Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GBOKENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS GBOKENSIS APPELLANDA

 

Apostolorum navitatem qui, vestigia Christi sequentes, praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt Ecclesias (cfr Ad gentes, 1), Nos, qui beato Petro successimus, omnibus viribus prosequimur atque in praesens mentem Nostram ad fideles vertimus in Nigeria degentes.Eorum pastorales perspicientes necessitates spiritaleque iter, de nova cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco, quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, territoria civilia vulgo dicta « Local Government Areas », videlicet Gboko, Tarka, Buruku, Ushongo, Kwande, Vandeikya et Konshisha, ab ecclesiali communitate Makurdensi distrahimus, ex quibus novam dioecesim erigimus Gbokensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v. d. Gboko statuimus templumque ibidem exstans Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae dicatum ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Gbokensem Metropolitanae Ecclesiae Abugensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Augustinum Kasujja, Archiepiscopum titulo Caesariensem in Numidia atque Apostolicum Nuntium in Nigeria deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique nem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S.Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 9-10.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana