Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARIBORENSIS*

In Slovenia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Mariborensis, cuius metropolitana Ecclesia erit
Sedes eiusdem nominis.

 

 

Sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae Labacensis, maiori spirituali Christifidelium bono studentes consulere, audita Conferentia Episcoporum Sloveniae, ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut, dismembratis territoriis memoratae Provinciae, quae multitudine civium ac numero dioecesium suffraganearum eminet, nova Provincia Ecclesiastica Mariborensis constitueretur atque dioecesis eiusdem nominis ad archidioecesis dignitatem eveheretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de cunctis particularibus Ecclesiis deque omnium animarum salute, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Sanctis Abril y Castelló, Archiepiscopi titulo Tamadensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus.

Sedem episcopalem Mariborensem a metropolitico iure Ecclesiae Labacensis seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica Mariborensis efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque dioecesibus Celeiensi et Sombotiensi. Insuper Mariborensem pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canonum normam ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis cumulamus oneribusque obstringimus quibus ipsi quoque gravantur.

Praeterea Sedis Mariborensis nunc Praesulem, Venerabilem Fratrem Franciscum Kramberger, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis, quibus potiuntur alii Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis, quibus iidem subiciuntur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Sancti Abril y Castelló, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis Congregationi pro Episcopis. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.


Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 5, pp. 370-371

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana