Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI VLADIMIRI MAGNI IN URBE PARISIENSI
PRO UCRAINIS RITUS BYZANTINI*

EXARCHIA APOSTOLICA PRO FIDELIBUS UCRAINIS RITUS BYZANTINI IN GALLIA COMMORANTIBUS AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR NOMINE SANCTI VLADIMIRI MAGNI IN URBE PARISIENSI PRO UCRAINIS RITUS BYZANTINI

 

Qui in beati Petri Sede sumus constituti, attenta sententia Synodi Episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae Exarchiam pro fidelibus Ucrainis ritus Byzantini in Gallia commorantibus ad gradum Eparchiae evehendi, perpensa officiali petitione Excellentissimi Domini Archiepiscopi Maioris necnon faventi sententia Conferentiarum Episcoporum ac Legatorum Pontificiorum ad rem vocatorum, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica, qua fungimur, potestate memoratam Exarchiam ad gradum Eparchiae evehimus nomine Sancti Vladimiri Magni in urbe Parisiensi pro Ucrainis ritus Byzantini. Cathedralis ecclesia Exarchiae efficitur Eparchialis et residentia Episcopi necnon conclavia Curiae in actuali sede permanent. Mandamus insuper ut omnes sacerdotes in territorio Exarchiae ministerium exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur itemque seminarii alumni ex eiusdem paroeciis novae circumscriptioni ascribantur. Nova quidem Eparchia statim Apostolicae Sedi subicitur, sed inclusa in contextu Ecclesiae Galliae, et novus Episcopus membrum Conferentiae Episcoporum efficitur.

Quae iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.

Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo decimo tertio, Pontificatus Nostri octavo

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 2, pp. 128-129

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana