Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

MOTU PROPRIO

BONUM SANE*

DE SACRIS SOLEMNIBUS ANNI QUINQUAGESIMI EX QUO S. IOSEPH
B. M. V. SPONSUS ECCLESIAE CATHOLICAE PATRONUS RENUNTIATUS EST.

 

Bonum sane et salutare fuit nomini christiano quod Decessor Noster immortalis memoriae Pius IX castissimum Virginis Deiparae Sponsum eundemque Verbi Incarnati Nutricium Ioseph Ecclesiae Catholicae Patronum declaravit ; quae res quoniam decembri proximo quinquaginta erunt anni cum auspicato evenerit, vehementer utile futurum ducimus si ea toto orbe terrarum solemni commemoratione celebretur.

Respicientibus quidem hoc spatium praeteriti temporis, obversatur Nobis ante oculos continuatio quaedam seriesque pie institutorum, quae cultum sanctissimi Patriarchae apud Christi fideles sensim usque adhuc crevisse indicent : verum, intuentibus rerum acerbitates quibus hodie humanum genus connectatur, hanc ipsam pietatem multo studiosius foveri in populis, multoque latius propagari apparet oportere. — Etenim post tam gravem belli contentionem, quid ad communem ordinis tranquillitatem restituendam deesset, ostendimus nuper encyclicis illis litteris de pacis reconciliatione christiana, in quibus civiles potissimum tum populorum tum hominum inter ipsos rationes consideravimus. Nunc autem altera est perturbationis causa attendenda eaque longe maior, utpote quae in venis atque visceribus humanae societatis insideat. Scilicet eo tempore calamitas belli gentes occupavit, cum penitus eas naturalismus infecerat maxima illa saeculi lues, quae, ubi invaluit, caelestium bonorum desiderium debilitat, flammam divinae caritatis opprimit, hominem sananti et elevanti Christi gratiae subtrahit, eumque, fidei lumine denique orbatum et solis naturae infirmis corruptisque viribus instructum, effrenatis animi cupiditatibus permittit. Conversa igitur unice studia ad res caducas nimis multi mortales cum haberent, cumque proletarios inter et locupletes infensissimae aemulationes et simultates intercederent, mutuasclassium inimicitiam adauxit acrioresque reddidit belli diuturnitas et magnitudo, ideo praesertim quod hinc intolerandam multitudini annonae caritatem, illinc subitam fortunarum affluentiam perpaucis attulit.

Accedit eo in cumulum, ut coniugalis fidei sanctitas patriaeque potestatis verecundia non parum detrimenti apud plurimos bello ceperint, propterea quod et alterius coniugis longinquitas officiorum vincula in altero relaxaret, et custodis absentia temeritatem maxime puellarum ad indulgendum sibi licentius impellerei — Itaque dolendum est multo esse magis, quam antea, corruptos depravatosque mores, eaque re ipsam causam socialem quae dicitur, ingravescere in dies adeo ut extrema iam sint ma lorum extimescenda. Est enim flagitiosissimi cuiusque votis atque exspectationi maturus ortus Cuiusdam universalis reipublicae, quae perfecta hominum aequalitate et bonorum communione, tamquam principiis innitatur, et in qua nec ulla sint nationum discrimina, nec patris in filios, nec publicae potestatis; in cives, nec Dei agnoscatur in homines consociatos auctoritas. Haec si deducantur in usum, miros terrores sequi necesse est; et eos nunc quidem non exigua Europae pars experitur ac sentit. Atqui condicionem eiusmodi ceteris etiam populis quaeri videmus, concitatisque paucorum furore et audacia plebibus, magnas hic illic turbas subinde exsistere.

Equidem hoc rerum cursu Nos in primis solliciti, Ecclesiae filios sui commonefacere officii ex occasione haud praetermisimus, ut datis proxime ad Episcopum Bergomatium litteris, itemque ad Venetae regionis Episcopos. Iam eandem ob causam ut nostros homines, quotquot ubique sunt, qui manu et labore victum sibi comparant, in officio retineamus, eosque a contagione socialismi; quo nihil christianae sapientiae est inimiçius, intactos conservemus, eisdem praesertim Sanctum Ioseph perstudiose proponimus, quem peculiarem et vitae ducem observent et patronum colant.

Is enim simili, atque ipsi, vitae genere aetatem exegit : cuius ratione rei Christus Deus, cum esset aeterni Patris unigenitus, fabri Filius appellari voluit. At eam loci fortunaeque humilitatem quantis quamque excellentibus ornavit virtutibus; nimirum iis quibus elucere decebat eum, qui vir esset Mariae Immaculatae, quique Iesu Domini Pater putaretur. — Quare, Ioseph magistro, discant omnes praesentia, quae fluunt, sub lumine spectare futurorum, quae permanent; et humanae incommoda condicionis spe consolantes caelestium bonorum, ad ea, divinae voluntati obsequendo, id est, sobrie et iuste et pie vivendo, contendant. Quod autem proprie ad operarios attinet, placet ea referre quae Decessor Noster fel. rec. Leo XIII simili in causa edixit; sunt enim eiusmodi ut nihil aptius dici posse videatur: « Harum cogitatione rerum debent erigere animos et aequa sentire egeni et quotquot manuum mercede vitam tolerant : quibus si emergere ex egestate et meliorem statum acquirere concessum est non repugnante iustitia, ordinem tamen providentia Dei constitutum subvertere, non ratio, non iustitia permittit. Immo vero ad vim descendere, et quicquam in hoc genere aggredi per seditionem et turbas, stultum consilium est, mala illa ipsa efficiens plerumque graviora, quorum leniendorum causa suscipitur. Non igitur seditiosorum hominum promissis  confidant inopes, si sapiunt, sed exemplo patrocinioque beati Iosephi, itemque materna Ecclesiae caritate, quae scilicet de illorum statu curam gerit quotidie maiorem » [1].

Crescente autem nostrorum religione erga Sanctum Ioseph, simul proclive factu est, ut eorum religio in Sacram Familiam Nazarethanam, cuius augustum Caput is fuit, capiat incrementum : alterum enim ex altero sua sponte effiorescit. Namque ab Ioseph ad Mariam recta deducimur, per Mariam autem ad omnis sanctitatis fontem, Iesum, qui domesticas virtutes suo ipsius in Ioseph et in Mariam obsequio consecra vit. Ad haec vero tanta virtutum specimina omnino se christianae familiae renovent cupimus atque conforment. Ita, quoniam familiae fundamento communitas humani generis constituta est, cum societati domesticae plus firmitatis accesserit, eius nimirum munita sanctius et castimonia et concordia et fide, eo ipso novum quoddam robur et novus quasi sanguis per omnia societatis humanae membra diffundetur, influente usque quaque virtute Christi; nec solum privatorum morum sequetur emendatio, sed etiam communis vitae civilisque disciplinae.

Nos igitur eius plurimum confisi patrocinio, cuius vigilantiae providentiaeque Deus Unigenam suum Incarnatum Virgi nemque Deiparam commendatos voluit, omnibus Catholici orbis Episcopis auctores sumus, ut tam necessario rei christianae tempore fideles ad opem S. Ioseph eo vel studiosius implorandam cohortentur. Cum autem plures haec Apostolica Sedes modos probaverit sanctum Patriarcham venerandi, in primis quarta quaque feria et continenter per mensem proprium, eos omnes volumus in una quaque dioecesi, instante, sacrorum Antistite, quoad possit, frequentari. Sed praecipue, quoniam praesentissimus morientium adiutor merito habetur, cui Iesus ipse cum Maria morienti adfuerint, Venerabilium Fratrum erit illa piorum sodalitia, quae Ioseph pro decedentibus exorando condita sunt, hit a Bona Morte, ut a Transitu S. Ioseph, ut pro Agonizantibus, omni auctoritatis suae suffragio et favore prosequi.

Ad memoriam vero celebrandam pontificalis Decreti, quod supra memoratum est, praecipimus et mandamus, ut intra annum a die VIII mensis Decembris proximi, toto orbe catholico, in honorem S. Ioseph B. M. V. Sponsi, Ecclesiae Catholicae Patroni, quo et tempore et modo cuique Episcopo videbitur, solemnis supplicatio fiat; cui quotquot interfuerint, eis singulis plenariam peccatorum veniam, usitatis condicionibus, lucrari licebit.

Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi Apostoli, anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 313-317

[1] Epist. Encycl. Quamquam pluries.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana