Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS PARISIENSIS MARONITARUM*

IN GALLIA NOVA CONDITUR EPARCHIA DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS
PARISIENSIS MARONITARUM APPELLANDA

 

« Historia, traditiones et plurima ecclesiastica instituta praeclare testantur quantopere de universa Ecclesia Orientales Ecclesiae meritae sint » (Orientalium Ecclesiarum, 5). Patrimonium hoc ecclesiasticum et spirituale Nos tueri et promovere volentes, nunc singillatim de fidelibus Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Gallia sollicitam curam habemus. Itaque, postquam de hac re Cardinalis Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus rettulit, de auctoritate Nostra Apostolica novam Eparchiam sub titulo Dominae Nostrae Libanensis Parisiensis Maronitarum pro fidelibus catholicis Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Gallia commorantibus constituimus, cunctis factis propriis iuribus et obligationibus. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Parisiensi ponimus. Ad haec perficienda consuetudines iuraque congrua serventur et quae Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praecipiuntur. De eodem praeterea absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Nicolaus E.-M. D. Thevenin

, Protonot. Apost.
Franciscus Piva, Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 9, p. 403.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana