Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD NOBIS*

FACULTAS FIT PONTIFICIO INSTITUTO ORIENTALI DOCTORALES
LAUREAS CONFERENDI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Nobis in condendo Pontificio Instituto Orientali proposueramus, ut, quantum in Nobis erat, antiquo catholicarum Orientis regionum decori restituendo consuleremus, id feliciter iam nunc evenire, ex iis quae, dilectus filius Ildephonsus Schuster, Abbas et Ordinarius S. Pauli extra Moenia, Praeses Pontificii Instituti Orientalis, nuper ad Nos attulit, permagna sane cum iucunditate comperimus ; placuit enim accipere, plures iam ex utroque clero discipulos curriculum studiorum, quod, Litteris die xv mensis octobris anni MCMXVII datis, constituimus, uberrimo cum fructu exegisse. Opportunum igitur videtur, rem tam prospere, Deo dante, inceptam sic provehi, ut maiora in Acta Benedicti PP. XV 441 dies incrementa capiat et copiosiores afferat utilitates, quibus in primis catholicae Ecclesiae Orientalis Patriarchae atque sacrorum Antistites merito delectentur, qui Instituti ipsius exordia et coram et scriptis Nobis sunt gratulati. Itaque ut piam alumnos inter aemulationem alamus honestumque laboris certamen promoveamus, utque simul doctores variis disciplinis in Instituto tradendis probe noverint quanti eorum peritiam diligentemque operam faciamus, re accurate perpensa conlatisque consiliis cum dilecto filio Nostro Nicolao S. R. E. Diacono Cardinali Marini, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali secretario, apostolica auctoritate Nostra, harum Litterarum vi, Pontificio Instituto Orientali concedimus in perpetuum, ut, perinde atque aliae studiorum Universitates vel Academiae in Urbe exsistentes, doctorales laureas, in ecclesiasticis dumtaxat disciplinis quae ad Orientales christianas gentes attinent, conferre possit ac valeat alumnis ex utroque clero, cum latino tum orientali, qui eiusdem Instituti scholas, secundum leges et statuta ipsius propria ac per nos probata, biennium celebraverint et, facto scientiae suae periculo, cum voce tum scriptis, coram academico doctorum coetu, maiorem suffragiorum numerum retulerint. Praesentes vero Litteras, quibus Nobis videmur utiliter Instituti ipsius incremento consuluisse, decernimus firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinet, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXV mensis septembris MCMXX, Pontificatus Nostri anno septimo.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 440-441

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana