Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IAIPURENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IAIPURENSIS APPELLANDA

 

Evangelicum studium, quo munus Successoris Petri cotidie exercemus, nunc Nos impellit ut Ecclesiae quae est in India spiritales necessitates diligenter consideremus. Scimus enim fideles istius Nationis christiano in itinere progredi, salvificas veritates attente audire et meditari, divina praecepta cotidiana in vita servare. Quibus consideratis, Nosmet Ipsi, eorum progressionem provehere volentes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Aimerensi et Iaipurensi separamus territoria vulgo «Jaipur, Dausa, Alwar, Sawai Madhopur, Karoli, Nagaur, Sikar, Hanumangarh, Jhunjhumu, Churu, Ganganagar et Bikaner» atque ex iis novam dioecesim constituimus Iaipurensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. «Malviyanagar» statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Virginis Mariae Annuntiationis Dominae Nostrae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Iaipurensem Metropolitanae Ecclesiae Agraënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Petrum López Quintana, Archiepiscopum titulo Acropolitanum et Apostolicum in India Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 8, pp. 842-843

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana