Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IASHPURIENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IASHPURIENSIS.

 

 

Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium, nuper in India est petitum ut, divisa dioecesi Raigarhensi, nova constitueretur dioecesis. Quapropter Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto eorum quorum interest, admotae postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Raigarhensi dioecesi separamus territorium regionis civilis Jashpur; ex eoque novam condimus dioecesim Iashpuriensem, quam metropolitanae Ecclesiae Raipurensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Kunkuri atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Deiparae Mariae « Our Lady of the Rosary » nuncupatae dicatum, ad dignitatem Vaticana Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus López Quintana, Archiepiscopus titulo Acropolitanus atque in India Nuntius Apostolicus; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Martii, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 5, pp. 369-370

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana