Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HYACINTHI DE YAGUACHI*

IN AEQUATORIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SANCTI HYACINTHI DE YAGUACHI APPELLANDA

 

Verba salutiferae veritatis cuntis gentibus nuntiantes Nos, qui apostolo Petro successimus, in praesens mentem Nostram ad fideles vertimus in Aequatoria degentes, eorum spiritales perspicientes necessitates. Quandoquidem Venerabilis Frater Antonius Arregui Yarza, Archiepiscopus Metropolita Guayaquilensis, audita Conferentia Episcoporum Reipublicae Aequatoriae, ab Apostolica Sede enixe expostulavit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis, Nos petitionem istam perdiligenter consideravimus. Praehabito denique favorabili voto Venerabilis Fratris Iacobi Ottonello, Archiepiscopi titulo Sasabensis et in Republica Aequatoriae Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus et excipiendas decrevimus. Quapropter de plenitudine Apostolicae potestatis, ab archidioecesi Guayaquilensi distrahimus integrum territorium paroeciarum « San Jacinto », in Yaguachi; « Santa Marianita », « Inmaculada Concepción », « San Gabriel Arcángel », « San Francisco de Asís », «La Resurrección », « Nuestra Señora de los Angeles », « Nuestra Señora de la Merced », « Jesús del Gran Poder », « Divino Niño Jesús », « Santa María Reina de las Familias », « Beato Juan XXIII », « Señor de la Divina Misericordia », « Santos Pastorcitos de Fátima », « San Alfonso María de Ligorio » et « San Bernabé Apóstol » in Durán; « San Agustín », in Jujan; « Nuestra Señora de los Dolores », in Naranjito; « San Carlos Borromeo », in Marcelino Maridueña; « Nuestra Señora del Cisne », in El Triunfo; « Virgen de Fátima », « San Antonio de Padua », « San Irineo », « San Andrés », « San Francisco de Asís », « San Martín de Porres », « Espíritu Santo », « Nuestra Señora de Agua Santa », « Beato Juan XXIII — Cristo del Consuelo », « San Vicente Ferrer », « San Pedro », « Nuestra Señora del Carmen » et « Nuestra Señora de las Lajas », in Milagro; « San Lorenzo », in Simón Bolívar; « Virgen del Carmen » et « María Inmaculada Concepción », in Bucay; « San José », « Nuestra Señora del Cisne » et « Jesús María », in Naranjal; « San Antonio de Padua », in Balao; « Santa Cruz », in Isla Puná; « San Francisco de Asís », in Tenguel, atque ex ita distracto territorio iisdemque circumscriptam finibus, novam dioecesim, Sancti Hyacinthi de Yaguachi appellandam, erigimus ac constituimus. Eius sedem in urbe vulgo « San Jacinto de Yaguachi » statuimus, templumque paroeciale, ibi exstans, Deo in honorem Sancti Hyacinthi de Yaguachi dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. In eadem ecclesia Cathedrali instituatur, ad normam iuris, Capitulum Canonicorum. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Guayaquilensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Simul ac Sancti Hyacinthi de Yaguachi dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes ecclesiasticae circumscriptioni illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones circumscriptioni illi incardinati maneant vel incardinentur territorio in quo legitimum habent domicilium. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Ad haec omnia perficienda deputamus memoratum Venerabilem Fratrem Iacobum Ottonello vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro pro Episcopis

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 12, pp. 991-992.

 

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana