Index   Back Top Print


BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DIVINA DISPONENTE*

BEATA IOANNA DE ARC, VIRGO,
IN SANCTORUM CAELITUM ALBUM REFERTUR

 

Divina disponente clementia, post longum temporis spatium, dum immane bellum tot mala gignebat, novum iustitiae et misericordiae Dei praebuerunt signum illa miracula, quae ad intercessionem Aurelianensis Puellae patrata, coram hominibus definitive sanciehant eius innocentiam, fidem, sanctitatem et obedientiam mandatis Dei, ad quae observanda omnia sustinuit usque ad diram et iniustam mortem. Peropportunum igitur factum est ut Ioanna de Arc inter Sanctorum numerum hodie adscriberetur, ut ab eius exemplo omnes Christifideles discant sanctam et piam esse obedientiam Dei mandatis et ab ea impetrent gratiam ad suos cives convertendos ut caelestem vitam consequantur.

Die sexta februarii, anno a reparata salute millesimo quadringentesimo duodecimo, in oppido Domrémy, in Lotharingia, Iohanna a Iacobo de Arc et Isabella Romé, piis ac fidelibus catholicis agricolis, ortum habuit. A prima iuventute, ex materna cura, pia et recta fuit, timens Deum, in fide sufficienter instructa, simplicis ac dulcis conversationis studiosissima. In paterna domo cum commoraretur, ope manuum suarum parentibus auxilium suppeditabat: linum et lanam nere consueverat et aliquoties cum patre ad arandum se conferre atque ad pecudes custodire.

Non tantum officia erga parentes, sed etiam ea, religionem ac pietatem spectantia, exactissime adimplebat, ita ut omnium admirationem sibi conciliaret, et parochus oppidi se numquam meliorem illa vidisse nec in sua parochia habuisse asserere posset. Divina sacramenta saepissime suscipere, praescripta ieiunia servare, ecclesiam continue frequentare, sacrosancto missae sacrificio quotidie interesse, ante Iesu, e Cruce pendentis, ac tseatissimae Virginis imagines ferventissimas preces effundere Ioanna in more semper habuit. Diebus festis, dum aliae puellae animum relaxabant et choreis indulgebant, ipsa ecclesiam adibat, ferens candelas, quas sanctissimae Virgini offerebat et propter singularem devotionem erga Eam, ad solitariam Ecclesiam B. M. V. de Bermont peregrinationem suscipiebat. Tanto insuper amore erga Deum et cultum eidem debitum efferebatur, ut sub vespero, etiam cum in agris esset, vix audita ecclesiae campana, flexis genibus, mentem suam ad Deum elevaret.

Charitate erga proximum enituit : aegrotos enim solabatur et libenter eleemosynas dabat, pauperes hospitio excipiebat, quibus, libentissiule lectulum suum destinabat, ipsa lumi recumbens. Huiusmodi virtutes in puella, aetatem duodeciin circiter annorum agente, adeo mirandas Deus gloria et honore cumulavit, eidemque consilia sua nonnullis supernis visionibus revelare coepit, quemadmodum infinita sua sapientia cum aliis sanctis virginibus saepius egisse compertum est. Ioanna, tres ac decem annos nata, in horto patris sui e latere ecclesiae, hora meridiana, quamdam vocem audivit, magnumque splendorem aspexit. Tunc metu perculsa fuit, sed cum tertia vice eam audivisset, Angeli Dei vocem esse cognovit. In his primis apparitionibus Angelus divinam missionem Ioannae non significavit, sed tantum eidem suasit ut pietatem excoleret et ecclesiam frequentaret: Ioanna vero, rerum caelestium gaudio affecta, virginitatem suam Deo vovit.

Tandem Archangelus Michaël se ei revelavit, eidemque praecepit, ut, paterna domo discedens, apud Regem se conferret ad eum adiuvandum, reposito quocumque timore, quia sancta Catharina et cancta Margarita opem ei praestiturae. Humilis puella respondit se pauperem filiam esse, equitandi ac rerum bellicarum penitus nesciam ; tanta vero fuit eius fides atque obedientia ut, parentibus relictis, in pagum Burey-le-petit apud patruum suum Durandum Laocardum se contulerit, ab eo petens ut se conducere vellet in Vallem Colorum (Vaucouleurs) apud ducem Robertum de Baudricourt, cui significare volebat, se in Galliam ire in occursum Delphini, ut coronaretur.

Admiratione plenus annuit patruus et, die decima tertia mali, anno millesimo quadringentesimo vigesimo octavo, Ioannam in Vallis Colorem duxit ut cum duce de Baudricourt loqueretur. Sed iste fidem puellae dictis non praebuit, imo ipsi patruo significavit ut illam ad patrem suum reduceret et ei alapas daret. Ioanna rediit in paternam domum et pristinis laboribus incubuit, firma tamen fiducia se quamprimum ad Regem accessuram. Revera, non multo post, Deo disponente, Ioannae patruus in pagum Domrémy se contulit et a parentibus Ioannam obtinuit, praetextu scilicet ut uxori suae esset adiumento, deinde autem iterum Vallem Colorum petiit et Ioannam piae familiae Le Royer concredidit.

Ioanna interea missionem suam aperte manifestabat, dicens oportere quod Delphinum adiret, quia Dominus suus, Rex caeli, hoc volebat. Dux Robertus de Baudricourt spiritum Ioannae, quae tandem ad eum fuerat adducta, probare volens, iussit ut parochus eam adiuraret; quod ipsa praestitit, sed postea de hac adiuratione conquesta est. Robertus fortasse adhuc dubitabat, sed civium ardori cedere debuit. loanna, impetrata venia a parentibus, quibus significavit sibi divinae voluntati obediendum esse, die decima tertia februarii, anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono, virilibus vestibus induta, et in equum conscendens una cum nonnullis equitibus, quibus ipse dux Robertus Ioannam concrediderat, iter versus Regem aggreditur. Post undecim dies, inter plures difficultates, metu Anglorum et Burgundiorum, prodigiose pervenit in civitatem Cainonis (Chinon), apud Regem, ubi alia nec levia obstacula pati debuit.

Nonnulli enim ex consiliariis Regis nullam ei adhibendam esse fidem asserebant, sed paucis elapsis diebus, cum Rex cognovisset a Roberto duce, loannam prodigiose inter hostes multa flumina ad vadum transivisse, ut ad eum perduceretur, detnum puellae audientiam concessit. Ioanna, quum Rex aliquantulum ab aliorum conspectu recessisset, eidem exhibuit reverentiam et caelestem missionem a caelorum Rege sibi commissam manifestavit, asserens, ipsum in Rhemensi civitate fore consecrandum atque coronandum, Regis caelorum, qui est Rex Galliae, vices gesturum. Post varias interrogationes, Rex adstantibus dixit Ioannam aliqua secreta, Deo tantum nota, sibi revelasse, quare multum de ea confidebat. Sed in re tanti momenti voluit ab ecclesiasticis viris consilium exquirere et Puellam Pictavium misit ut ab insignibus Universitatis doctoribus examinaretur. Post tres hebdomadas doctores se nihil in Ioanna catholicae fidei contrarium invenisse Regi retulerunt, qui iussit ut Puella homines sibi addictos haberet et eleemosynarium fratrem Ioannem Pasquerel, ex Ordine Eremitarum sancti Augustini, quique ipsam semper est secutus.

Equus et arma tradita ei fuerunt, sed Ioanna vetustum gladium maluit, quinque crucibus ornatum, quem in tempio sanctae Catharinae de Fierbois inveniri indicavit, uti reapse repertus fuit: voluit autem vexillum cum Redemptoris imagine, quod secum continue ferebat. Et interrogata quare vexillum ferret, respondit se volle uti ense suo nec quempiam interficere volle. Circa finem mensis aprilis eiusdem anni in Blesensem civitatem se contulit, ubi exercitus duodecim fere millium militum fuerat collectus et qui pro Aurelianensi urbe, ab Anglis obsessa comtneatus comparaverat.

Prima Ioannae sollicitudo fuit ut in exercitu boni mores servarentur, quare malae vitae foeminas expelli iussit et blasphematores severe redarguit. Insuper alterum vexillum voluit cum Christi imagine ad presbyteros congregandos, quod praefatus eleemosynarius confecerat ut elle quotidie, mane et vespere, simul cum Ioanna antiphona et hymnos de Beata Maria Virgine decantarent. Et antequam Aurelianensem civitatem adiret, presbyteros omnes, qui armatos antecedebant, cum illo vexillo congregari iussit.

Puella missionem suam voluit pacis signo affermare et ad hoc supremo anglici exercitus duci Talbot epistolam misit, in qua significabat, si Angli de obsidione recedere et ad regnutn suum remeare noluissent, se illos ita aggressuram ut omnino recedere cogerentur. Angli vero respondentes Puellam iniuriis affecerunt, quas ipsa invicto animo pertulit. Sed praedictionem comprobavit eventus; nani, ut ex historicis documentis, omnibus notis, constat, Ioanna per opus mirabile et viribus humanis impar, Deo iubente, civitatem Aurelianensem ab Anglorum obsidione exemit.

Omnes exinde putarunt Puellam a Deo missam esse et Aurelianenses cives aiebant, si Ioanna non advenisset ex parte Dei in eorum auxilium, civitatem sub ditione et potestate adversariorum obsidentium redactum iri. Tanto gaudio omnium civium Aureliam ingressa, tamquam Angelus Dei, recepta et salutata fuit.

Ioanna vero, ante omnia, maiorem ecclesiam adivit, ut grati animi sensus ac debitam Deo creatori suo reverentiam exhiberet, et omnes hortata est ut spem in Domino pienissime collocarent.

Post peculiaria Puellae gesta Aureliae patrata et alia gloriosa eius fatta, quae secuta sunt con tra Anglos in castris atque in diversis civitatibus, post tot victorias, Principes e regia stirpe ac Duces volebant quod rex non Rhemos, sed ad Normanniam proficisceretur; Ioanna vero contra semper opinata est quod Rhemos ire oporteret, ut Rex ibidem coronaretur et consecraretur, atque ita hostium potentia semper deficeret. Tandem ad eius opinionem omnes accesserunt et Rex civitatem Rhemensem adivit, ubi plenam reperiit obedientiam et in antiqua civitatis ecclesia solemnibus caeremoniis fuit sacro oleo inunctus et regio diademate coronatus. Puella cum consecratum Regem aspexisset, coram eo genua flexit et lacrimarum vim profudit ob adimpletam Dei voluntatem.

Post regis consecrationem, licet Puellae consilia, quae felicem certe t exitum habuerant, non a Rege et ab eius aulicis exorta essent, alia

tamen gloriosa gesta ab ipsa patrata sunt, praesertim in civitate S. Petri Monasterii (Saint-Pierre-le-Monstier) ac in Latiniaca urbe (Lagny), ubi mortuum infantem, nondum baptizatum, resuscitavit, ut, in sacro fonte regeneratus, gratiae vitam consequeretur.

Quum vero Ioa.nna Meloduni esset aprili mense, anno millesimo quadringentesimo trigesimo, suam captivitatem ante festum S. Ioannis ii Baptistae ex suprema revelatione intellexit, quin sciret diem et horam. At suae missioni fidelis et Regi obsequentissima, Compendii urbem, a Burgundiae duce et ab Anglis obsidione cinctam, strenue defendit. Quadam vero die, in ecclesiae dictae urbis Missa audita et Eucharistica dape refecta, adstantibus praedixit se quamprimum proditam, morti tradita tum iri, ideoque omnes pro se Deum exorarent. Revera, die vigesima quarta maii, quum ah urbe egressa esset, ut hostes exploraret, et ab iis reietta, in urbem iterum ingredi vellet, Gulielmus Flavy, illius gubernator, quin Puellam suo praesidio adiuvaret et in urbem reciperet, portas clausit, ita ut a Burgundiorum exercitu circumdata cum paucis capta.

Maximam in Anglorum animos laetitiam infudit Ioannae captivitas et Puellam a Burgundiorum manibus auferre et in propriam potestatem habere cupierunt. Quo facilius hoc ipsis ex sententia cederet, in primis tul ex parte Vicarii Generalis Inquisitionis et Universitatis Parisiensis exoratus est Burgundiae dux ut Puellam, tamquam haereticam, ecclesiasticae iustitiae remitteret. Cum vero ille nullum dedisset responsum, Anglus Regens dux de Bedfort ad Petrum Cauchon, Episcopum Bellovacensem, recurrit, qui Anglorum partibus studiosissime favebat. Hic, die decima quarta mensis iulii, ad Burgundiae ducem se contulit, aiens Puellam in territorio suae dioecesis captare esse ideoque, cum de fidei materia ageretur, ipse legitimus iudex erat. Ingentem autem pecuniae vim, decem nempe millia aureorum francorum, ei obtulit. Burgundiae dux annuit et Ioanna Anglis vendita est, qui, die vigesima quarta octobris eiusdem anni, hoc pretium ex tributis, Normandiae civibus impositis, persolverunt.

Interim Puella, divinae Providentiae confidens, viva spe erigebatur ut eius captivitas haud impediret quominus Dei opera feliciter compleretur. Tranquillo hinc animo, antequam Anglis venderetur, quatuor circiter menses in castro de Beaulieu commorata est, deinde in castrum de Beaurevoir missa: cognovit tune Anglis venditam esse et cum audisset Compendii urbem quamprimum evertendam, e custodia effugere periclitata est, sed perperam. Consolabatur tamen quum supernae voces ei praedixissent civitatis Compendii liberationem ante festum sancti Martini; quod eventus omnino comprobavit. Postmodum vero in castrum de Crotoy ducta est, ubi, mense novembris, a Burgundiae duce Anglis tradita est. Dum in iis castris commorabatur, omnes eius religionem ac pietatem admirati sunt. Tandem, mense decembris, ab Anglis translata est in castrum Rothomagense, ubi contra eam iniquus processus est. inceptus.

Angli loannam capitali odio prosequebantur ac illius mortem omnino sitiebant, quia in auxilium Franciae Regis christianissimi venerat et propter victorias per eam obtentas illam maxime timebant; et cum scivissent in Gallia Puellam reputatam esse velut a Deo missam, ipsam, tamquam sagam, igni tradere conati sunt. lam Paulo ante Parisiis pauperem foeminam igni ipsi damnaverant, quia tantum dixerat Puellam sanctam esse et Dei mandato egisse. Cum processus autem ad infamiam Regis Franciae etiani tenderet, Angli omnem curam adhibuerunt ut etiam Ioanna infamia notaretur et tamquam haeretica condemnaretur, ab initio mortem Puellae decernentes. Henricus VI, Anglorum Rex, die tertia ianuarii anni millesimi quadringentesimi trigesimi primi, iudicibus scripsit, quod si forte ex processu Ioanna damnata non fuisset uti haeretica et saga, ipse ius sibi reservabat eam retinendi. Iudices vero, pro sua tutela, defensionis litteras a Rege Angliae postularunt et obtinuerunt.

Omnes coaevi textes examinati candide deposuerunt processum constructum esse « per motum et impressiones Anglicanorum » qui: semper sub sua custodia Ioannam detinuerunt neque in carceribus ecclesiasticis eam detineri permiserunt. Quidam historicus, fere coaevus, scripsit ab hoc processu initium duxisse Puellae passionem. Oculares autem testes retulerunt ipsam fuisse in carcere, in compedibus ferreis, et in ferrea cavea inclusam collo, manibus et pedibus ligatis: custodes eius carceris nequissimi homines erant, impudici et omni vitiorum labe coinquinati.

Et, iuxta non paucos testes, hic processus, qui quatuor menses perduravit non modo iniquus, sed etiam mancus et nullus fuit. Eodem tempore prorsus admirabilis fuit Puellae agendi ratio: ipsa, quae nondum vigesimum annum suae aetatis attigerat, adeo tranquilla mente consistebat et iudicum interrogationibus tanta prudentia respondebat, ut eam omnes mirabundi suspicerent. Testes autem quoad eius religionem ac pietatem in hoc tempore deposuerunt ipsam instanter exorasse ut Missam audire posset, praesertim festis diebus, atque sanctissimam Eucharistiam recipere, atque valde conqueri quia spiritualia haec emolumenta sibi denegarentur.

Durante eodem processu, cum Puella aegrotasset, Angli maximo perculsi sunt timore, quod ipsa naturali morte occumbere posset, unde plures medici ad eam missi sunt, quorum unus, inter alia, refert: « Rex « eam magno pretio emerat, nec volebat quod obiret nisi cum iustitia, « et quod esset combusta ». Sanitati restituta, sed non adhuc valetudine confirmata, sine mora continuatus fuit processus.

Ioanna in suis responsionibus iterum iterumque declarabat se velle Catholicae Romanae Ecclesiae iudicio omnino submitti, sed iudices eidem insinuabant ut se submittere ipsis deberet, tamquam Ecclesiae repraesentantibus. Interrogata an vellet se submittere Domino Papae respondit quod sic, sed nolebat se submittere illis praesentibus iudicibus, cum essent eius inimici capitales. Haec responsio, quam ipsi iudices praeviderant, fundamentum fuit accusationis, cum calumniose significassent Ioannam nolle Ecclesiae se submittere.

Aliud autem accusationis caput iudicibus praebuerunt visiones eius ac revelationes, quas a maligno spiritu profectas ipsi asserebant, ac praecipue viriles illae vestes, quas loanna ex divino praecepto adhibuisse dixerat. Hae accusationes in duodecim articulos redactae fuerunt et nonnulli praesertim Parisiensis Universitatis, maxime Puellae infensi, quamvis processus ignari, opinionem contra Ioannam emiserunt; non deerant vero alii in Gallia, qui eam strenue tuebantur: plures imo orationes pro eius liberatione id temporis elucubratae sunt. Ceterum adeo perspecta erat huius processus nullitas atque malitia ut, cum in Rothomagensem urbem venisset e Normandia celeberrimus sacerdos Ioannes Lohier, Decanus Romanae Rotae Auditorum, sollicitatus ut opinionem suam circa Puellae processum pronuntiaret, praesente Episcopo, nullum esse pluribus ex causis asseruerit. In posteruin et alii doctissimi viri, ecclesiastica etiam dignitate praestantes, processus iniustitiam atque nullitatem perspicue ostenderunt, et veritatis amore atque honoris causa memorare volumus Cardinalem Eliam de Bourdeille, Episcopum Petrocoricensem, Ioannem Gerson, Theodorum de Lellis, Sacrae Romanae Rotae Auditorem, Pontanum, Sacri Consistorii Advocatum et alios gravissimos iurisconsultos.

Puellae usque ad finem processus, et etiam coram tortore, suas visiones ac revelationes numquam revocare voluit, quamvis omnem artem iudices adhibuissent, ut ipsa illas tamquam falsas reiiceret. Revera magni interat Anglorum ut, priusquam condemnaretur, ipsamet suas visiones ac revelationes falsas atque mendaces fateretur, nani opinio populi de missione a Deo rgcepta semper mansisset, si ipsa in suis affrrmationibus perstitisset. Quare iudices, ad exoptatum finem consequendum, experti sunt aspectum populi et carnificis, ut extremum remedium. Et die vigesima quarta maii eiusdem anni millesimi quadringentesimi trigesimi primi, Ioanna in plateam sepulcreti Sancti Audoeni (de Saint-Ouen) ducta fuit, ubi in spectaculo, ad hoc eretto, adstabat Episcopus una cum Cardinali de Winchester, iudicibus, doctoribus et plurimis aliis. Puella collocata fuit in quodam pulpito coram omnibus, videns quoque carnificem, qui cum quadriga erat in vico, expectans quod Ioannae corpus comburendum declararetur.

Sed antea Nicolaus Loyseleur, qui Puellam callide prodibat, ei dixit periculum mortis evitaturam esse, si perfecisset quae ordinabantur. Magister Guilelmus Erard concionem habuit et contra Regem Galliae, inter alia, llaec protulit: « O Regnum Franciae reputatum es et vocatum christianissimum Regesque et Principes tui christianissimi: nunc « vero per te, loanna, et Rex tuus qui se dicit Regem Franciae, tibi adhaerendo et dictis tuis credendo, effectus est haereticus et schismaticus ». Puella, pro sua humilitate, nihil de se dixit, sed Regem tamquam bonum christianunl defendere voluit; magister praefatus silentium imposuit Ioannae et concionem absolvit. Sed Puella se nihil mali fecisse et credere in duodecim fidei articulos, et in decem decalogi praecepta, atque velie credere omnia quae sancta Dei Ecclesia credit firmiter asseruit: Episcopus tamen Ioannae significavit Ordinarios esse in sua dioecesi iudices, ac proinde ipsam debere iisdem se subiicere.

Magister Erard interea abiurationis schedulam Puellae ostendit ut eam signaret, sed loanna declaravit: « Videatur ipsa schedula per clericos et Ecclesiam in quorum manus ponenda sum, et si mihi consilium dederint eam signandi et agendi, quae mihi dicuntur, libenter id faciam ». Cui magister Erard respondit: « Facias nunc, alioquin dies tuos hodie per inem absolves ». Eodem tempore incepit lectio sententiae condemnatoriae. loanna, viribus delassata, minis deterrita, stupefacta ex tot consiliis atque exhortationibus, cedere coacta est, se referens conscientiis iudicantium. Tune lecta ei est parva abiurationis schedula, qua eidem iniungebatur ne virilem sumeret habitum, ne arma ferret et alia huius generis. Si plura scripta essent, praesertim de Puellae visionibus et revelationibus, iudices timebant ne eius conscientia a proposito descisceret. Sed in locum schedulae quae, teste Ioanne Massieu, aliisque ibi praesentibus, octo circiter lineas et non amplius continebat, in processu alia et longior inserta est.

Ceterum, cum Ioanna scribere nesciret, traditae sibi schedulae per modum derisionis quoddam rotundum signum cum cruce delineavit. Postea ipsa a Promotore requisivit an in manus Ecclesiae poneretur, uti sibi promissum fuerat; sed e cont.ra ad carceres perpetuos in ipso castro Rothomagensi, sub eadem Anglorum custodia, damnata est. M.agnus tunc accidit adstantium tumultus et multi lapides proiecti sunt.

Post meridiem feriae quintae, scilicet vigesimae quartae diei mensis Maii, cum Puella, muliebri habitu induta, in eumdem carcerem rediisset, multa ab Anglis pati debuit, qui eam pluribus vexationibus affecerunt, et adeo irati erant, etiam cum iudicibus, ut post tres dies, cum nonnulli ex iis ad invisendam Ioannam in castrum accessissent, nudatis gladiis, violenter ab illis reiecti sint.

Puella iterum virilem habitum sumpsit, ut melius virginitati suae consuleret; nam a custodibus et etiam a viro magnae auctoritatis de violentia tentata fuit: et iudicibus interrogantibus, qua de causa rursum habitum virilem sumpsisset, respondit id fecisse ad suae pudicitiae defensionem. Interrogata autem an alias visiones habuisset, Ioanna candide respondit a supernis vocibus fuisse reprehensam propter abiurationem, quam tamen vi et metu se emisisse declaravit, quin eam intellexisset. Denique interrogata an muliebrem habitum reciperet, sese paratam esse respondit, dummodo ipsa in loco tuto poneretur.

Die vigesima nona maii, iudices congregati sunt et Puellae mors, uti relapsae, decreta fuit. Subsequenti die, summo mane, duo sacerdotes ab Episcopo missi sunt in carcerem loannae ut eam ad mortem pararent. Misera puella audiens se esse comburendam, fiere coepit propter hominum malitiam, qui eius incorruptum corpus igni tradebant. Fractum tamen moerore animum statim erexit, omnem in Deo spem fiduciamque reponens. Suscepto Poenitentiae sacramento, sanctissimam Eucharistiain ipsamet efflagitavit, et deinde ducta est, octingentis circiter Anglis militibus c.ircumdata, in plateam veteris mercatus et super eius caput in quadam charta scriptum erat: « Haeretica, saga, apostata, relapsa ». In suo itinere, in pias lacrimas effusa, animam suam tam devote Deo et Sanctis commendabat ut audientes ad fletum provocaret.

Aderant in platea tria spectacula, duo pro iudicibus et praelatis, alterum, ubi ligna parata erant ad loannam comburendam. Cum ipsa in plateam pervenisset, longa subucula induta, uti petierat, coram magna populi multitudine sermonem magistri Nicolai Midi audivit; quo absoluto, ille dixit Puellae: « Vade in pace, Ecclesia in manu saeculari te dimittit ». Nonnulli ex adsessoribus iuste petebant ut iterum abiurationis formula eidem perlegeretur; ast perperam, cum e contra condemnationis sententia illico lata est absque ulla sententia iudicis saecularis, nam, magno impetu per Anglos armatos capta, ad supplicium adducta est. Puella, flexis genibus, preces suas ad Deum iterabat; veniam ab omnibus petiit et sacerdotes rogavit ut singuli unam Missam pro eius anima celebrarent. Parvam crucem efflagitavit, quam quidam Anglus, ibi exstans, ex quodam baculo confecit et quam devotissime deosculata in suo sinu collocavit. Adhuc tamen crucem Ecclesiae haberi voluit et obtinuit. Deinde adstantibus valedicens, per tortorem ducta est ad ascendendum lignorum cumulum, quae ad modum ambonis parata erant ad eam comburendam et quibus tortor ignem inferius apposuit.

Suprema hac hora bene intellexit Puella praedictionem suae liberationis, quam a supernis vocibus audiverat: « Omnia libenter sustine: ne sollicita sis et turberis erga martyrium: regnum Paradisi ingredieris ». Dilucide perspexit mortem ad suam missionem attinere et non tantum sanctissimae Virgini Mariae, sed. beato Michaëli Archangelo, beatae Catharinae et omnibus Sanctis sese enixe commendans usque ad extremum vitae terminum se omnia ex praecepto Dei egisse confessa est. Oravit confessarium ut crucem Domini extolleret ut eam videre posset; quod ipse fecit; et Ioanna illam amplexando et, lacrimarum vim simul profundens, devotissime deosculabatur, usquedum denique inter flammas sanctissimum tesu nomen continuo proferens supremum emisit spiritum.

Sancta Puellae mors adeo omnium admirationem concitavit, ut etiam eius inimici valde deterriti fuerint, et ipse carnifex fassus sit Ioannam tyrannice ad mortem damnatatn esse et valde pro se timere, quia sanctam mulierem combusserat. Et prodigia statim sequuta sunt. A multis enim ibi adstantibus visum fuit notnen Iesu, inscriptum in fiamma ignis a quo comburebatur et quidam Anglus, qui, infensissimus Puellae, dixerat se torrim in eius rogo ponere velle, illius mortem aspiciens, stupefactus et immobilis permansit et postea declaravit columbam inter flammas evolantem vidisse. Illaesum quoque et sanguine plenum mansit cor Puellae, quod ipse carnifex etiam confirmavit. Angli vero voluerunt ut illud cum Ioannae cineribus in Sequanam flumen proiiceretur, ne populus ipsius reliquias possidere posset. Poenae a Deo, innocentiae et iustitiae vindice, tyrannis infiictae denique fuerunt; nani omnes de martyrio Ioannae culpabiles turpissimam mortem obierunt; dum, uti Puella praedixerat, Angli a Parisiensi urbe, deinde etiam a Normandia, ab Aquitania atque a tota Gallia depulsi fuerunt.

Sedatis in Gallia perturbationibus, cum Carolus septimus in Rothomagensem urbem ingressus esset, inquisitionem de processu Puellae decrevit, dum mater et duo fratres Puellae supplicem hac de re libellum Sanctae Sedi porrexerunt, quem Cardinalis ipse Legatus Guilelmus d'Estonteville Callisto tertio, Pontifici Maximo, obtulit et. die undecima iunii anni millesimi quadringentesimi quinquagesimi quinti benignum rescriptum obtinuit, quo tres apostolicos iudices, Rhemensem nempe Archiepiscopum, Iuvenalem de Ursiniis, Parisiensem Episcopum, Guilelmum Chartier, et Constantiensem Episcopum, Richardum de Longueil, institui decrevit.

In patria Ioannae, pariterque Aureliae, Parisiis ac in Rothomagensi civitate iudiciales inquisitiones peractae sunt et sub religionis iuramento centum ac viginti tres testes, cuiusvis aetatis et conditionis, examini subiecti sunt, denique, die septima iulii subsequentis anni millesimi quadringentesimi quinquagesimi sexti, iudices rehabilitationis sententiam pronunciarunt, qua Puellae innocentia et nullitas condemnationis processus tamquam dolosi atque malitiosi declaratur, pariterque abiuratio, uti falsa, subdola ac nulla, recognoscitur.

Praeclarissimae huius Ancillae Dei virtutes quibus, quoad vixit, se iugiter exercuit, necnon superna dona, quibus a Deo fuit insignita, maximam sanctitatis famam eidem compararunt, sed haec omnia, brevitatis amore, praetermittere opportunum est.

Coaevis ex historieis scriptoribus, qui loannae sanctitatem et eius missionem divinitus acceptam summis laudibus extulerunt, recensere volumus praefatum clarissimum Ioannem Gerson, qui agens de Puellae gestis, anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono, scripsit: « A Domino factum est istud »; divum Antoninum, qui in suis historiis Puellam « spiritu Dei ductam » existimabat, et Pium Secundum, Pontificem Maximum, scribentem: « Puella sexdecim annos nata nomine Ioanna, pauperibus agricolis filia, in agro Tullensi, divino affiata spiritu, sicut res eius gestae demonstrant ... quam veluti divinum aliquod numen intuebantur ... Iudices ubi Puellam viri habitum recepisse cognoverunt, tamquam relapsam igni damnarunt. Cineres eius, ne honori aliquando essent, in Sequanam fluvium proiecere. Sic Ioanna obiit mirabilis et stupenda virgo ».

Ingens sanctitatis opinio, quam Ancillae Dei virlutes ac superna dona et charismata, dum in humanis erat, apud omnes eidem conciliaverant, illustrior post eius mortem in dies evasit atque adeo percrebuit, ut illud Scripturae effatum iure meritoque ipsi queat aptari: Non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius enunciabit Ecclesia (Ex Libro Ecclesiastici cap. XXXIX, 13-14).

Nec minus sanctitatis famae huius Ancillae Dei argumentum constituunt honores, qui semper eidem redditi sunt atque redduntur. Ab anno enim millesimo quadringentesima vigesimo nono usque ad hodierna tempora, Aurelianensis civitas die eius liberationis, idest octava mensis mali, soletnne festum agit et post sacrum, in Cathedrali Ecclesia, panegyrica oratio in Puellae lionorem recitatur et postea pia fit supplicatio, concurrentibus Episcopo, Capitulo et Clero duodecim Parochiarum, necnon Syndico, Magistratibus et exercitus Ducibus.

Sanctitatem Ioannae comprobant plures gratiae, tum spirituales, tum corporales, eius ope a Deo concessae et prodigiosae sanationes, quae fuse in respectivis processibus describuntur.

Quibus omnibus inspectis, permulti dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales atque venerabiles Fratres universae Galliae Episcopi, plurimique aliarum Nationum Antistites, religiosae Communitates, Sacerdotes piissimi Apostolicam Sedem efflagitarunt ut quemadmodum olim Puellae integritatem ipsa vindicaverat, ita suam sententiam proferret, qua Caelitum honores eidem concedere dignaretur. Itaque, multis collectis testimoniis, ex Aurelianensi, Virodunensi ac Sancti Deodati dioecesibus, iisque ad Sacrorum Rituum Congregationem delatis, f. r. Leo Papa decimus tertius, Praedecessor Noster, die vigesima septima mensis Ianuarii anni millesimi octingentesimi nonagesimi quarti, introductionem causae signandam esse declaravit.

Deinceps, uti ius est, praemissis apostolicis processibus, eorumque validitate rite comprobata, de virtutibus heroicis Venerabilis Servae Dei actum est in ternis comitiis Sacrae Rituum Congregationis, quibus habitis et mature omnibus perpensis, f. r. Pius Papa decimus, Praedecessor pariter Noster, die Epiphaniae Domini anno millesimo nongentesimo quarto, solemniter edixit: « Constare de virtutibus theologalibus, Fide, Spe, Charitate in Deum et in proximum, ac de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine, Temperantia, earumque adnexis, Venerabilis Servae Dei Ioannae de Arc in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur, ut procedi possit ad ulteriora, hoc est ad quatuor miraculorum discussionem ». Cum vero pro Beatificatione obtinenda, quatuor proposita fuissent miracula, tria obtinuerunt, primum scilicet: Instantaneae perfectaeque sanationis Sororis Teresiae a sancto Augustino a chronica ulceratione stomachi; alterum: Instantaneae perfectaeque sanationis Sororis Iuliae Gauthier a sancto Noberto ab ulcere fungoso eretistico in sinu sinistro; tertium: Instantaneae perfectaeque sanationis Sororis Ioannae Mariae Sagnier ab osteoperiostite chronica tuberculari. De tribus hisce miraculis postquam ter disceptatum est, idem Pius decimus, Pontifex Maximus, dominica tertia Adventus Domini Nostri Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo octavo, solemni decreto constare pronuntiavit.

Cum memoratus Praedecessor Noster a quarto miraculo iam dispensasset, festo die Sacrae Familiae Iesu, Mariae, loseph, vigesima quarta idest die mensis ianuarii subsequentis anni solemniter decrevit: Tuto procedi posse ad solemnem Venerabilis Servae Dei Ioannae de Arc Beatificationem.

Quae in Basilica Vaticana, dominica in Albis eiusdem anni millesimi nongentesimi noni solemnibus caeremoniis festisque apparatibus celebrata est, dum in Galliis magna facta est laetitia.

Novis miraculis supervenientibus, solers huius causae Postulator curavit ea ad discutienda proponere et ipse Praedecessor Noster die vigesima tertia februarii anni millesimi nongentesimi decimi Commissionem resumptionis causae sua manu signavit. Confectis rite processibus quoad proposita miracula et peracto etiam, quoad unum, tertio processiculo additionali in hac Urbe, die sexta aprilis anni millesimi nongentesimi decimi octavi, solemniter ediximus: Constare de,duobus miraculis, de primo nempe instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Antoniae Mirandelle a morbo plantari perforante: degne altero instantaneae perfectaeque manationis Teresiae Belin a tubercolosi peritoneali ac pulmonali necnon a laesione organica orificii mítralici.

Iterum, die decima septima mensis iunii anni millesimi nongentesimi decimi noni, decrevimus tuto procedi posse ad solemnem Beatae Ioannae de Arc Canonizationem.

His praemissis et constitutis ut in solemnissima caeremonia cuncta servarentur, quae ab Antecessoribus Nostris ad celebritatem eius ac decus sunt sapienter praescripta; primum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, die vigesima secunda mensis aprilis huius anni, sententiam suam prolaturos Nobis in Consistorio iussimus adesse; qui, dilecto filio Virginio Iacoucci, Consistorialis Aulae Advocato, de gestis Beatae loannae de Arc dicente, andito, Nos uno ore ad huius causae legitimam definitionem cohortati sunt. Interea vero curavimus ut, non modo viciniores Episcopi, sed etiam remotissimi de tanta solemnitate per litteras S. Congregationis Consistorialis admonerentur quo, si facultas esset sententiam et ipsi pro laturi, et ipsi adstarent. Qui ex dissitis regionibus cum non pauci venissent, mature causa cognita, tum ex illis quae eo usque gesta fuerant, praesertim in Consistorio publico coram Nobis habito, tum ex actis S. Rituum Congregationis, quorum exemplar singulis traditum est, in Consistorio semipublico diei septimae maii coram Nobis habito, in eamdem, in quam dilecti fui Nostri S. R. E. Cardinales, sententiam iverunt; cuius rei instrumenta publica a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis confecta, in tabularium S. Rituum Congregationis delata sunt.

Solemnis igitur Canonizationis celebrandae diem praefinivimus decimam sextam maii, atque interea, fideles sumus vehementer cohortati, ut ferventes ingeminarent preces, in iis praesertim sacris aedibus, in quibus SS. Sacrament.um publice adorandum ex praescripto proponeretur, ut et ipsi ex tanta caeremonia fructus uberiores perciperent, Nobisque, in tam gravi officii Nostri munere, Spiritus Sanctus benigne adesset.

Auspicatissima et optatissima dies quum advenerit, tum saecularis, tum regularis cleri Ordines, Curiae Romanae Praesules et Officiales et qui in Urbe aderant dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales et venerabiles Fratres Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, in Vaticanam Basilicam magnifico cultu ornatam convenerunt: Nosque, iis omnibus solemni supplicatione praeeuntibus, eamdem ingressi sumus. Tunc vero dilectus filius Noster Cardinalis Antonius Vico, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus et huic Canonizationi procurandae praepositus, perorante dilecto filio Virginio Iacoucci, Consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis et preces detulit Sacrorum Antistitum ut Beatam Ioannam de Arc in Sanctorum numerum referremus. Id cum iteruin tertioque iidein Cardinalis Antonius Vico et Nostrae Consistorialis Aulae Advocatus instantius et instantissime egissent, Nos caelesti lumine ferventer implorato, « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione, et voto dilectorum filiorum S. R. E. Cardinalium, necnon Patriarcharum, Primatuum, Archiepiscoporum et Episcoporum consilio, praedictam Beatam Ioannam de Arc Sanctam esse ediximus ». Memoriam porro sanctae Ioannae de Arc quotannis die trigesima maii recolendam, in Martyrologio Romano notari mandavimus. Denique, ob tantum beneficium, gratias Deo optimo maximo ex animo egimus et solemne Sacrum litavimus, et post Evangelii lectionem confertissimam et exsultantem multitudinem cohortati sumus ut novensilis Sanctae gratiam conciliaret. Postremo, cunctis adstantibus plenariam peccatorum indulgentiain amantissime impertiti sumus.

Nunc vero omnium christifidelium oculi in novensilem Sanctam convertantur, quae ad exsequenda Dei mandata familiam dereliquit, muliebres exercitationes deseruit, arma suscepit et milites ad pugnandum duxit: nec postea timuit minas mortis et iniustam sententiam, quae ad comburendam eam damnabat. Sciens innocentem esse, non haereticam, sagam, apostatam et relapsam, ex flammis convoluta, preces et suffragia implorabat, atque ex mandato Dei omnia egisse repetebat usquedum in visione crucis fortitudinem inveniens, supremum spiritum emisit. Illa iustitia, quae ex effrenato humano affectu in processu defuit, non retardavit et Summus Pontifex citius potuit in integrum restituere famam loannae de Arc, cuius exemplum sit prae oculis omnium qui iniuste mala sustinent, ut quieto animo instaurationem expectent a iusto et aeterno Indice.

Omnibus itaque quae erant inspicienda, rite perpensis, certa ex scientia et Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, cuncta et singula praedicta confirmamus, roboratnus atque iterum statuimus, decernimus, universaeque Catholicae Ecclesiae denunciamus; mandantes ut praesentium Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides habeatur quae hisce Nostris praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, mandati, relaxationis et voluntatis infringere aut attentare praesumpserit, vel ei ausu temerario contraire, indignationem Omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud s. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo, die decima sexta mensis Maii, Pontificatus Nostri anno sexto.

Ego BENEDICTUS, Ecclesiae Catholicae Episcopus.

EgoVINCENTIUS Episcopus Ostiensis et Praenestinus Cardinalis VANNUTELLI, Sacri Collegii Decanus, Datarius.

Ego CAIETANUS Episcopus Sabinensis Cardinalis DE LAI.

Ego ANTONIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis Vico.

Ego IANUARIUS Episcopus Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE.

Ego BASILIUS Episcopus Veliternus Cardinalis POMPILJ.

Ego RAPHAËL tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis MERRY DEL VAL.

Ego OCTAVIUS tituli SS. Laurentii et Damasi Presbyter Cardinalis CAGIANO.

Ego PETRUS tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GASPARRI S. R. E. Camerarius.

Ego FR. ANDREAS tituli SS. Cosmae et Damiani Presbyter Cardinalis FRÜHWIRTH Ord. Praed.

Ego RAPHAËL tituli S. Hieronymi Presbyter Cardinalis SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.

Ego VICTOR AMADEUS tituli S. Priscae Presbyter Cardinalis RANUZZI DE BIANCHI.

Ego DONATUS tituli S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis SBARRETTI.

Ego PHILIPPUS MARIA tituli Sanctae Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis CAMASSEI.

Ego AUGUSTUS tituli Sanctae Caeciliae Presbyter Cardinalis SILJ.

Ego CAIETANUS Sanctae Agathae Protodiaconus Cardinalis BISLETI.

Ego LUDOVICUS Santae Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis BILLOT.

Ego MICHAËL S. Eustachii Diaconus Cardinalis LEGA.

Ego NICOLAUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis MARINI.

Ego ORESTES S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis GIORGI, Maior Poenitentiarius.

O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius.

A. CARD. VICO
Ep. Poruen. et S. Rufinae
S. R. C. Praefectus.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 12, pp. 514-529.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana