Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

TITULUM SANCTI*

ECCLESIA SANCTAE MARIAE ANGELORUM IN URBE
AD BASILICAM MINOREM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Titulum sancti Cyriaci in Thermis, fidei christianorum tempore Diocletiani imperatoris perinsigne monumentum, inde ab anno 1091 Carthusianis commissum, proximam aedem in Thermis incolentibus, iamque saeculo xvi dirutum, Decessor Noster Pius PP. IV in novum transtulit templum, quod in honorem sanctae Mariae Angelorum, Michaele Angelo Buonarroti architecto, aptatum est intra muros antiqui aedificii iam ad balneas constituti. Quod autem nova sacra aedes in profano eo loco constituta sit, videtur sollertissimo studio deberi cuiusdam Antonii Del Duca, pii sacerdotis e dioecesi Cephaludensi Romae commorantis, qui simulacrum quoque beatae Mariae Virginis Angelorum inibi publicae Romanorum venerationi -proposuit. Quod quidem simulacrum die 27 elapsi mensis iunii, hoc anno, aureo diademate Ordo Canonicorum sacrosanctae Nostrae Basilicae Vaticanae pro instituto suo sollemniter decoravit. Constat vero iam inde a saeculo XVI Christifideles ad hoc beatissimae Virginis simulacrum venerandum confluere consuevisse; at magis magisque sacra aedes, post quam recentiore tempore inibi paroecia auctoritate apostolica fuit erecta, a fidelibus Urbis celebratur, qui publice religionem suam et incensarli erga Virginem pietatem testificantur. Cum autem dilectus filius Ioseph Giovanelli, cubicularius honoris Noster, ecclesiae sanctae Mariae Angelorum hodiernus curio, ut ipsius templi decus provehatur, supplicibus precibus, suffragio fultis venerabilis fratris Nostri Basilii S. R. E. Cardinalis Pompilj, episcopi Veliterni, in hac alma Urbe Nostra Vicarii in spiritualibus generalis, Nos rogaverit, ut eidem sacrae aedi dignitatem, titulum et privilegia Basilicae Minoris concedere dignemur, Nos votis hisce annuendum ultro libenterque censemus. Quapropter, ut fidelibus Urbis stimulos ad beatam Virginem Angelorum impensius colendam addamus et inlustre templum novae dignitatis ornamento augeamus, conlatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, praesentium tenore perpetuumque in modum, enunciatum templum, beatae Mariae Virgini Angelorum dicatum in hac alma Urbe Nostra, dignitate ac titulo Basilicae Minoris honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis, privilegiis, indultis, quae ceteris Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xx mensis iulii MCMXX, .Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 435-436

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana