Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UDUPIENSIS

*

NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR IN INDIA, UDUPIENSIS APPELLANDA

 

Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam ponimus in Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et monita omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, suffragante Venerabili Fratre Salvatore Pennacchio, Archiepiscopo titulo Montis Marani atque in India Apostolico Nuntio, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Udupiensem appellandam, quae territoria populari loquela nuncupata Udupi, Kundapura, Karkala et ea a dioecesi Mangalorensi seiungenda, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Bangalorensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Udupi vocatur, et ibidem templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Miraculorum dicatum ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem supra memoratum normasque Apostolicum Nuntium legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi.

Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 9, pp. 692-693.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana