Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER AMERICAE*

TEMPLUM METROPOLITANUM INSULAE SANCTI DOMINICI, ANNUNTIATIONI BEATAE MARIAE VIRGINIS SACRUM, TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ORNATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter Americae regiones, quae rerum gestarum memoria florent, merito recensetur sancti Dominici insula, quam primam, post eam quam sancti Salvatoris nomine appellavit, Christophorus Columbus detexit et christianae religioni atque humanitati subegit ac peperit. Quo cum clarissimus omnium nauta, ad locum Sancto Cerro postea nuncupatum, appulisset, primus Crucis Sanctae lignum erexit, quasi regionis illius possessionem Christo Redemptori daturas, illudque cum maritimi itineris sociis adora vit; inde etiam, in testimonium incensae erga Beatissimam Virginem pietatis suae, aurum transmisit mundissimum, quo Basilicae Liberianae lacunar obtectum atque ornatum mirifice est. Haud ita multo post, religioni in Dominiciana Insula provehendae ac stabiliendae Romani Pontifices Decessores Nostri consuluerunt, et quidem aptissime; Alexander enim PP. VI, Litteris Apostolicis Piis fidelium die 25 mensis iunii anno 1493 datis, Bernardum Boil, e Franciscanum Ordine, delegit, qui ibi Pontificii Legati munere fungeretur; Iulius II, anno 1504, primam in detectis Americae regionibus, episcopalem sancti Dominici sedem constituit, quam Paulus III anno 1545 ad Metropolitanae dignitatem evexit; denique fel. rec. Decessor Noster Pius PP, VII, pace post Gallicam rerum eversionem restituta, Litteris Apostolicis Divinis praeceptis die 28 mensis novembris anno 1816 datis, iura, privilegia, praerogativas illius Archiepiscopalis Sedis, quam tantis nominibus commendari significabat, restituit atque confirmavit. Neque laudibus sane minoribus extollenda videtur Metropolitana sancti Dominici Ecclesia, Annuntiationi beatae Mariae Virginis dicata, quae, haud multo post detectam insulam invectumque illuc christianum nomen, exaedificari coepta est. Templum enim illud, solidissimi is sectis lapidibus exstructum atque affabre ornatum, singulari opere artificioque perfectum, praestantissimum totius Dominicianae regionis monumentum merito dici potest. Ibidem vero, inter sacras reliquias, illud a Christifidelibus colitur Crucis lignum, quod a Sancto Cerro nuncupari supra diximus; invisere item licet Christophori Columbi sepulcrum, cum traditum a maioribus sit, inlustrem hunc catholici nominis propagatorem corpus suum ea in Ecclesia principe condi voluisse. Insulam autem non modo memoriam incliti viri peculiari veneratione prosequuntur, sed etiam virtutes atque constantem ardentemque eius fidem imitari atque exprimere sic conantur, ut fidei integritate, pietate et Apostolicae Sedis reverentia, veluti transmissa ab eo hereditate, in exemplum ceteris Americae Latinae incolis praefulgeant. Nil igitur mirum si populus Dominicianus Metropolitanam aedem frequentissimus celebret, eo vel magis quod Ordo Canonicorum et reliqui e clero divini cultus splendori animisque fidelium, cum poenitentia expiandis, tum sacra Synaxi et divini verbi praedicatione alendis studiosa voluntate prospiciunt. Quibus de caussis venerabilis frater Adulphus Alexander Nouel, votis quoque totius cleri populique sui obsecundans, a Nobis demisse exposcere non dubitavit, ut metropolitanum archidioecesis suae templum ad Basilicae Minoris dignitatem evehere de apostolica benignitate vellemus. Placuit profecto oblatas Nobis preces peramanter excipere, ut non modo archiepiscopum ipsum voti compotem redderemus, sed etiam Dominicianae genti, Nobis et Apostolicae huic Sedi tam arctis necessitudinis vinculis devinctae, peculiarem exhiberemus paternae benevolentiae in eam Nostrae significationem. Itaque, apostolica auctoritate Nostra, praesentium vi perpetuumque in modum, Metropolitanam Ecclesiam sancti Dominici, Deo in honorem Annuntiationis beatae Mariae Virginis dicatam, Basilicae Minoris titulo ac dignitate honestamus, eidemque omnia privilegia, praerogativas, honores, indulta tribuimus, quae minoribus Almae huius Urbis basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari: sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri, si secus quidquam super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV mensis iunii anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 433-435

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana