae Clotildis Angelae a sancto Francisco Borgia, et regulare vitae genus exorsa, tantam consororum aestimationem fiduciamque sibi conciliavit brevi, ut ad Sodalitatem moderandam eligeretur. Proditum memoriae est commissi sibi muneris partes ipsam angelica dulcedine implevisse, simulque adeo virtutum laude praestitisse, ut non modo omnibus esset carissima, sed etiam tamquam exemplum respiceretur. Prudentia cum animi lenitate sociata praecipue enituit, effecitque ut in sua religiosa familia regularis observantia ad amussim servaretur. Neque minus excelluit in puellis instituendis, quarum plures ab ea educatae, vel rectissimam vitae rationem servarunt, vel Deo virgineum florem voverunt. Maria Margarita Iosepha Leroux, cum asceterium ingressa est, Mariae Scholasticae a sancto Iacobo nomen assumpsit et pietatis studio non minus quam lifcerarum laude et manuum labore praestitit. Huius germana soror Anna Iosepha Leroux, etsi vota nuncupavit religiosa in conventu Urbanistarum a sancta Clara, iure tamen inter Ursulinas virgines in odium fidei interfectas recensetur. Everso enim Clarissarum coenobio, Valencenas venit, ut, Ursulinarum veste induta, gloriosam pro fide mortem oppeteret. Hyacintha Augustina Gabriella Bourìa, cui religionis nomen inditum fuit Mariae Ursulae a sancto Bernardino, ita semper se gessit, ut angelus in terris videretur ob singulare potissimum puritatis et humilitatis studium. Maria Genovefa Iosepha Ducrez, in religione vocata Maria Aloisia a sancto Francisco Assisiensi, nitidum regularis vitae exemplar habita usque fuit. Ioanna Regina Prin, scilicet in religione Maria Laurentina a sancto Stanislao, licet infirma valetudine devexata, nec caritatis fervorem imminuit, neque aliquid unquam de suis officiis praetermisit. Sollers ludi magistra, piae puellarum institutioni diligentissime vacavit. Maria Magdalena Iosepha Dejardin, quam in religione Mariam Augustinam a sacro Corde Iesu appellabant, Ursulinarum vestem, quam sumpserat, ad mortem usque fideliter servavit, neque illam voluit demittere cum nefaria lex suppressionis claustrorum edita est. Ingenio fuit fervido, martyriique desiderio adeo exarsit, ut vel brevissima exspectatio nimis longa ei visa sit. Maria Aloisia Iosepha Vanot, in religione vocata Maria Natalia a sancto Aloisio, in regularum perfectissima observantia vitam transegit, et familiarum, quae pueros ipsi committebant instituendos, benevolentiam atque existimationem promeruit, ob studiosissimam curam qua eorumdem educationi advigilabat. Maria Augustina Erraux, in religione Anna Maria, incensissima in Deum caritate enituit, alumnosque suos ad amorem Domini verbo excitavit atque exemplo. Maria Lievina Lacroix, cui nomen in religione fuit Mariae Franciscae, ad perfectiorem vitam divinitus vocata, primum inter Birgittinas moniales emissis votis cooptata est; dein, monasticis Ordinibus eversis, Valenceniensibus Ursulinis sese adiunxit, easque ad gloriosam usque mortem sequuta est. Denique Ioanna Aloisia Barré, in coenobio Maria Cordula a sancto Dominico nuncupata, tamquam soror conversa inter Ursulinas adiecta, antistitam dilectissimam sororesque suas ne relinqueret, voluit cum illis pretiosam mortem obire. Hae decem sorores, etiam ipsae omnes in Gallia natae, sub disciplina Antistitae Mariae Clotildis Angelae a sancto Francisco Borgia, in asceterio a sancta Ursula civitatis Valencenarum, quod religionis ingressu animose arripuerant christianae perfectionis iter, contentione summa, summaque alacritate prosequi nitebantur. Inter praecipua ipsarum professionis officia illud erat, ut christiana catechesi atque educatione erudirent et informarent pueros e populo ac praesertim puellas. Munus huiusmodi, quo sororibus Jpsis laboriosius et universo hominum convictui fructuosius, vix vesana illa conflagra vit seditio eo magis Christi nominis osorum iram in sacras Deo virgines excitavit. Quare primum in odium fidei e claustris deturbatae et in exilium pulsae, cum, recuperata ab Austriacis copiis urbe Valencenarum, quasi ad optatum portum, ad suum asceterium Ursulinae virgines remeassent, paucos post menses, expugnata a factiosis Reipublicae turmis civitate, pulsisque Austriacis, denuo in impiorum manus religiosae sorores ceciderunt. Una cum Antistita in carcerem coniectae sub falso emigrationis praetextu, capite damnantur, ipsarum Antistita Maria Clotildes Angela, interrita in conspectu mortis, interrogantibus iudicibus, responsa dedit digna martyre prisco: nimirum usa est illa lingua qua veteres fidei adsertores utebantur, secundum divinam illam promissionem: « Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini » (Matth., X, 19). Primae ad supplicium adductae sunt quinque Moniales, nempe Maria Natalia Vanot, Maria Laurentina Prin, Maria Ursula Bourla, Maria Aloisia Ducrez et Maria Augustina Dejardin, quae, psalmum « Miserere » recitantes, patibulum adscenderunt. Quo desiderio martyrii palmam inhiarent ex hoc argui potest, quod soror Dejardin celeri pede gradus pegmatis conscendere connisa est, ut socias anteiret in morte; sed consororis questu et carnificis iussu ad servandum ordinem adstricta est. Hae quinque virgines die xvii mensis octobris anno MDCCXCIV martyrium fecerunt., Aliae quinque supererant una cum Antistita Maria Clotilde Paillot sorores, videlicet losephina Leroux, Maria Leroux, Francisca Lacroix, Anna Maria Erraux et Maria Cordula Barré. Hae, paucos post dies, idest die vicesimo tertio eiusdem mensis et anni, capite plectendae traduntur carnifici ; et, ne profana manus sacras Deo virgines foedaret, propriis manibus absciderunt comas, nudaruntque colla securi percutienda. A pia Antistita confirmatae ad mortem pro Christo sancte oppetendam ac dulci spe erectae ad exspectatam caelestis Sponsi nuptias convolandi, Ambrosianum hymnum et Litanias Virginis concinentes, ad patibulum processerunt, adstante populo ipsisque tortoribus tantam fortitudinem demirantibus. Divini Salvatoris exemplum sequutae, qui in Calvariae vertice iam Cruci defixus ignovit interfectoribus suis, antequam caput obtruncandum traderent carnifici, illius manus osculari non horruerunt. Brevi interemptae, cum palma victoriae priori sociarum agmini adiunctae sunt. Post pretiosam hanc piarum virginum in conspectu Domini mortem, quae ut ait sanctus Cyprianus: « emit immortalitatem pretio sanguinis et accepit coronam de consummatione virtutis » invaluit in populum fama martyrii. Ursulinarum virginum non minus quam puellarum a Caritate caedes etiam a gravibus rerum gestarum scriptoribus verum ac formale martyrium appellata est, ipsaeque tamquam Christi martyres in odium fidei peremptae haberi coeptae sunt ac recoli. Quare de Beatorum Martyrum honoribus ipsis tribuendis Causa agitari coepta est penes Sacrorum Rituum Congregationem et in Curia Cameracensis Dioecesis, cuius intra fines duplex virginum agmen coronam obtinuerat; processus ordinarii adornati sunt, omnibusque rei momentis mature perpensis, r. m. Pius Pp. X, Decessor Noster, die xxix mensis maii anno MCMVII introductionis Causae decretum obsignavit. Continuo proposita quaestio est de martyrio, martyriique causa, et cum post quadruplicem disceptationem constiterit quindecim harum piarum virginum internecionem apprime evenisse in odium christiani nominis et solam fidem fuisse illius causam, Nos, sollemni decreto, pridie nonas iulias anno MCMXIX edito, de martyrio et causa martyrii venerabilium famularum Dei Mariae Magdalenae Fontaine et trium Sociarum eius, nec non Mariae Glotildis Angelae a sancto Francisco Borgia et decem Sociarum eius constare declaravimus. Illud quidem obtigit ex auspicato, ut hoc decretum declarationis martyrii quatuor Puellarum Caritatis illo ipso die in lucem prodiret, quo aliud promulgabatur decretum de Beatorum caelitum honoribus Instituti Puellarum Caritatis confundatrici, venerabili ancillae Dei Lodovicae de Mariilac tuto tribuendis. Super signis sive miraculis dispensatum est. Cum igitur de martyrio constaret, illud supererai, ut Sacrorum Rituum Cardinales et Consultores rogarentur an, stante approbatione martyrii martyriique causae, nec non dispensatione a signis seu miraculis, tuto procedi posse censerent ad sollemnem earundem servarum Dei Beatificationem. Hoc praestitit Venerabilis Frater Noster Vincentius Cardinalis Vannutelli, Episcopus Ostiensis et Praenestinus, Sacri Conlegii Decanus, Causae Relator, in generalibus Comitiis, coram Nobis in Vaticanis aedibus habitis, die secundo mensis decembris, anni superioris; omnesque tum Reverendissimi Cardinales, tum qui aderant Patres Consultores unanimi consensu « affirmative » responderunt. Nos tamen in tanti momenti re Nostram aperire mentem distulimus, donec a Patre luminum caelestis sapientiae auxilium impetraremus. Quod cum impensis precibus fecissemus, tandem pridie kalendas martias vertentis anni, nempe secunda Dominica Quadragesimae, Eucharistico Sacro rite litato, accitis adstantibusque VV. FF. NN. Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et sancta Rufinae, SS. Rituum Congregationi Praefecto, et Vincentio S. R. E. Cardinali Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino, Sacri Conlegii Decano et Causae Relatore, una cum dilectis filiis Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, nec non Alexandro Verde, eiusdem SS. Rituum Congregationis Secretario, sollemniter ediximus tuto procedi posse ad sollemnem enunciatarum famularum Dei Beatificationem. Quae cum ita sint, Nos precibus etiam permoti tum Missionariorum sancti Vincentii a Paulo et Puellarum a Caritate, tum universae Congregationis Monialium a sancta Ursula, Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium vi, facultatem facimus ut venerabiles ancillae Dei Maria Magdalena Fontaine ac tres Sociae eius, nempe Maria Francisca Lanel, Francisca Fantou et Ioanna Gerard e Congregatione Puellarum Caritatis, nec non Maria Clotildes Angela a sancto Francisco Borgia ac decem ipsius Sociae, videlicet Maria Scholastica a sancto Iacobo, Anna Iosephum, Maria Ursula a sancto Bernardino, Maria Aloisia a sancto Francisco Assisiensi, Maria Laurentina a sancto Stanislao, Maria Augustina a sacro Corde iesu, Maria Natalia a sancto Aloisio, Anna Maria, Maria Francisca et Maria Cordula a sancto Dominico sanctimoniales a sancta Ursula, Beatae in posterum appellentur, earumque corpora et relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur atque imagines radiis decorentur. Insuper eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illis recitetur Officium et Missa de Communi Martyrum iuxta rubricas Missalis et Breviarii Romani. Eiusmodi vero Officii recitationem et Missae celebrationem fieri dumtaxat concedimus, ad beatas Puellas a Caritate quod attinet, in dioecesibus Cameracensi et Atrebatensi itemque in iis ubi ipsae natae sunt, nec non in omnibus templis ac domibus ubique terrarum sitis, quae pertineant ad Missionarios Vincentianos et Puellas a Caritate, atque etiam in locis ubi eaedem virgines sua munera impleant, quod vero ad beatas Moniales a Sancta Ursula, in dioecesi Cameracensi et domibus ac templis Monialium a S. Ursula, ab omnibus fidelibus tam saecularibus, quam regularibus, qui horas canonicas recitare teneantur; et quod ad Missas attinet, a Sacerdotibus confluentibus ad tempia in quibus Beatarum ipsarum festum celebretur. Denique largimur, ut sollemnia Beatificationis earundem famularum Dei peragantur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus, idque fieri concedimus in praedictis dioecesibus et in templis seu oratoriis quae nominavimus, die per Ordinarium designando, intra annum postquam eadem sollemnia in Patriarchali Basilica Vaticana fuerint celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrorum Rituum Congregationis subscripta et Praefecti sigillo munita sint, in disceptationibus etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione kis ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII mensis iunii anno MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 7, pp. 281-287

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana