Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MORAMANGANA*

IN MADAGASCARIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MORAMANGANA.

 

 

 Cum esset petitum ut in Madagascaria nova dioecesis constitueretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, putans eiusmodi postulationem in animarum bonum esse cessuram, censuit eam accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Ambatondrazakae¨nsi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Moramanga, Anjiro, Andasibe, Amboasary et Anosibe an’ala; ex eoque novam condimus dioecesim Moramanganam, quam Metropolitanae Sedi Antananarivensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem in civitate Moramanga poni dum templum Sacri Cordis Iesu, in eadem civitate situm, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Augustino Kasujja, Archiepiscopo titulo Caesariensi in Numidia atque in memorata Natione Apostolico Nuntio, qui, re acta, curabit sueta documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Maii, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, p. 431

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana