Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

TOT INTER*

CATHEDRALIS AEDES LBONENSIS DEIPARAE « MATRI LUMINUM » SACRA,
IN REPUBLICA MEXICANA, TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS AUGETUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tot inter celeberrima templa, quae in honorem Deiparae Virginis exstructa sunt ubique terrarum, iure adnumeramus praeclaram, tum maiorum memoria, tum populi frequentia, tum denique multis Romanorum Pontificum testimoniis, aedem cathedralem dioecesis Leonensis in Mexicana Republica. Ibi enim, duobus fere abhinc saeculis, pie colitur vetus Deiparae imago, cui titulus a Matre luminum. Ad quam affertur ex omni Mexicana provincia convenire consuevisse Christifideles quasi ad lumen salutis, sive impétrateos eius opem, sive de susceptis donis gratiam reddituros. Quare et iconem veterem et sacrum ei templum Romani Pontifices Antecessores Nostri claris iam testimoniis pietatis suae honestarunt. Nam, ut praecipua repetamus, Pius PP. IX, per Litteras Apostolicas die 12 septembris anno 1872 datas, primariam dioecesis Patronam Deiparam Virginem eo titulo constituit; Leo XIII, per similes Litteras die 20 martii anni 1901 Piscatoris annulo obsignatas, aurea corona eius imaginem praecingendam curavit; Pius X, denique, additionem historicam ad sextam divini Officii lectionem concessit, die sacro eidem Matri luminum perlegendam. Nihil igitur mirum si tam altis stimulis pietas fidelium, iamdiu virens, ita excitata auctaque sit, ut hodiernus Leonensium Antistes facile censuerit postulandum a Nobis novum pro templo suo Cathedrali decus, titulum nempe Basilicae Minoris, qui et in novam Virginis gloriam et in ampliorem populi utilitatem provide cederet. Nos vero, cui nihil est antiquius quam ut Mariae cultum foveamus ubique terrarum, nihilque -videtur utilius quam in tantis saeculi tenebris ad Matrem Luminum errantes oves reducere, oblatis precibus libenti animo adnuimus. Quare, conlatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R E. Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, enunciatum templum in dioecesi ista Leonensi in Mexicana Republica, Mariae Deiparae sub titulo Matris luminum dicatum, dignitate ac titulo -Basilicae Minoris honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis, privilegiis, indultis quae Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque integros effectus iugiter sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinet nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ad definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die V augusti MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 437-438

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana