Index   Back Top Print


BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLORIANENSIS*

IN BRASILIA FLORIANENSIS DIOECESIS CONDITUR ATQUE TERESIANAE
ET RAYMUNDIANAE SEDIUM FINES MUTANTUR.

 

 

Brasiliensium fidelium spiritales pastoralesque necessitates diligenter dum intuimur, studiose petitionem consideramus Venerabilis Fratris Augusti Alves da Rocha, tunc Episcopi Oeirensis-Florianensis qui, audita Conferentia Episcoporum Brasiliensium, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Nosmet Ipsi, favorabili praehabito voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque excipiendas decrevimus. Quapropter, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Oeirensi-Florianensi territorium distrahimus, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Antônio Almeida, Baixa Grande do Ribeiro, Bertolìnia, Canavieira, Colônia do Gurguéia, Elizeu Martins, Flores do Piauì, Floriano, Guadalupe, Itaueira, Jerumenha, Landri Sales, Manoel Emìdio, Marcos Parente, Nazaré do Piauì, Pavussu, Porto Alegre do Piauì, Ribeiro Gonçalves, Rio Grande do Piauì, São Francisco do Piauì, São José do Peixe, Sebastião Leal, Uruçuì, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim Florianensem appellandam iisdemque circumscriptam finibus quibus praefata municipia simul sumpta ad praesens lege civili terminantur, erigimus ac constituimus.

Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo nuncupata Floriano statuimus, et concathedralem, ibi exstantem, Deo in honorem sancti Petri ab Alcantara dicatam, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam dioecesim Florianensem Metropolitanae Ecclesiae Teresianae suffraganeam constituimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus.

Ut Pastori novae dioecesis in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Presbyterale, Collegium Consultorum et Consilium a rebus oeconomicis quam primum instituantur. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Cum fas erit, selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Simul ac Florianensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum offı`cium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt a Curia Oeirensi-Florianensi ad Curiam Florianensem quam primum transmittantur. Ceterum de omnibus rebus Codicis Iuris Canonici leges serventur.

Ad dioecesim vero Oeirensem, uti post hanc dismembrationem eadem appellabitur, cum ecclesia Cathedrali vulgo dicta « Nossa Senhora da Vitoria », in urbe Oeiras, spectabunt municipia vulgo dicta: Bela Vista do Piauì, Cajazeiras do Piauì, Campinas do Piauì, Colônia do Piauì, Conceicão do Canindé, Floresta do Piauì, Isaìas Coêlho, Oeiras, Santa Rosa do Piauì, Santo Inàcio do Piauì, São Francisco de Assis do Piauì, São João da Varjota, São Miguel do Fidalgo, Simplicio Mendes, Tanque do Piauì (e dioecesi OeirensiFlorianensi); Paes Landim et Socorro do Piauì (a dioecesi Raymundiana); Arraial, Barra D’Alcantara, Francisco Ayres, Vàrzea Grande do Piauì (ab archidioecesi Teresiana). Ad haec omnia perficienda praefatum Apostolicum Nuntium deputamus vel ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 585-587

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana