Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOMEZ-PALACIENSIS*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS GOMEZ-PALACIENSIS.

 

Metropolitanae Ecclesiae Durangensis Pastor, Venerabilis Frater Hector González Martínez, audita Conferentia Episcoporum Reipublicae Foederatae Mexicanae, ab hac Apostolica Sede nuper petivit ut, quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova conderetur dioecesis ad satius consulendum spirituali bono Christifídelium. Nos quidem, Successor beati Petri et universalis Pater, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Christophori Pierre, Archiepiscopi titulo Gunelensis et in eadem Republica Foederata Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Durangensi separamus integrum territorium paroeciarum: « Nuestra Señora de Guadalupe », « San Francisco Javier », « Santa Rosa de Lima », « San José », « Nuestra Señora del Perpetuo Socorro », « Divino Niño » et « Sagrada Familia » decanatus Regina Caeli de Gómez Palacio; « Nuestra Señora del Carmen », « Nuestra Señora de la Luz », « Sagrado Corazón de Jesús », « Espíritu Santo », « Señor de la Misericordia », « San Antonio de Padua » et « Nuestra Señora de los Dolores » decanatus San Juan María Vianney de Gómez Palacio; « Sagrado Corazón de Jesús », « Nuestra Señora del Refugio », « Nuestra Señora de Guadalupe » de León Guzmán, « Nuestra Señora del Refugio » de Ciudad Juárez, « Jesús de Nazaret » de Nazareno, « Inmaculada Concepción », « Santa Rita de Casia », « Nuestra Señora de Guadalupe » de Colonia San Isidro et « San Antonio » decanatus Laguna-Lerdo de Ciudad Lerdo; « San Antonio de Padua » de Cuencamé, « Nuestra Señora de Guadalupe » de Valerdeña, « Nuestra Señora de Guadalupe » de San Juan de Guadalupe, « Santa Clara » de Santa Clara, « San Bartolomé » de Simón Bolívar et « Santa Ana y Sagrada Familia » de Nazas decanatus Juan Pablo II; « Santiago Apóstol » de Mapimí, « Nuestra Señora de Guadalupe » de Bermejillo, « Nuestra Señora del Refugio » de Ceballos; « San Pedro Apóstol » de San Pedro del Gallo, « Nuestra Señora del Pilar » de Tlahualilo, « Madre Santísima de la Luz » de Lucero, « Sagrado Corazón de Jesús » de Venecia, « San Felipe de Jesús » de San Felipe et « Santa Bárbara » de Dinamita decanatus Mons. Antonio López Aviña; atque ex ita seiuncto territorio iisdemque circumscriptam finibus novam dioecesim Gomez-Palaciensem constituimus. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe «Gómez Palacio » ponimus, cuius templum paroeciale, Deo in honorem Dominae Nostrae « de Guadalupe » dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus mandantes ut ibidem instituatur, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum. Praeterea dioecesim Gomez-Palaciensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Durangensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perfícienda committimus memorato Venerabili Fratri Christophoro Pierre, vel, absente eo, illi qui curat negotia Apostolicae Sedis in Republica Foederata Mexicana, iisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. 

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 1, pp. 21-22.

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana