Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MALAESIA *

IN MALAESIA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.

 

Cum inter Apostolicam Sedem et Malaesiam publica officiorum vincula feliciter inita fuerint, ut ex his institutis mutuae necessitudinis rationes rerum ecclesiasticarum et civilium proferantur incrementa, Nobis peropportunum visum est Nuntiaturam Apostolicam in eadem constituere. De communi igitur utriusque partis voto, summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute in Malaesia Nuntiaturam Apostolicam erigimus, factis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, in territoriis sub iurisdictione Congregationis pro Gentium Evangelizatione manentium, propria sunt.

Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iulii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CIII (2011), n.8, pp. 513-514.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana