Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAURIMOËNSIS*

IN ANGOLIA NOVA ERIGITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SAURIMOËNSIS, CUIUS DIOCESANA SEDES EIUSDEM NOMINIS AD DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE EVEHITUR

 

Quandoquidem accepimus Ecclesiam in Angolia, indefesso labore constantique studio Pastorum et fidelium, uberes fructus percepisse, aequum censemus, quo efficacius Ecclesiae regimini atque spiritali bono Christifidelium illic degentium provideatur, si novam ecclesiasticam ibidem constituamus provinciam. Ideo Congregatione pro Gentium Evangelizatione suadente habitoque voto favorabili quorum interest, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis novam Provinciam Ecclesiasticam erigimus et dioecesim Saurimoënsem ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae attollimus, omnibus datis iuribus et honoribus, quae ad huiusmodi Ecclesias de iure communi pertinent; cui ut suffraganeas dioeceses Dundensem et Lvenanam subdimus earumque sacros Praesules auctoritati Sedis Saurimoënsis Archiepiscopi obnoxios volumus.

Insuper Venerabilem Fratrem Iosephum Emmanuelem Imbamba, hactenus Episcopum Dundensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Saurimoënsem. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.

Quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Novatus Rugambwa, Archiepiscopus titulo Tagariensis et Nuntius Apostolicus in Angolia, confectaeque rei documenta ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa. Apostolicas denique has Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evangelizatione Praefectus

 

 

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,

Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 438-439.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana