Index   Back Top Print


BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARTHAGINENSIS*

NOVA DIOECESIS CARTHAGINENSIS
APPELLANDA IN COSTA RICA ERIGITUR

 

Saepe contingit ut Ecclesiarum particularium utilitas, quae quidem pluribus e causis oriri potest, Nobis suadeat ut earundem pastoralibus necessitatibus quamprimum subveniamus. Cum vero Venerabilis Frater Hugo Barrantes Ureña, Archiepiscopus Sancti Iosephi in Costarica, incepta prosequens sui antecessoris Venerabilis Fratris Raimundi Arrieta Villalobos, et Venerabilis Frater Franciscus Ulloa Rojas, Episcopus Limonensis, audita Costaricensi Episcoporum Conferentia, a Nobis petierint ut, dismembratis ecclesiasticarum circumscriptionum sibi creditarum territoriis nova exinde erigeretur dioecesis, preces eorum excipiendas censuimus. Itaque, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Osvaldi Padilla, Archiepiscopi titularis Piensis et in Costaricensi Republica Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus: Ab archidioecesi Sancti Iosephi in Costarica distrahimus integrum territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum: Dulce nombre de Jesús en Dulce Nombre; Dulce nombre de Jesús en Tierra Blanca; Inmaculada Concepción de María en Tejar del Guarco; Inmaculada Concepción de Maria en Tucurrique; María Auxiliadora; Nuestra Señora de Guadalupe; Nuestra Señora de La Candelaria; Nuestra Señora de La Limpia Concepción del Rescate de Ujarrás; Nuestra Señora de Los Ángeles en Cipreses; Nuestra Señora de Los Ángeles en la ciudad de Cartago; Nuestra Señora del Carmen en Juan Viñas; Nuestra Señora del Carmen en la ciudad de Cartago; Sagrado Corazón de Jesús; San Antonio de Padua; San Cristóbal; San Esteban Mártir; San Francisco de Asís; San Francisco Javier; San Isidro Labrador; San José en Llano Grande; San José en Orosi; San Miguel Arcángel; San Nicolás de Tolentino; San Rafael Arcángel; San Vicente de Paúl; Santa Isabel de Portugal; Santa Lucía en Paraíso; Santa María Goretti en la ciudad de Cartago; Santa Rosa de Lima et Santo Cristo de Esquipulas; a dioecesi vero Limonensi distrahimus integrum territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum: Nuestra Señora de Los Ángeles; San Buenaventura; San Isidro Labrador; Santa Cruz; Santa Rosa de Lima et Santa Teresita, atque ex ita distractis territoriis novam dioecesim, Carthaginensem in Costa Rica appellandam, iisdemque circumscriptam finibus quibus praefatae paroeciae simul sumptae terminantur, erigimus ac constituimus; quam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Sancti Iosephi in Costarica suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Sedis subicimus. Huius novae dioecesis sedem in loco vulgo Cartago statuimus, templumque paroeciale, ibi exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Osvaldo Padilla, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 6, pp. 772-773

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana