Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUIUMBURAËNSIS*

In Burundia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Buiumburaënsis, cuius metropolitana Ecclesia
erit Sedes eiusdem nominis.

 

 

Cum ad aptius consulendum Evangelizationis operi in Burundia opportunum visum esset eadem in Natione — ubi nunc una exstat Provincia Ecclesiastica Kitegaënsis — novam Provinciam Ecclesiasticam condere, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitisque faventibus votis eorum quorum interest, censuit nuper ut adeiusmodi institutionem procederetur. Nos vero solliciti de totius Dominici gregis bono, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A metropolitana Sede Kitegaënsi seiungimus dioeceses Buiumburaënsem, Bubantinam et Bururiensem; ex iisque constituimus novam Provinciam Ecclesiasticam Buiumburaënsem atque dioecesim eiusdem nominis ad Archidioecesis Metropolitanae gradum evehimus cuique assignamus uti suffraganeas ceteras dioeceses Bubantinam et Bururiensem. Insuper Venerabilem Fratrem Evaristum Ngoyagoye, hactenus Episcopum Buiumburaënsem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Buiumburaënsem. Quae praescripsimus committimus perfıcienda Venerabili Fratri Paulo Richardo Gallagher, Archiepiscopo titulo Hodelmensi et in Burundia Apostolico Nuntio, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 12, pp. 881-882

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana




© Copyright - Libreria Editrice Vaticana