Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBMANANA*

In Philippinis Praelatura territorialis Libmanana
ad gradum ac dignitatem dioecesis evehitur servatis
iisdem finibus et nominibus sive Curiae sive linguae loci propriis.

 

 Cum in Philippinis Praelatura territorialis Libmanana hisce postremis temporibus numero clericorum operibusque ecclesialibus sat incrementi cepisset, Venerabilis Frater Iosephus Rojas Rojas, Episcopus Praelatus Libmananus, unanimo consensu coetus Episcoporum Metropolitanae Ecclesiae Cacerensis atque Praesulum Conferentiae Catholicorum Episcoporum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petivit ut eadem Praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero, Successor beati Petri et universalis Pater, existimantes id in animarum bonum esse cessurum, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Eduardi Iosephi Adams, Archiepiscopi titulo Scalensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate Praelaturam territorialem Libmananam attollimus ad gradum et dignitatem dioecesis, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, atque iisdem nominibus de Curia et linguae loci propriis, quibus ad praesens nuncupatur. Huiusce novae dioecesis sedem episcopalem in urbe « Libmanan » ponimus ibique exstans templum, Deo in honorem Sancti Iacobi Maioris dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Cacerensi suffraganeam facimus. Insuper ipsius dioecesis Praesulem nominamus Venerabilem Fratrem Iosephum Rojas Rojas, hactenus Episcopum Praelatum eiusdem Sedis. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Eduardo Iosepho Adams, quem diximus, cui quidem tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 259-260

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana