Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INSULENSEM*

IN GALLIA DIOECESIS INSULENSIS AD GRADUM AC DIGNITATEM METROPOLITANAE ECCLESIAE EVEHITUR.

 

 

In Gallia per Decretum N. 619/02 die octavo mensis Decembris anno Domini bis millesimo secundo datum novae provinciae ecclesiasticae ad quinquennium constitutae sunt. Nunc vero, elapso termino eiusdem Decreti, Archiepiscopus Metropolita Cameracensis, auditis opportune consiliis Episcoporum Suffraganeorum Insulensis atque Atrebatensis, petivit ut Sedes metropolitana transferretur in dioecesim Insulensem, ita ut eadem ad gradum ac dignitatem metropolitanae Ecclesiae eveheretur. Nos vero, in beati Petri Cathedra positi ac supremus Pastor totius gregis Dominici, existimantes id in animarum bonum esse cessurum, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus ac iubemus. Sedem episcopalem Insulensem a metropolitico iure Ecclesiae Cameracensis seiungimus et ad gradum ac dignitatem metropolitanae Sedis attollimus cum omnibus iuribus et privilegiis quae huiusmodi Ecclesiarum propria sunt. Nova quidem provincia ecclesiastica efformabitur metropolitana Sede Insulensi atque Ecclesiis Atrebatensi et Cameracensi, hucusque metropolitana, quae archiepiscopalem dignitatem retinebit. Praeterea Venerabilem Fratrem Laurentium Ulrich, nunc Praesulem Insulensem, Archiepiscopum Metropolitam Insulensem nominamus, iisdem iuribus ac privilegiis ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus ceteri Metropolitae ornantur vel subiciuntur.

Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Fortunato Baldelli, Archiepiscopo titulo Mevaniensi et in Gallia Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi, quam diximus, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.



Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 4, pp. 213-214

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana