Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TEOTIHUACANA*

IN MEXICO DIOECESIS TEOTIHUACANA CONDITUR.

 

Mexicanorum fidelium spiritale iter diligenter dum sequimur, studiose petitionem consideramus Venerabilis Fratris Caroli Aguiar Retes, Episcopi Texcocensis qui, audita Conferentia Episcoporum Mexici, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Nosmet Ipsi, favorabili praehabito voto Venerabilis Fratris Christophori Pierre, Archiepiscopi titulo Gunelensis et in Republica Mexicana Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque excipiendas decrevimus. Quapropter, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Texcocensi integrum distrahimus territorium municipiorum vulgo nuncupatorum « Tecamac », « Acolman », « Teotihuacan », « Axapusco », « Nopaltepec », « Otumba », « San Martín de las Pirámides » et « Temascalapa » atque ex ita distracto territorio iisdemque circumscriptam finibus novam dioecesim Teotihuacanam appellandam erigimus ac constituimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo « San Juan de Teotihuacan » statuimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem sancti Ioannis Baptistae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, mandantes ut ibidem Canonicorum Capitulum ad normam iuris instituatur. Novam insuper dioecesim Teotihuacanam Metropolitanae Ecclesiae Tlalnepantlanae suffraganeam constituimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Cetera vero secundum ecclesiasticas leges temperentur.

Ad haec omnia perficienda praefatum Apostolicum Nuntium deputamus vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Mexico gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Decembris, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. 

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 1, pp. 23-24.

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana