Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MALANIENSIS*

IN ANGOLIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA MALANIENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Cum in Angolia Catholica Ecclesia haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibi operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium audis eorumque animi incitarentur ad maiores in dies exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuit nuper novam Provinciam Ecclesiasticam ibidem esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Novam Ecclesiasticam Provinciam constituimus Malaniensem efformatam dioecesi Malaniensi, quae erit metropolitana Sedes, atque dioecesibus Uiiensi et Ndalatandensi uti Sedibus suffraganeis. Insuper Venerabilem Fratrem Aloisium Mariam Pérez de Onraita Aguirre, hactenus Episcopum Malaniensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Malaniensem. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Novato Rugambwa, Archiepiscopo titulo Tagariensi et Apostolico Nuntio in Angolia, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evangelizatione Praefectus


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E. -M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 436-437.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana