Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE NAREGENSIS*

EXARCHIA PRO CHRISTIFIDELIBUS RITUS ARMENI IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS ET IN CANADA COMMORANTIBUS AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR NOMINE DOMINAE NOSTRAE NAREGENSIS.

 

Qui nuper successimus in beati Petri locum spirituali totius Dominici gregis bono magna sollicitudine consulere nitimur. Cum quidem Exarchia pro Christifidelibus ritus Armeni in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis et in Canada commorantibus magna cepisset incrementa quod attinet adfid elium numerum atque adproprium ecclesiasticum patrimonium, Venerabilis Frater Nerses Petrus XIX, Patriarcha Ciliciae Armenorum eiusque Synodus proposuerunt huic Apostolicae Sedi ut eadem Exarchia ad gradum Eparchiae attolleretur. Nos igitur, auditis Venerabili Fratre Nostro Cardinale Secretario Status et Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica, qua fungimur, potestate memoratam Exarchiam adgrad um Eparchiae evehimus nomine Dominae Nostrae Naregensis, iisdem circumscriptae finibus quibus praedicta Exarchia delimitabatur cuisque sedem in urbe Neo-Eboracensi ponimus, dum volumus ut Cathedralis ecclesia sit templum Dominae Nostrae Naregensis. Mandamus insuper ut omnes sacerdotes in territorio Exarchiae ministerium exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur itemque seminarii alumni ex eiusdem paroeciis novae circumscriptioni ascribantur. Quae iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Septembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus, Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 10, pp. 937-938.

 

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana