Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ESQUELENSIS*

IN ARGENTINA NOVA CONDITUR PRAELATURA TERRITORIALIS ESQUELENSIS

 

De maiore spirituali bono Christifidelium sibi creditorum sollicitus, Venerabilis Frater Verginius Dominicus Bressanelli, S.C.I., Episcopus Rivadaviae, audita Conferentia episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova praelatura territorialis conderetur. Nos quidem, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Rivadaviae dioecesi separamus integrum territorium paroeciarum quae patria lingua nuncupantur: Sagrado Corazón, Sagrada Familia, Santa María de los Ángeles, in Esquel, San Francisco de Asis, in El Maitén, Nuestra Señora de Fatima, in Lago Puelo, Inmaculada Concepción, in Gobernador Costa, necnon quasi paroeciarum San José, in Paso de Sapo, et La Inmaculada, in Trevelín; atque ex ita distracto territorio iisdemque circumscriptam finibus novam constituimus praelaturam territorialem Esquelensem, cuius sedem in urbe Esquel ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sanctissimi Cordis Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut in eadem Capitulum Canonicorum, ad normam iuris, instituatur. Insuper praelaturam territorialem Esquelensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sinus Albi eiusque Episcopum Praelatum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore ipsius metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Hadriano Bernardini, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Argentina, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Martii, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.



Brennus Chestle, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 449-450

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana